O93,
f. 22vb; V630, f. 53rb; N442, f. 51rb; I83, f. 111rb; VD38, f. 104ra;
SG670, p. 216a; P9629, f. 27v; Bcan4, f. 86v; P102; BII13, f. 94ra; S105, f. 82r
CUIUS SUPRA GENERALITER
OMNIBUS EPISCOPIS SCRIPTA.
Bcan4: IIII
P102;
BII13:
IIII Ut
oppressis
subveniatur et ut eclesiastici ordines non confundantur
<V630,
f. 53vb> [H. 4] Stephanus sanctae apostolicae
et universalis Romanae ecclesiae episcopus omnibus per diversas
provincias con<SG670, p. 216b>stitutis episcopis in
domino
salutem.
Plurimum gaudemus in domino
et in dono gratiae ipsius gloriamur, quod fides vestra
per bona opera crescit magnifice et dilatatur amplissime. Sed nimis
affligimur et tribulamur de vestra oppressione,
super qua crebrior commeantium usque ad nos fratrum
sermo perlatus est.
Non
oportuerat quidem, ut ab illis, quibus sustentari et por<I83, f.
111va>tari atque honorari debueratis, tantis vos oppressionibus
concuti. Quapropter necessarium est, ut
remotis talium tergiversationibus , quibus venenosa malicia revelari et obscurari
bonitas et veritas solet, <N442, f.
51va> adminiculum non modicum vobis a
fidelibus impendatur atque ab hac apostolica sede suffragetur, quos
per divinam gratiam <VD38, f.
104rb> Christi auxilio dignum est
adiuvari, ne in totius ecclesiae pertur<BII13,
f. 94rb>bationem imprudens procedat intentio
et ea, quae a sanctis
praedecessoribus nostris et reliquis sanctis patribus dudum fuerant <S105, f. 82v> prohibita,
denuo reviviscant. Loci namque nostri consideratione
compellimur ea, quae ad notionem <SG670, p.
217a> nostram emendanda pervenerunt, propter deum non relinquere, sed digna
emendatione corrigere. Et si saecularibus
officiis ordo suus et tradita a maioribus disciplina servanda
est, quis ferat ecclesiasticos ordines temeraria
praesumptione confundi, audita neglegere et emendanda non opem ferendo
postponere ?
V630: Quicquid
in sacratis deo rebus et episcopis iniuste agitur pro sacrilegio
reputabitur
S105: Iuria
episcopi sacrilegium est
Audivimus enim vos a quibusdam accusari <I83, f.
111vb> non tam pro vestra culpa, quam eorum libitu, ut vestra rapere
possint et ideo vos nimis affligi et concuti in tantum, ut etiam a sedibus propriis
pellamini et tali occasione
ecclesiae facultates vestrasque vastentur ac depraedentur.
P9629: Iniuria
episcopi sacrilegium est
Ista, carissimi, non
oportet fieri nec denuo replicari.
Bcan4: V
P102;
BII13:
V Ut quae totiens usurpantur sepius replicentur et prohibeantur
[H.
5] Tamen necesse est, quae totiens usurpantur, saepius
replicentur et prohibeantur.
S105: expoliatus
episcopus pulsari non debet
Nam
quicquid in sacratis deo rebus <VD38, f.
104va> et episcopis iniuste agitur pro
sacrilegio reputabitur, quia sacra sunt et violari a quoquam non
de<SG670, p. 217b>bent.
V630: Ut
nullus episcoporum dum suis fuerit rebus expoliatus aut a sede propria
pulsus debet accusari
P9629: Quod
non debeat accusari episcopus suis rebus expoliatus
Bcan4: VI
P102;
BII13:
VI Ut nullus episcopus possit accusari dum
suis est rebus expoliatus aut a propria sede pulsus
[H.
6] <BII13, f. 94va> Nullus enim episcoporum , dum suis fuerit rebus
exspoliatus aut a sede propria qualibet occasione pulsus, debet
accusari aut a quoquam ei potest crimen obici, priusquam
integerrime restauretur et omnia, quae ei
ablata quocumque sunt ingenio legibus
redintegrentur, et ipse propriae
sedi et pristino statui regulariter reddatur ita, ut omnes
pos<V630, f. 53vb>sessiones
et cuncta sibi iniuste <P9629,
f. 28r> sublata atque <I83, f. 112ra> fructus
omnes ante
coeptam accusationem <O93, f.
