O93,
f. 24vb; V630, f. 57ra; N442, f. 54vb; I83, f. 119ra; VD38, f. 112va;
SG670, p. 233a; P9629, f. 31r; Bcan4, f. 91r; E97, f. 63rb; P102; BII13, f. 100ra; S105, f. 87v
CUIUS SUPRA SEVERO
EPISCOPO DIRECTA.
Bcan4: I
P102;
BII13:
II De auctoritate sedis apostolice et
reverentia minorum ad maiores et dilectione maiorum in minores
[H. 2] <BII13, f.
100rb> Dionysius episcopus Severo
episcopo salutem.
Olim
et ab initio tantam percepimus a beato Petro
apostolorum principe fiduciam,
ut habeamus auctoritatem universali ecclesiae auxiliante domino
subvenire et, quicquid
nocivum est, auctoritate apostolica corrigere et emendare.
V630: Quod reverentiam minores
potioribus et potiores
minoribus exhibere debeant
Ad hoc enim divinae
dispen<SG670, p. 233b>sationis provisio gradus et diversos
constituit ordines esse distinctos, <Bcan4, f.
91v> ut, dum reverentiam minores potioribus exhiberent et
potiores minoribus dilectionem im<V630, f.
57rb><VD38, f.
112vb>penderent, una concordia fieret ex
diversitate contextio et recte officiorum generetur administratio singulorum. Neque
universitas alia poterat ratione subsistere , nisi huiusmodi
magnus <I83, f. 119rb> eam differentiae ordo
servaret.
Bcan4: De
dignitatum distinctione
Quia
vero creatura in una eademque aequalitate gubernari vel
vivere non potest, caelestium militiarum exemplar nos instruit, quia, dum sint angeli,
sint archangeli, liquet , quia non aequales sunt, sed in
potestate et ordine, sicut
nosti, differt alter ab altero. Si ergo inter hos, qui sine peccato
sunt, ista constat esse distinctio, quis hominum abnuat huic se libenter
dispositioni submittere? Hinc etenim pax
<E97, f. 63va> et caritas mutua se vice complectuntur et manet firma
concordiae in alterna et deo placita
dilectione <SG670, p. 234a> sinceritas.
Bcan4: III
P102;
BII13:
II De ecclesiis parrochianis
[H.
3] Quia igitur unumquodque tunc salubriter completur officium,
cum fuerit unus, ad quem possit recurri praepositus.
N442;
V630; S105: De
ecclesiis parrochianis
I83: Ut
ecclesie singule singulis dentur presbyteris
<P9629,
f. 31v> De ecclesiis ergo parrochianis, unde
apostolicam sedem consulere voluisti, qualiter sint custodiendae per Cordobensem provinciam ac dividendae
sacerdotibus, <VD38, f.
113ra> nihil tuae caritati melius nobis videtur intimare, quam ut sequaris, <BII13, f. 100va> quod nos in
Ro<N442, f. 55ra>mana ecclesia nuper egisse cognoscitur.
P9629
: De
ecclesiis et presbiteris
Bcan4: Ut
ęcclesię singule singulis dentur presbiteris
Ecclesias <I83, f.
119va> vero singulas singulis
presbyteris dedimus, parrochiasque et cimiteria eis
divisimus et unicuique ius proprium habere statuimus ita
videlicet, ut nullus alterius parrochiae terminos aut ius invadat, sed
unusquisque suis terminis sit contentus , et taliter ecclesiam et plebem sibi
commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni iudicis ex omnibus sibi
commissis rationem <S105,
f.
88r> reddat et non
iudicium, sed gloriam pro
suis actibus accipiat. Hanc quoque normam, carissime, te et
omnes episcopos sequi convenit <SG670, p.
234b> et, quod tibi scribitur, omnibus, quibuscumque potueris, notum
facias, ut non specialis, sed generalis fiat ista
praeceptio.
V630: Crimina
que episcopis impingere sentimus per alios nullo modo fiant nisi per
ipsos qui crimina intendunt
P9629: Qualis
esse debeat acusator
Bcan4: IIII
P102;
BII13:
IIII A quibus debeant impingi episcopis
crimina
[H.
4] Crimina vero, quae episcopis impingere dicis, per alios non sinas ullo modo fieri
nisi per ipsos, qui crimina
intendunt , si tamen ipsi
digni et irrepraehensibiles apparuerint et actis docuerint publicis
omni se carere suspicione ac inimicitia et
irrepraehensibilem fidem
conversationemque <O93, f. 25ra> ducere.
I83: Non
suscipiendi suspecti
Nemini enim de se confesso credere potest super crimen
alienum, <VD38, f. 113rb> <I83, f. 119vb>
quoniam eius omnisque rei
professio periculosa est et
admitti non debet.
Similiter alieni erroris <V630, f.
57va> socium vel a sui voluntarie propositi tramite recedentem aut
sacris patrum regulis et
constitutionibus inoboedientem
suscipere non possumus nec debemus nec impetire recte credentes vel
sanctorum patrum sanctionibus obtemperantes
permittimus, quia in<SG670, p.
235a>fames omnes esse censemus, qui suam aut christianam
praevaricant legem aut
apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem.
<BII13,
f. 100vb> Haec itaque, frater
carissime, quae pro affectu sacerdotalis
nominis et honoris impendimus, tibi tuisque subditis et omnibus tenenda
et aliis <E97, f. 63vb> nuntianda atque praedicanda
mandamus,
quibus et pietas ad utilitatem et sit ad fructum dilectio. Unde obiurgando, hortando, suadendo,
blandiendo, consolando prodesse, quibus
possumus, festinemus.
Bcan4: V
P102;
BII13:
V Qualis esse debeat lingua pastoris
[H.
5] Lingua nostra bonis fomentum sit, pravis aculeus. Tumidos retundat , iratos mitiget , pigros exacuet , desides hortando succendat, refugientibus
suadeat, <I83, f.
120ra> asperis blandiatur,
desperatos consoletur, ut,
quia doctores dicimur, viam <VD38, f.
113va> salutis gradientibus <Bcan4, f. 92r>
ostendamus. Simus in custodia
vigilantes, aditus contra hostis insidias <SG670,
p. 235b> solliciti muniamus. Et si quando
perditam ovem de commissis gregibus error
adduxerit , toto illam annisu ad caulas revocare dominicas
contendamus, ut de pastoris nomine,
quod habemus, non supplicium, sed praemium consequamur.
<N442,
f. 55rb> Quia ergo in his omnibus divinae gratiae adiutorium opus est, omnipotentis
dei assiduis precibus clementiam
exoremus, quatenus ad haec nobis
operanda et velle tribuat et posse concedat atque in ea nos via cum fructu
boni operis, quam se pastor pastorum
esse testatus est, dirigat, ut sine quo nihil aspergimus , per ipsum implere
omnia valeamus.
Data
V Idus Septembris
Claudio et Paterno vv. cc. conss.
O93,
f. 25ra; V630, f. 57va; N442, f. 55ra; I83, f. 120ra; VD38, f. 113va;
SG670, p. 235b; P9629, f. 31v; Bcan4, f. 92r; E97, f. 63vb; P102; BII13, f. 100vb; S105, f. 88r