O93, f. 20vb; V630,
f. 49rb; N442, f. 47va; I83, f. 101vb; VD38, f. 94va; SG670, p. 196b;
P9629, f. 24r; Bcan4, f. 81r; E97, f. 54va; P102; BII13, f. 86va; S105, f. 76r
INCIPIUNT DECRETA CORNELII
PAPAE DE TRANSLATIONE
CORPORUM APOSTOLORUM ET QUIBUSDAM HERETICIS.
Bcan4: I
P102;
BII13:
I De translatione corporum apostolorum petri
et pauli facta rogatu nobilissimę matronę lucinę
<N442,
f. 47vb> <I83, f. 102ra> <SG670, p.
197a> [H. 1] Carissimis atque
dilectis<VD38, f. 94vb>simis sanctae dei ecclesiae filiis
et
omnibus domino recta fide famulantibus Cornelius episcopus.
Fidens caritatis vestrae benivolentia, quia apostolorum amatores estis
eorumque fidem et doctrinam tenetis, decrevi vobis scribere deo
auc<V630, f. 49va>tore quaedam ex his, quae nunc
temporis necessaria sunt sciri, et quae
apud nos in ecclesia auxiliante domino Romana meritis apostolorum nuper acta sunt sive
geruntur, quoniam
patrocinante caritate credo vos paterna
gratia scripta sedis apostolicae libenter suscipere et mandata eius peragere atque
de eius profectibus
gratulari, quia, quisquis se in radice caritatis inserit, nec a viriditate deficit nec a
fructibus inanescit, nec amore fecunditatis opus efficax amittit . Ipsa enim caritas exercet corda fidelium,
sensus corroborat, ut nihil gra<SG670, p. 197b>ve, nihil
difficile, sed fiat totum dulce, <VD38, f. 95ra> quod
agitur, dum
eius sit proprium
nutrire concordiam, servare mandata atque compaga dissociata coniungere, prava
dirigere et ceteras virtutes <I83, f. 102rb> perfectionis
suae
munimine solidare.
V630: De
translatione corporum beatorum apostolorum petri et pauli de catacumbis
Quapropter rogo vos nobis
congratulari, quia rogatu
cuiusdam devotae feminae atque
nobilissimae matronae Lucinae levata sunt corpora apostolorum Petri et
Pauli de catacumbis, et primo quidem <BII13, f. 86vb> beati Pauli
corpus levatum silentio ac positum
est in praedio praedictae matronae via Ostensi ad latus, <Bcan4, f.
81v> ubi decol<S105,
f. 76v>latus est. Postea vero beati
apostolorum principis Petri
accepimus corpus et condecenter posuimus illud
iuxta locum, ubi crucifixus est <E97, f.
54vb> inter corpora sanctorum episcoporum in templo Apollinis,
in monte Aureo in Vaticanum, palatii Neroniani tertio Kalendarum Iuliarum die, orantes deum
et dominum nostrum Iesum Christum, ut
intercedentibus sanctis suis apostolis <SG670, p.
198a> maculas vestrorum purget peccatorum et in sua vos
conservet
voluntate diebus vitae vestrae et in fructu boni
<VD38, f. 95rb> operis vos perseverabiles
reddat. Vos vero his congaudete, quia et ipsi sancti apostoli de vestro
congratulantur gaudio. Vos semper
deum laudate, ut ipse glorificetur
in vobis. Scriptum est enim:
Quid retribuam domino pro omnibus, quae retribuit mihi? Calicem
salutaris accipiam et nomen domini invocabo. <I83, f.
102va>
Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare. Unde quidem tanto
nos necesse est
importunis praedicationibus insistere, quanto
nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio atque dominicae
vocis ad suscipiendam eius requiem suadet asser<V630, f.
49vb>tio.
V630: De
novato et novatiano
Bcan4: II
P102;
BII13:
II De novato et novatiano atque nicostrato
hereticis et de his qui cum maximo presbytero post heresim ad catholicam fidem sunt reversi
[H.
2] <BII13, f. 87ra> Haec
invidens antiquus hostis suscitavit nobis adversarium
Novatum rectae fidei et sanctae doctrinae aemulum, <N442, f.
48ra> qui extra ecclesiam ordinavit Novatianum et in Africa Nicostratum utrosque hereticos,
sicut ille erat.