23ra> primates et synodus episcopo, de quo
agitur, funditus restituant, quia hoc non solum
ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges fieri prohibent.
Bcan4: Ut
non accusetur qui suis expoliatur
Neque aliquis eorum aut ecclesiarum
auctorum vel defensorum ad aliquos prius accusari
debet, quam ipsi caritative bis aut ter ab eis,
qui se laesos aestimant vel eos pro
aliquibus erratibus <Bcan4, f.
87r> corripere cupiunt, conveniantur , ut ab eis aut
familiarem emendationem aut iustam per<SG670, p.
218a>cipiant excusationem.
VD38: De
accusatoribus qui recipiendi sint qui reiciendi
Quod, qui praesumpserit, liminibus arceatur
ecclesiae usque ad condignam satisfactionem.
V630: De
non recipiendis in accusatione
N442: De
accusatoribus qui recipiendi sunt quive reiciendi
P9629: Qui
sunt qui acusare nequeunt
Bcan4: VII
P102;
BII13:
VII De accusatoribus
[H.
7] Accusatores <VD38, f.
104vb> vero et accusationes, quas saeculi leges non
recipiunt <BII13,
f. 94vb> et antecessores nostri
prohibuerunt, et nos submovemus. Nullus enim alienigena aut accusator eorum
fiat aut iudex. <N442, f. 52rb> Unde et de
Loth scriptum
est: Ingressus es ut advena, numquid ut iudices?
Accusator autem vestrorum nullus sit servus aut
libertus nullaque
suspecta aut infamis persona.
I83;
Bcan4:
Ut cohabitatores inimici et omnes laici
repellantur ab accusatione episcopi
Repellantur etiam cohabitantes inimicis et omnes laici, quia infestationem blasphemiae <I83, f.
112rb> affectio amicitiae incitare solet. Nec illi in vestra sunt suscipiendi accusatione, qui vos in sua nolunt recipere infamatione . Nullus enim anathema suscipiatur nec a quoquam
credatur, quae ab eis vel
dicuntur vel conscribuntur. Eos dico
anathematizatos <SG670, p.
218b> esse, quos episcopi suis
scriptis anathematizaverunt aut eorum statuta
anathematizant.
P9629: De
ordine accusanti
I83
: Ut
scriptam accusationem nemo suscipiat
Bcan4: VIII
Ut per scripta nullius accusatio suscipiatur sed propria voce
P102;
BII13:
VIII Ut per scripta nullius accusatio
suscipiatur sed propria voce quia nullus absens iudicari potest aut iudicare
[H.
8] Per scripta enim nullius accusatio
suscipiatur, sed propria voce, si legitima <S105, f. 83r> et condigna
accusatoris persona fuerit,
praesente videlicet eo, quem accusare desiderat, quia nullus absens aut accusari potest aut accusare.
Nullus <VD38, f. 105ra>
tamen praefati <BII13,
f. 95ra> ordinis vir accusari potest aut
respondere suis accusatoribus debet, priusquam regulariter a suo
primate vocatus sit locumque defendendi et inquirendi accipiat ad abluenda crimina.
V630: Nulli
metropolitani aut alii episcopi appellentur primates
Bcan4: VIIII
Qui primates appellentur et qui archiepiscopi et metropolitani
P102; BII13: VIIII
Qui
primates appellentur
et qui archiepiscopi et
metropolitani
[H.
9] Nulli enim metropolitani
aut alii episcopi appellantur primates, nisi hi, qui primas sedes tenent, et
quorum civitates antiqui
primates esse censuerunt.
I83: Qui
aliis sint primates alii archiepiscopi
P9629:
primates
Reliqui
vero, qui ceteras metropolitanas civitates adepti sunt, non primates,
sed aut archiepiscopi aut
metropolitani vocentur. Urbes enim et loca, quibus primates praesidere
debent, non <SG670, p. 219a> mo<V630, f.
54ra>dernis, sed
etiam multis ante adventum Christi sunt
statutae temporibus, quarum primates
etiam gentiles pro maioribus negotiis appellabant. In ipsis vero urbibus post Christi adventum
apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia salva in
omnibus apostolica auctoritate et maiores causae post apostolicam sedem
sunt referendae.
Bcan4: X
P102;
BII13:
X De accusationibus episcoporum et qualiter audiri
vel iudicari
debeant
[H.
