O93, f. 21va; V630,
f. 50vb; N442, f. 49ra; I83, f. 105rb;
VD38,
f. 98ra; SG670, p. 203b;
P9629, f. 25r; Bcan4, f.
83r; P102;
BII13, f. 89ra; S105, f. 78v
INCIPIUNT DECRETA LUCII PAPAE
OCCIDENTALIBUS EPISCOPIS DIRECTA.
Bcan4: I
P102;
BII13: I
Ut episcopi propter pravorum infamiam semper secum et ubique habeant
testes presbyteros et diaconos
<SG670, p.
204a> [H. 1] Dilectissimis fratribus omnibus
episcopis partibus occidentalibus tam Gallis quam et Hispanis consistentibus Lucius episcopus in domino
salutem.
Litteris dilectionis
vestrae, quas ad beati Petri
apostoli sedem pro vestri causa negotii misistis, libenter
suscepimus, sed de vestris
afflictionibus non modice
contristati sumus.
V630: Quod
episcopi semper testes debeant habere secum id est duos sacerdotes et
tres diaconos
Significastis
enim vos tam a quibusdam <BII13,
f. 89rb> non rectam fidem
tenentibus, sed
erroribus implicatis quam et ab aliis eos
imitantibus vos persequi et infamari atque vestras ecclesias suis
dotibus et fidelium
oblatio<V630, f. 51ra>nibus exspoliari vestrosque ministros nimis vexari, et
ideo multos a vobis et a recta fide discedere, quod eis non potestis
defensionem impendere nec ea, quae
necessaria sunt, ministrare. Nolite mirari, fratres, si vos
malivoli et impii per<I83, f. 105va>sequuntur, cum ipsum Christum
caput nostrum sint persecuti, unde et consolatricem ipsam habetis
veritatem, quae ait: Si
patrem<SG670, p. 204b>familias Beelzebub vocaverunt, quanto
magis domesticos eius? Ipsa
iterum <VD38,
f. 98rb> consolans nos loquitur dicens:
<P9629, f. 25v> Si de hoc mundo fuissetis, mundus, quod
suum
erat, diligeret, sed quia non estis de hoc mundo, sed ego elegi vos de mundo,
propterea odit vos mundus.
Propter tales, fratres, hortamur vos,
sicut et in hac sancta ecclesia
constitutum habemus, <BII13,
f.
89va> ut semper
testes vobiscum sacerdotes et diaconos habeatis, et licet
conscientia sufficere possit
propria, tamen propter malivolos iuxta apostolum etiam testimonium
nos oportet habere bonum ab his, qui foris
sunt,
I83;
Bcan4: Ut
cum episopo duo semper
presbyteri et tres
diaconi in omni loco sint
quoniam et in hac sancta
sede constitutum habemus, <BII13,
f. 89va> ut duo
presbyteri et tres diaconi in
omni loco episcopum non deserant propter testimonium ecclesiasticum.
P9629: De acusationibus
episcoporum
VD38
: QUI ACCUSANT
MAIORES NATU ACTIS PUBLICIS DOCERE DEBENT SE OMNI CARERE SUSPITIONE ET
INIMITITIA
Bcan4: II De episcopis
non leviter accusandis et a quibus criminationes maiorum natu fieri
debeant et de iudicibus ecclesiasticis
P102;
BII13:
II
De episcopis
non leviter accusandis et a quibus criminationes maiorum natu fieri debeant et de iudicibus ecclesiasticis
S105: Episcopi
ergo non leviter accusandi
[H.
2] Episcopi ergo non sunt
leviter <I83, f. 105vb> accusandi vel detrahendi, quia iniuria eorum ad Christum pertinet, cuius vice legatione funguntur in ecclesia. Unde nobis omnibus , qui nobiscum sunt
in vestro solacio, <SG670,
p. 205a> sicut et olim factum invenimus,
constitui placuit, ut criminationes maiorum natu per alios <VD38,
f. 98va> non fiant, nisi per ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et
irrepraehensibiles apparuerint et actis docuerint publicis omni se carere suspicione atque inimicitia,
<N442, f. 49rb> et irrepraehensibilem fidem ac conversationem ducere.
Unde
placuit, ut a quibuscumque
iudicibus ecclesiasticis <Bcan4,
f. 83v> ad alios iudices
ecclesiasticos, ubi est maior auctoritas, fuerit provocatum,
audientia non negetur.