Bcan4: De
novato
Hi
<SG670, p. 198b> vero conatibus, quibus potuerunt,
multos a recta et catholica fide suadentes recedere fecerunt et post se
in perversam et deo
odibilem <VD38, f. 95va> doctrinam corruere
persuaserunt. Sed sicut istorum tergiversationibus nimis sumus contristati et de
eorum perditione contriti, sic aliorum
conversatione domino auxiliante
sumus laetificati. Deus autem omnipotens, qui tristibus miscet laeta, oppido <O93, f.
21ra> nos laetificavit, quod quidam confessores, qui dudum fuerant fideles, a nobis et a recta
fide diabolo instigante se separantes cum Maximo
presbytero, ad ecclesiam catholicam et fidem rectam sunt reversi
<I83, f. 102vb> et denuo, sicut prius fuerunt, facti sunt
confessores fideles.
Quapropter,
carissimi, hortamur vos et deprecamur per dominum nostrum Iesum
Christum, ut et praedictos
hereticos et omnes, quos a
recta fide et doctrina apostatare cognoveritis, exhortationibus et bonis studiis vestris ad
catholicam fidem et rectam doctrinam convertere contendite et in dei voluntate
persistere suadete , et non solum hos, sed omnes, qui
nondum fidem <BII13,
f. 87rb> rectam perceperunt, ad catholicam
fidem adducere festinate, quia neque mors
neque vita neque angeli neque principatus neque <SG670, p.
199a>
instantia <VD38, f.
95vb> neque futura neque fortitudo neque altitudo neque profundum neque
creatura alia magistro gentium docente poterit nos separare a caritate
domini nostri Iesu Christi et, quae in ipso est, recta fide. Nolite
itaque amittere confidentiam
vestram, quae magnam habet
remunerationem. Patientia enim nobis necessaria est ad collucta<S105, f. 77r>tiones adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes
repromissionem percipiamus, quam repro<I83, f. 103ra>misit his, qui legitime
certare deproperant. Adhuc enim modicum
quantulum, qui venturus est,
veniet et non tardabit. Ecce enim iudex ante ianuam assistit coronas
hilariter promittens his, qui
pro eo passionibus submittuntur. Quod si subtraxerit se quis, non
placebit animae meae, sed cadet de promissione propter negationem. Nos
<V630, f. 50ra> autem non sumus subtractionis in perditionem, sed
fidei in acquisitionem animae. <SG670, p. 199b> Propter
quod
assumite arma dei, ut possitis resistere
in die malo adversus omnes inimicos sanctae dei ecclesiae et vestros, <Bcan4,
f. 82r> et induite vos lo<N442, f.
48rb>rica <VD38, f.
96ra> iustitiae <P9629, f.
24v> calciati pedes in
praeparatione <BII13,
f. 87va> evangelii pacis, in
omnibus assumentes scutum fidei, in
quo possitis omnia iacula nequissimi ignita exstinguere, et galeam salutis
accipite et gladium spiritus, quod est verbum dei, per omnem orationem et obsecrationem
radicati et fundati in solacio fratrum
pro Christo Iesu domino nostro.
Sed
et nunc, fratres, commendamus omnes vos domino et verbo
gratiae eius, qui potest perficere et dare
hereditatem vobis cum omnibus sanctis. Ipse autem deus pacis
<I83,
f. 103ra> et consolationis det vobis id ipsum
sapere in alterutrum, ut vobis invicem
succurratis et non sitis divisi, ut unanimes uno ore et uno
corde honorificemus eum in concordiam et consolationem
fratrum, qui potens est confirmare nos
secundum evangelium eius iuxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis,
quibus vobis futurorum gaudiorum <SG670, p.
200a> largienda sunt munera. Summopere etiam considerare
debetis,
quod illi, qui fratribus invident eosque damnare aut
perdere cupiunt, pro se sua dogmata
destruunt. <VD38, f. 96rb> Dicit enim dominus: Omne
regnum in se
divisum non stabit et omnis scientia et lex adversum se
divisa non stabit. Ideoque necesse est, ut
concorditer salubres suscipiatis hortatus et nihil
per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis <BII13, f. 87vb> unanimes
divinis et apostolicis constitutionibus pareatis.
Data
VII Idus Sept. Decio et Maximo vv. cc. conss.
O93,
f. 21ra; V630, f. 50ra; N442, f. 48rb; I83. f. 103rb; VD38, f. 96rb;
SG670, p. 200a; P9629, f. 24v; Bcan4, f. 82r; P102; BII13, f. 87vb; S105, f. 77r