10] Et licet apostolo prohibente inter
christianos non debeant
accusationes exerceri , si prohiberi non poterint, accusationes episcoporum ad
memoratos primates debent <VD38, f.
105rb> ab accusatoribus deferri.
Studendum est tamen episcopis, ut
dissidentes fratres magis ad
pacem <BII13,
f. 95rb> quam ad iudicium cohortentur.
P9629: Episcopos
ab omnibus comprovincialibus audiendos
Episcopus autem aliter non
debet audiri vel iudicari nisi in praesentia omnium comprovincialium et ab omnibus
comprovincialibus episcopis, quia
ipsis <I83, f. 112vb> absentibus nec debet nec potest.
Quae vero personae ad
accusationem eorum non sint admittendae, et <SG670, p.
219b> superius ex parte dictum est <N442, f. 52rb>
et latius
tam hi quam et infames personae in
epistola, quam dudum Hilario episcopo misimus, sunt
adnumeratae.
Ultra
provinciae vero terminos
accusandi licentia non progrediatur,
I83: quod
accusatis neganda est licentia accusandi priusquam ab accusationibus
solvantur
sed
omnis accusatio intra
provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur, nisi ad sedem apostolicam
fuerit tantum appellatum.
Bcan4;
P102; BII13:
XI Quod neganda sit accusatis licentia
criminandi priusquam se crimine exuerint et familiaribus atque sponte
confessis ex his
qui hesterno aut perendie aut ante fuerunt inimici
[H.
11] Et neganda est accusatis licentia
criminandi, priusquam se crimine, quo
premuntur, exuerint, quia non est
credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicati sunt, nisi se prius
probaverint innocentes,
I83: De
personis accusatorum
<VD38,
f. 105va> quoniam periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcumque professio.
Familiares vero et sponte
confessi atque sceleribus irretiti non debent admitti nec hi, qui hesterna die aut perendie aut ante fuerunt inimici.
P9629: Clericus
non accuset episcopum suum
N442;
VD38: Ut non liceat clericos accusare episcopos
I83;
Bcan4:
XII De clericis qui episcopum accusaverit quia a gradu recedere et curie sit tradendus
P102;
BII13:
XII Clericis non licere accusare episcopum
et quod episcopi throni dei vocentur
[H.
12] <BII13, f. 95va> Clericus ergo, qui episcopum suum
accusaverit aut ei insidiator exstiterit, non est recipiendus, quia
infamis effectus est et a gradu <SG670, p.
220a> debet recedere ac curiae tradi
serviendus.
P9629: Laici
non disponant res ecclesie
VD38: Quod
laicis de ecclesiasticis facultatibus disponendi aliquid non legitur
attributa facultas
Laicis quoque,
quam<I83, f. 113ra>vis religiosi sint, nulla tamen de ecclesiasticis
facultatibus aliquid disponendi legitur umquam
attributa facultas.
Scimus,
dilectissimi, <S105,
f. 83v> quia semper carnales
spiritales solent persequi et malivoli
benivolos infamari et lacerari. Idcirco apostoli et
successores eorum ac reliqui sancti
patres noluerunt fieri facile in episcoporum <V630, f.
54rb> accusationem,
BII13: quod
non sit facilis episcoporum accusacio
quoniam,
si facilis esset, aut nullus aut vix aliquis modo inveniretur.
VD38: Quod
episcopi throni dei vocantur
<P9629,
f. 28v> Throni enim dei vocantur, <O93, f. 23rb>
ideo non debent moveri aut affligi
vel perturbari. De ipsis ergo ait propheta:
Caeli enarrant gloriam dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum.
I83: Hic
dicit qui non possunt accusare
Hi
vero, qui non sunt bonae conversationis et quorum vita est
accusabilis, aut quorum fides, vita et libertas nescitur, non possunt
eos accusare.
Bcan4;
P102; BII13:
XIII Qualiter sint personę accusatorum
inquirendae et ea quę obiciuntur
<VD38,
f. 105vb> [H. 13] Primo semper accusatorum
personae, fides, vita et conversatio est
enucleatim inquirenda, et postea ea, quae
obiciunt, fideliter sunt
pertractanda, quia nihil prius
fieri debet, quam impeditorum personae fidesque eorum, vita et
conversatio diligenter discutiatur, ne alicuius invidia aut
inimicitia vel intentione mala quisquam vexetur.