N442;
VD38: Ut nihil pręsumat metropolitanus nisi quod ad suam pertinet parrochiam
Bcan4: III
P102;
BII13: Quod
metropolitanus gradus sui periculo subiaceat si aliquid extra agere
temptaverit sine consilio omnium provincialium episcoporum nisi quod ad
suam pertinet parroechiam similiter et ipsi omnia cum eius consilio agere debent
[H.
3] Item constituimus, sicut
et a sanctis <BII13, f. 89vb> apostolis
eorumque successoribus decretum repperimus:
V630: De metropolitanis
P9629: Ut metropolitanus
nihil [si]ne suis coepiscopis agat
S105: Metropolitanus
consilio episcoporum omnia agat
Si
quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo
propriam pertinet parrochiam, <I83, f. 106ra> sine consilio et
voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere temptaverit,
gradus sui periculo subiacebit et, quod egerit, irritum habeatur et vacuum. Sed
quicquid de provincialium <SG670, p.
205b> coepiscoporum causis eorumque
ecclesiarum et clericorum atque saecularium necessitatibus aut de quibuscumque
communibus causis agere aut dis<VD38, f. 98vb>ponere
necesse
fuerit, hoc cum omnium <V630, f.
51rb> consensu comprovincialium agatur pontificum,
non aliquo dominationis fastu , sed humillima et
concordi administratione,
sicut dominus ait: <S105, f. 79r> Non
veni ministrari, sed ministrare, et
alibi: Qui maior est vestrum, erit minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi
comprovinciales episcopi cum eius consilio, nisi
quantum ad proprias pertinet parrochias, agant iuxta
sanctorum constituta patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur
trini<I83, f. 106rb>tas in saecula.
Bcan4: IIII
P102;
BII13: IIII
Quod nullus metropolitanus causas aliquorum episcoporum
comprovincialium audiat absque omnium praesentia
[H.
4] Similiter
auctoritate <O93, f. 21vb>
fulti apostolica praecipimus, ut nullus metropolitanus absque ceterorum
omnium <BII13, f. 90ra> comprovincialium
episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irrita erunt et ipse
causam pro facto dabit.
I83: Ut
posteriores episcopi se prioribus non praeferant
Bcan4: V Ut posteriores
episcopi senioribus non praeferant
P102;
BII13: V
Ut episcopi posteriores se prioribus suis non praeferant nec eis
inconsultis aliquid agant de communibus causis eorum
<SG670,
p. 206a> [H.
5] Episcopi vero per singulas
provincias observent, ne posteriores se prioribus suis praeferant nec eis
inconsultis , nisi quantum
<VD38, f. 99ra> ad propriam pertinet parrochiam, aliquid
agant,
sed omnes de communibus eorum causis
consonam sententiam proferant et determinent,
quoniam aliter acta nullas vires
habebunt nec ecclesiasticae
reputabuntur.
Bcan4: VI
P102;
BII13: VI
De germine alicuius mali aut infestationis ecclesiastico abscidendo mucrone
[H.
6] Bonum esset, fratres, et valde
deum timentibus et pie vivere volentibus necessarium, si
intra ecclesiam catholicam nullius mali aut
infestationis alicuius erga
domini sacerdotes aut iuste et pie vivere volentes
germen exsurgeret . Sed quia praevalente invidia, quod
deterius est, surgit et
crescit atque nimis in <I83, f. 106va> omnes partes se
extendit,
idcirco necesse est illud ecclesiastico et
apostolico abscidi mucrone, ne servos dei ac
domini sacerdotes valeat nocere aut perdere.
Exhonoravit enim dominus , ut in
ecclesiastico legitur libro, conventus <SG670, p. 206b>
malorum et destruxit deus usque in
finem. Sedes ducum
superborum <VD38, f. 99vb>
destruxit deus, et sedere
fecit mites pro eis. <BII13, f. 90rb> Radices gentium <N442,
f. 49va> superbarum arefecit deus et plantavit
humiles ex ipsis gentibus. Terras gentium avertit dominus et perdit eas usque ad
fundamentum. Arefecit ex ipsis et
disperdidit illos et cessare
fecit memoriam eorum a terra. Perdidit deus memoriam
superborum, et reliquit memoriam humilium
sensu. Non est creata
hominibus superbia neque iracundia nationi mulierum. Semen
hominum honorabitur hoc, quod timet deum,
semen autem hoc exhonorabitur
hominum, quod praeterit mandata <V630,
f. 51va> domini. In medio fratrum <I83, f. 106vb> rector illorum in honore, et qui
timent dominum, erunt in
oculis illius. Gloria divitum
honoratorum et pauperum timor
dei est. Non despicere hominem iustum
pauperem et non magnificare virum
peccatorem divitem. Magnus iudex et potens est honore, et non
est maior <SG670, p. 207a> illo, qui timet deum. Servo sensato liberi serviunt, et vir
prudens <VD38, f. 99va> et disciplinatus non murmurabit correptus, et
inscius non honorabitur. Noli te extollere in faciendo opere tuo et noli cunctari in tempore
angustiae. <P9629, f. 26r> Melior est,
qui operatur <Bcan4,
f. 84r> et abundat in omnibus
quam, qui gloriatur et eget pane. Fili, in mansuetudine
serva animam tuam <BII13, f. 90va> et
da illi honorem secundum meritum suum. Peccantem in animam suam,
quis iustificabit et quis
honorificabit exhonorantem animam suam? Pauper
gloriatur per disciplinam et timorem suum, et est homo, qui
honorifi<I83, f. 107ra>catur propter substantiam suam.
