O93, f. 24va; V630.
f. 56va; N442, f. 54rb; I83, f. 117vb; VD38, f. 111rb; SG670, p. 230b;
P9629, f. 30v; Bcan4, f. 90v; P102;
BII13, f. 99rb; S105, f. 86v
INCIPIUNT DECRETA DIONYSII PAPAE.
Bcan4: I
P102;
BII13:
I De summo bono dilectionis et summo malo invidiae atque
sapientia
diligenda et scrutanda
[H.
1] Dionysius episcopus Urbano
praefecto salutem.
Summum
bonum est amare amantes se, et econtra peius malum non
est, quam ut cives civibus invideant. Gratias siquidem
tuae agimus caritati, quod fideles sancti Petri <VD38, f.
111va>
bene suscipis et adiuvas, unde scias te et a nobis
nostrisque diligere et tui tuorumque non modicam curam habere.
Quapropter
tuam hortamur dilectionem, ut bonum, quod coepisti,
semper implere non differas, quia non laudatur
<I83, f. 118ra> initium, sed finis. Sapientiam etiam te hortamur diligere et
scrutari, ut rationabiliter <BII13,
f. 99va> et
sapienter disponas et iudices
ea, quae tibi commissa sunt <SG670, p. 231a> dicente
domino per prophetam:
Erudimini, qui iudicatis terram. Time ergo deum et mandata eius
serva et dilige eum totis visceribus <S105, f. 87r> et proximum
tuum sicut te ipsum. Deus altissimus creavit sapientiam in spiritu sancto,
et vidit et dinumeravit et mensus est et effudit illam super omnia opera
sua et super omnem carnem, secundum datum suum praebuit illam diligentibus se.
Timor
<V630. f. 56vb> domini gloria et gloriatio et laetitia et
corona exultationis. Timor domini delectabit cor, et dabit laetitiam et
gaudium in longitudine dierum. Timenti deum bene erit in
extremis et in die
defunctionis suae benedicetur,
dilectio dei honorabilis sapi<VD38, f.
111vb>entia. Quibus autem apparuerit in visu, diligunt eam in visione et in agnitione magnalium suorum. Initium
sapientiae timor domini, et cum fidelibus in vulva concreatus est, et cum electis feminis graditur et
cum iustis et fidelibus agnoscitur. Timor domini scientiae religiositas , religio<I83, f.
118rb>sitas custodiet et iustificabit
cor, <SG670, p. 231b> iucunditatem atque gaudium
dabit. Timenti dominum bene erit et in
diebus consummationis illius benedicetur.
Plenitudo sapientiae est timere deum et
plenitudo a fructibus illius. Omnem domum illius implevit a
generationibus et receptacula a thesauris illius.
Corona sapientiae timor domini replens pacem et salutis fructum, et vidit et dinu<N442, f.
54va>meravit eam . Utraque autem sunt
dona dei, scientia et intellectus. Prudentiae <P9629, f.
31r> sapientia compatiretur <BII13, f. 99vb> et gloria tenentium se exaltat. Radix
sapientiae est timere
<Bcan4, f. 91r> deum, rami enim illius longaevi, in
thesauris sapientiae
intellectus et scientiae religiositas, exsecratio autem peccatoribus
sapientia. Timor dei expellit peccatum, nam, qui
sine timore est, non poterit <E97, f.
63ra> iustificari. Iracundia enim animositatis <VD38, f.
112ra> illius subversio illius est. Usque
in tempus sustinebit patiens et postea redditio iucunditatis . Bonus sensus usque ad
tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum
illius. <SG670, p. 232a> In thesau<I83, f.
118va>ris
sapientiae significatio disciplinae,
exsecratio autem peccatori cultura dei.
Fili,
concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et deus praebebit illam tibi.
Sapientia enim et disciplina timor domini, et quod beneplacitum est illi, fides et
mansuetudo, et adimplebit thesauros illius. Contumax non sis et
incredibilis timori domini, et ne
accesseris ad illum duplici corde. Ne fueris hypocrita in conspectu
hominum et non scandalizeris labiis tuis.
Attende in illis, ne forte
cadas et ponas scandalum animae tuae et adducas inhonorationem tibi et revelet
deus absconsa tua. Pro fide, frater, et iustitia ac pro
salute animae certare semper et pro adiutorio fratrum
<V630. f. 57ra> viriliter age, ut a domino recipias
remunerationem. Scriptum est enim: Fili, conserva tempus et devita a malo, pro anima
tua non confundaris <VD38, f.
112rb> dicere verum. Est enim confusio adducens peccatum et est confusio
adducens gloriam et gratiam. <BII13,
f. 100ra> Ne accipias faciem adversus
faciem tuam nec adversus animam tuam mendacium.
<I83, f. 118vb> Non verearis <SG670, p.
232b> proximum <O93, f. 24vb> tuum in casu suo, nec retineas verbum in
tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore eius. In lingua enim agnoscitur
sapientia et sensus et scientia et doctrina in verbis
veritatis et firmamentum in operibus iustitiae. Non contradicas veritati ullo modo <S105, f. 87v> et de
mendacio ineruditionis tuae confundere.
Non confundaris confiteri peccata tua et ne subicias
te homini pro peccato. Noli resistere contra
faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii. Pro
iustitia agonizare pro anima tua et
usque ad mortem certa pro iustitia, et deus expugnabit pro te inimicos
tuos. Noli citatus esse in lingua tua
et inutilis <N442, f. 54rvb> et remissus in operibus tuis.
<E97, f. 63rb> Noli esse sicut leo in domo
tua evertens domesticos tuos et
opprimens subiectos tibi. Non
sit porrecta manus tua ad accipiendum et ad dandum collecta.
<VD38,
f. 112va> His fultus scripturarum
auctoritatibus semper sta rectus et a via veritatis
ne <SG670, p. 233a> avertaris, ut gratiam dei
semper acquiras et bonorum hominum amicitia fruaris tantoque
tua facilius ab amore huius
saeculi mens exeat, quanto et
im<I83, f. 119ra>pellitur, dum vocatur. Nam
nos et praesentes vos videre cupimus
et absentibus colloqui saltim per epistolam
desideramus. Unde et optamus, ut vos beatus Petrus
apostolorum princeps ad sua limina feliciter perducat, quatenus in omnipotentis gratia perfrui vestra praesentia mereatur.
Data
IIII Nonas Febr. Ameliano et Basso vv. cc. conss.
O93,
f. 24vb; V630, f. 57ra; N442, f. 54vb; I83, f. 119ra; VD38, f. 112vb;
SG670, p. 233a; P9629, f. 31r; Bcan4, f. 91r; E97, f. 63rb; P102; BII13, f. 100ra; S105, f. 87v