P9629: Crimina
contra doctorem non suscipientur
Criminationes adver<I83, f.
113rb>sus doctorem nemo suscipiat, quia magis sunt doctores
portandi quam laedendi aut infa<BII13, f. 95vb>mandi. Unde ait apostolus:
Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem
Christi. Caritas autem non est
ambitiosa, non aemulatur, non inflatur, non quaerit, quae sua
sunt, sed quae Iesu Christi. Qui manet in caritate, in
deo
manet et deus in eo. Et qui in deo manet, nullum vult <N442, f.
52rb> nocere, sed omnes desiderat adiuvare et
sustentare, sicut ipse
dominus omnes venit salvare et
animam suam dare
redemptionem pro nobis.
Eorum
autem accusandi sacerdotes vel
testificandi in eos vocem obstruimus, quos non humanis,
sed divinis vocibus
damnatos vel mortuos esse cognoscimus.
<VD38,
f. 106ra> Praevidere ergo summopere debent omnes, qui
sacerdotes domini persequuntur tam occulte quam
manifeste, ne subiectis domini damnentur praeceptis. Per
Hieremiam autem prophetam tales comminando <SG670, p.
221a> dominus loquitur dicens: Iniquitates nostrae declinaverunt
omnia et peccata nostra
amoverunt bona a nobis, quia
inventi sunt in populo meo impii et loquentes <I83, f.
113va>
vana. Statuerunt ad disperdendos viros et compraehenderunt ut laqueus venantis plenus volatilibus,
sic domus eorum plena dolo. Et per David ait: Qui
cogitaverunt malicias in corde tota die versati sunt in proeliis.
Exacuerunt linguas suas quasi
serpentes, venenum
aspi<V630, f. 54va>dum sub labiis eorum. Et paulo post:
Cadent
super eos carbones in ignem, deicies <Bcan4,
f. 88r> eos in foveas, ut non consurgant.
Vir linguosus non dirigetur in terra, virum
iniquum mala capient in
interitu. <BII13, f. 96ra> Scio, quia faciet
dominus causam inopis, iudicia pauperum. Item <VD38, f.
106rb>
idem: Muta fiant labia dolosa.
Et iterum per Hieremiam inquit: Omnes in sanguine
iudicantur, unusquisque proximum suum tribulat. Omnes in malum
manus suas praeparant.
Hos
dominus praevidens apostolis
praecepit, ne facile <SG670, p. 221b> servi sui lacerarentur, ne forte perderent aut in talem
temptationem inciderent, quam ferre minime possent. Idcirco sancti apostoli et
successores eorum decretorum normas statuerunt, <S105, f. 84r> ne talium
vox, quae magis perdere nititur <I83, f.
113vb> innocentes et simplices quam salvare, facile reciperetur, sed ipsi his iaculis pellerentur procul et domini discipulos iuxta voluntates et
versutias eorum minime perdere
possent.
Unde
et ipse dominus ait: Excutite pulverem de pedibus vestris in
testimonium illis. Et alibi ipsa per se veritas de talibus dicit:
Melius est illi, ut suspendatur mola asinaria in collo eius et
demergatur in profundum maris,
quam scandalizet unum de
pusillis istis. Et Iacobus apostolus
inquit: Iudicium sine
misericordia <VD38, f. 106va> illi, qui non fecerit misericordiam. Et Ioannes apostolus et
evangelista ait: Qui odit fratrem suum
homicida est, et scitis, quia omnis homicida <N442, f.
52va> non
habet vitam aeternam in se manentem.
Vos tamen, filii
carissimi, hortamur, ut patienter mala
vobis illata domini ad<SG670, p. 222a>miniculo portetis et his apostolicis praeceptis tales
procul pellite, ne more canino vos lacerare
aut mordere valeant. Mementote etiam, <BII13,
f. 96rb> quia iuxta psalmographi vocem homo sicut fenum dies
eius, et ut flos agri ita
floriet. Et apostolus ait:
Totus <O93, f. 23va> mundus in maligno positus est. Unde precamur,
ne tales multum timeatis, quia infames sunt et non multum vos nocere possunt, <I83,
f. 114ra> quia eorum vox exstincta est, quoniam sic
odit deus eos, qui adversus
patres armantur, ut patrum invasores, qui in omni mundo infamia sunt notati.