Qui
gloriatur <S105, f. 79v> in
paupertate, quanto magis in
substantia ? Et qui gloriatur
in substantia, paupertatem
vereatur. Sapientia humiliati exaltabit caput
illius, et in medio magnatorum
consedere illum faciet. Non laudes virum
in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
<SG670, p. 207b> Brevis in volatilibus est
apis, et initium
dulcoris habet fructus illius. In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui
extollaris, quoniam mirabilia opera altissimi <VD38, f.
99vb> solius et gloriosa et absconsa et invisa opera illius. Multi
tyranni sederunt in throno et insuspicabilis
portabit diadema. Multi
potentes oppressi sunt valide et gloriosi traditi
sunt in manus alterorum. Priusquam
interroges, nec vituperes quemquam,
et cum interrogaveris, corripe iuste. Priusquam audias , ne respondeas
verbum, et in me<I83, f. 107rb>dio seniorum, ne adicias
loqui. De
re ea, quae te non molestat ne certeris , <BII13, f. 90vb> et in
iudicio peccantium ne consistas.
Fili,
ne in mul<N442, f. 49vb>tis sint actus tui, et
si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus
fueris, non appraehendes, et non effugies, si praecucurreris. Est homo laborans
et festinans et dolens impius, et tanto magis non abundat. Est homo
<SG670, p. 208a> marcidus, egens
recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate, <VD38, f.
100ra> et oculus dei respexit illum in
bonum et erexit illum ab humilitate ipsius
et exaltavit caput eius, et mirati sunt in illo multi et
honoraverunt deum. Bona et mala, vita <V630, f. 51vb> et
mors,
paupertas et honestas a deo sunt. Datio dei permanet iustis et profectis illius successus habebunt in
aeternum. Est, qui locupletatur
parce agendo, et haec
pars mercedis illius in eo, quod dicit:
Inveni requiem mihi et
nunc manducabo <I83, f. 107va> de bonis meis solus, et
nescit,
quod tempus praetereat, et relinquet omnia
aliis et morietur. Sta in
testamento tuo et in illo
colloquere, et in opera mandatorum tuorum veteresce, ne manseris in operibus peccatorum. Fide autem in deo
et mane in loco tuo. Facile est enim in oculis dei subito honestari pauperem.
Benedictio dei in mercedem iusti festinat et in honore veloci processus illius
fruc<SG670, p. 208b>tificat. Ne
dicas: <VD38, f. 100rb> Quid est mihi <BII13, f. 91ra> opus, et quae erunt <O93, f. 22ra> mihi ex hoc bona? Ne
dicas: Sufficiens sum et quid ex hoc pessimabor? In die bonorum ne
immemor sis malorum et in die malorum ne
immemor sis bonorum, quoniam facile est coram deo in die obitus
retribuere unicuique secundum vias suas. Malicia ore oblivionem
facit luxuriae magnae, et in fine
hominis denudatio operum illius. Ante
mortem ne laudes hominem quemquam, quoniam in filiis
suis agnoscitur vir. Non
<I83, f. 107vb>
omnem hominem inducas in domum tuam,
multae enim insidiae sunt dolosi. Sicut enim eructuant praecordia foetantium et sicut perdix inducitur in caveam et ut
caprea in laqueum, sic et cor
superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui. Bona
enim in malum convertit <S105,
f.