Armamini ergo his
apostolicis adminiculis contra eos et
spiritu principali roborate corda vestra, ut deus, qui vos pastores in
populo suo vocari voluit, non
neglegentes <VD38, f. 106vb> aut tepidos lupis supervenientibus
fugientes inveni<V630, f. 54vb>at, sed exemplo boni
pastoris agnos pariter cum
matribus et filiis ac filiabus viriliter defensantes atque ad sanctam
matrem ecclesiam fideliter
reportantes semper inveniat. Et quamquam dies mali sint, vos tamen
<SG670, p. 222b>
nolite esse imprudentes, sed intellegentes, quae sit voluntas dei. Quam
ob rem <P9629, f. 29r>
confortamini et state
in fide viriliter agentes, ac omnia vestra in caritate fiant et
secundum sanctum evangelium: In
patientia vestra possidete animas vestras. Recordamini quoque
sanctorum apostolorum et prophetarum, et quia multum laboraverunt in
domino, ideo adepti sunt praemia sempiterna. Scitote etiam, quoniam
iuxta psalmistae vocem: Multae
tribulationes iustorum, et de his omnibus liberavit eos dominus.
Quapropter,
<I83, f. 114rb> filii carissimi, hortamur vos et deprecamur, ut
crebris orationum vestrarum
precibus <BII13,
f. 96va> deum exoretis, ut <VD38, f.
107ra> liberemur et nos et vos iuxta
dictum apostoli ab importunis et malis hominibus, quia non omnium est
fides. Flagitate etiam, ut deus et
dominus noster, qui est
refugium pauperum et spes humilium, sanctam suam ecclesiam pretioso videlicet sanguine suo
redemptam, et nos, qui eandem sanctam ecclesiam docere, <VD38,
f.
107rb> regere, portare et tueri debemus, de praedictis
oppressionibus et temptationibus
saeculi huius <Bcan4, f.
88v> nequam atque de omnibus
necessitatibus nostris misericorditer eruat , ut sermo dei currat et clarificetur
gloriosum <SG670, p. 223a> evangelium domini nostri Iesu
Christi, et gratia eius in nobis vacua non
fiat, ne sine fructu evangelii, <S105,
f. 84v> quod absit, ste<N442, f.
52vb>riles in conspectu dei
appareamus et vacui filiorum filiarumque numero revertamur, nec de abscondito talento
domino veniente rei esse iudicemur. Ista enim semper invidet satan, et idcirco tales
adversum nos suscitat, qui nos premant et suffocent, ut domini oves
absque nos rapiat et in
ima, non exsistentibus pastoribus, qui eas custodiant et de<I83, f.
114va>fendant, ruere faciat.
Vos
ergo pro viribus laborate et orate atque vigilate, ne haec fiant,
scientes nos semper paratos esse in
omnibus, quibuscumque posse dominus <VD38,
f. 107va> dederit modis, vobis opem ferre, licet nos ab ipsis aemulis sanctae dei
ecclesiae et vestris non simus excepti et tribulationes cordis nostri pro vestra
et nostra tribulatione sive ovium nobis commissarum admodum sint <BII13, f. 96vb> dilatatae.
Vos quoque obsecramus, ut iniunctum vobis a domino <V630,
f. 55ra> famulatum non neglegatis et
omnes oppressos et cunctos dei servos atque generaliter omnes
christianos, prout dominus posse dederit, adiuvare
<SG670, p. 223b> studeatis, ut ante tribunal Christi mercedem
habeatis perpetuam. Et scitote, quod memoria vestra coram deo
est assidue et ante corpora apostolorum pro vobis preces fiunt quotidie, ut et vos
liberemini ab importunis et malis hominibus
domini auxilio et oves vobis commissae ad pascua aeternae vitae una vobiscum perveniant
sempiterna.
Unitatem et communionem dilectionis vestrae
valentem ac proficientem in salutem omnium
populo<I83, f. 114vb>rum creator omnium <VD38, f.
107vb>
dominus omnipotens memorem nostri aeternaliter
custodiat. Amen.
Data
Nonas Aprilis Valeriano et Gallicano vv. cc. conss.
O93,
f. 23va; V630, f. 55ra; N442, f. 52vb; I83, f. 114vb; VD38, f. 197vb;
SG670, p. 223b; P9629, f. 29r; Bcan4, f. 88v; P102; BII13, f. 96vb; S105, f. 84v