80r> insidiator et
in electis imponit maculam. Ab
scintilla una augetur ignis et ab uno doloso augetur sanguis. <VD38, f. 100vb> Homo vero
peccator sanguini
in<SG670, p. 209a>sidiatur. <Bcan4,
f. 84v> Attende tibi a pestifero, fabricat
enim mala, ne forte inducat super te
subsannationem in perpetuum. Admitte ad te alienigenam,
et subvertet te in turbore et
abalienabit te a tuis propriis.
Tales,
carissimi, <N442, f. 50ra> valde sunt cavendi, usque dum
aut
convertantur aut abscidantur verbo divino. <BII13, f. 91rb> Beatus autem est ille, qui non est
lapsus verbo ex ore suo et non est stimulatus
in tristitia delicti. Felix,
qui non habet animi sui <I83, f. 108ra> tristitiam, et non abscedit ab spe sua.
Scriptum est enim: Melior est unus timens deum quam mille impii.
Sapiens vero non est omnis, qui nocet.
V630: De
his qui res ecclesiasticae et oblationes fidelium auferunt
N442:
VD38: De
invasoribus rerum ecclesiarum
I83: De
raptoribus rerum ecclesiasticarum
Bcan4: VII
De raptoribus rerum ęclesiasticarum et oblationum fidelium
P102;
BII13:
VII De invasoribus rerum eclesiarum et
oblationum fidelium
S105: Res
eclesiarum non invadendas
[H.
7] Res quoque ecclesiarum
vestrarum et oblationes fidelium, quas significastis a quibusdam
irruentibus vexari <V630, f. 52ra> vobisque et ecclesiis
vestris
auferri, indubitanter <VD38, f. 100vb> maximum est
peccatum,
testante scriptura, quae ait: Qui abstulerit aliquid patri vel matri et
dicit hoc non esse peccatum,
<SG670, p. 209b> homicidae particeps est.
P9629: Res
ecclesiarum non invadendos
Pater
ergo noster sine dubio deus est, qui nos
creavit, et mater nostra ecclesia, quae nos
in baptismo spiritaliter generavit. Et ideo, qui Christi pecunias et
ecclesiae aufert, fraudat et rapit, homicida
in conspectu iusti iudicis esse deputabitur.
Unde scriptum est: Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem facit,
qui autem pecunias vel res ecclesiae
abstulerit, sacrilegium facit. Unde et Iudas, qui <I83, f.
108rb>
pecuniam fraudavit, quae usibus ecclesiae,
id est pauperibus, quos ecclesia pascere debet, distribuebatur iussu salvatoris, <BII13, f. 91va> cuius vicem episcopi tenent,
non solum <VD38, f. 101ra> fur, sed fur sacrilegus effectus est.
De
talibus enim, id est, qui facultates ecclesiae rapiunt, fraudant vel
auferunt, <P9629, f. 26v> dominus comminans omnes per prophetam
loquitur dicens: Deus, ne taceas tibi, ne sileas et non quiescas, deus,
quia ecce inimici tui tumultuati sunt et, qui
oderunt te, levaverunt caput. Contra populum tuum
nequiter tractaverunt
<SG670, p. 210a> et inierunt consilium adversum archanum tuum. Dixerunt : Venite et
conteramus eos de gente, et
non sit memoria nominis Israel ultra. Quoniam tacuerunt corde, pariter
contra foedus pepigerunt
tabernacula Idumeae et Ismaelitarum, Moab et Agareni,
Gebal et Amon et Amalech, Palestina cum habitatoribus Tyri. Sed et Assur iunxit se cum eis, facti sunt
brachium filiorum Loth. Fac illis sicut Madian, sicut
Sisarae, sicut Iabin <I83, f. 108va> <VD38, f.
101rb> in
torrente Cison. Contriti
sunt in Endor, fuerunt quasi
sterquilinium terrae. Pone duces
eorum sicut Oreb et Zeb, sicut Zebeae et
Salmana omnes principes
eorum, qui dixerunt: Possideamus nobis pulchritudinem dei. Deus
meus, pone <N442, f. 50rb> eos ut rotam, quasi stipulam
ante faciem venti. Quomodo ignis comburit silvam et sicut flamma
devorat montes, sic <BII13,
f.
91vb> persequeris
eos in tempestate tua, et in turbine tuo conturbabis eos.
Imple facies illorum ignominia, et quae<SG670,
p. 210b>rant nomen tuum, domine.
Confundantur et conturbentur usque in aeternum et erubescant et pereant
et sciant, quia nomen tuum dominus solus tu, excelsus super omnem terram.
Haec
fieri prophetae, haec apostoli, haec successores eorum et omnium catholicorum
patrum vetant decreta, <V630, f. 52rb> et tales <S105, f. 80v> praesumptiones sacrilegia esse
diiudicant. Quorum nos sequentes exempla
omnes tales <VD38, f. 101va> praesumptores et ecclesiae raptores
atque suarum facultatum alienatores una vobis<I83, f.
108vb>cum a liminibus sanctae
matris ecclesiae
anathematizatos apostolica
auctoritate pellimus et damnamus atque
sacrilegos esse iudicamus, et non solum eos, sed omnes consentientes
eis, quia non solum, qui faciunt, rei iudi<Bcan4, f. 85r>cantur, sed etiam, qui
facientibus consentiunt. Par enim poena et
agentes et consentientes
compraehendit.
Vos
ergo, fratres, vigilate et orate, viriliter
agite et confortamini <O93, f. 22rb>
in domino et omnia vestra iuxta apostolum
<SG670, p. 211a> in caritate fiant.
A
recta ergo fide et apostolico
tramite propter ullam
perturbationem nolite recedere scientes, quia iuxta salvatoris
sententiam beati sunt, qui
persecutionem patiuntur propter iustitiam. Haec est apostolorum viva traditio, haec vera <BII13,
f. 92ra> caritas, quae
praedicanda est et
praecipue diligenda ac fovenda atque fiducialiter
ab omnibus tenenda.
Bcan4: VIII
P102;
BII13: VIII
Quod romana ecclesia numquam erraverit nec hereticis novitatibus
succubuerit
<VD38,
f. 101vb> [H.
8] Haec sancta et
apostolica mater omnium ecclesiarum Christi ecclesia, quae per dei
omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis numquam errasse
probabitur nec hereticis
novitati<I83, f. 109ra>bus depravanda subcubuit, sed, ut
in exordio normam fidei christianae percepit ab auctoribus suis, apostolorum Christi principibus illibata finetenus manet secundum
ipsius domini salvatoris divinam pollicitationem, qui suorum
discipulorum principi in suis fatus est evangeliis: Petre, inquiens, ecce satan expetivit, ut cri<SG670, p.
211b>braret vos, sicut qui cribrat triticum. Ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu
aliquando confirma fratres
tuos.
Consideret
itaque vestra excellens prudentia, quam bonum sit persistere in dispensatione vobis credita et in fide recta atque
hereticis et aemulis Christi repugnare et numquam a veritatis tramite
declinare, <N442, f. 50va> quoniam dominus et salvator omnium,
cuius fides est , qui pro nobis mori
non dubitavit et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem
beati Petri non defecturam promisit et
confirmare eum fratres suos admonuit, quod
apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse <BII13,
f. 92rb> semper cunctis est
cognitum. Quorum et pusillitas mea, licet impar <I83, f. 109rb> et minima, pro suscepto tamen divina
dignatione ministerio pedissequa cupit exsistere.
Vae enim <V630, f. 52va> erit nobis, qui huius
ministerii onus susceptum
habemus, si veritatem salvatoris nostri Iesu Christi, quae apostoli <SG670, p.
212a> praedicaverunt, praedicare neglexerimus, vae erit nobis , si silentio
veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis iubemur, id est,
christianos populos imbuere et docere. Quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus
examine, si sermonum eius
veritatem confundimur praedicare? Quid erit de nobis, cum
de commissis nobis animabus et de officio
suscepto rationem iustus iudex Christus deus noster districtam
exegerit ? Ideo fratres,
hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut, qua
debetis et potestis, sollicitudine vigiletis ad investigandos hereticos
et inimicos sanctae dei ecclesiae, et a sanis <S105, f. 81r> mentibus, ne
pestis haec latius
divulgetur, severitate , qua potestis, pro viribus
exstirpetis, quoniam, ut ha<VD38, f.
102rb>bebit a deo dignae remunerationis praemium, qui
diligentius,
quod ad salutem commissae sibi plebis
proficiat, fuerit exsecutus, ita ante tribunal
domini de reatu neglegentiae <I83, f. 109va> se non poterit
excusare, qui<SG670, p. 212b>cumque plebem suam contra
sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.
Data Kal. Aprilis Gallo
et Volusiano vv. cc. conss.
O93,
f. 22rb; V630, f.
52va; N442, f. 50va;
I83, f. 109va; VD38, f.
102rb; SG670, p.
212b; P9629, f. 26v; Bcan4, f. 85r; P102;
BII13, f. 92rb; S105, f. 81r