O93,
f. 25va; V630, f. 58va; N442, f. 56ra; I83, f. 122ra; VD38, f. 115va;
SG670, p. 242a; P9629, f. 32v;
Bcan4, f. 93r;
E97, f. 64vb; P102; BII13, f. 102rb; S105, f. 89v
CUIUS SUPRA EPISCOPIS GALLIARUM DIRECTA.
Bcan4: VIII
P102;
BII13: VIII
De episcopis vocatis ad synodum pro afflictione et contritione
episcoporum per galliam constitutorum
[H.
8] Felix episcopus universis
episcopis per Galliae provincias
constitutis in domino salutem.
Bonorum
operum et spiritalium studiorum deum <SG670, p. 242b>
auctorem
esse non dubium est, qui eorum incitat mentes et adiuvat
actiones. Unde laetari me fecerunt scripta vestra ex bono
studio et ex integritate fidei devotionis vestrae, sed ex
afflictione et contritione vestra magna ex
parte tristari.
Tristis enim tristes legi
litteras vestras et scripta mesta merore debito percucurri, quia sicut nos
ecclesiarum pax sacerdotumque
eius concordia et tranquillitas plebis audire facit <BII13, f.
102va> gaudium caeleste, ita nos
affligit et deicit fraterna afflictio. Vos tamen nolite multum
tristari, quia, sicut ipsa per se <I83, f.
122rb> veritas ait: Si de hoc mundo fuissetis, mundus, quod suum
erat, diligeret, sed quia de hoc mundo non
estis, sed ego elegi vos de mundo, <E97, f.
65ra> propterea odit vos mundus, id est mundi amatores. Quicquid
tamen <VD38, f. 115vb>
hi loquantur aut adversum vos
agant, vos semper integram servate fidem, et
puram habetote conscientiam, ut integer spiritus et ani<SG670, p.
243a>ma servetur in die domini. Nos vero ad supplementum vestrum fratres et
coepiscopos nostros vocavimus ampli<V630, f. 58vb>us quam septuaginta, cum quibus
haec, quae subter
habentur inserta, regulariter tractando decrevimus. Vestris enim
epistolis <N442, f. 56rb> in omnium audientia perlectis, quae multas, ut nostis,
querimonias et oppressiones in
se continebantur vestras , sancta synodus dixit:
P9629: De acusationibus
episcoporum quid sit observandum
S105: Quid sit observandum in accusatione episcopi
Haec
sunt, quae deinceps propter malorum hominum
insidias, qui in ecclesiam et in
ecclesiasticos indifferenter saeviunt viros conservari firmissime volumus
in saecula:
O93: De non damnandis
episcopis
V630: Qualiter
accussatus episcopus ad concilium vocetur
I83: De episcopis
Bcan4
: VIIII
P102;
BII13:
VIIII De episcopo accusato ab accusatoribus
recipiendis
[H.
9] Si quis episcopus ab illis
accusatoribus, qui recipiendi sunt, fuerit accusatus, postquam ipse ab eis <I83, f.
122va> caritative conventus fuerit, ut ipsam causam emendare debeat, et
eam corrigere noluerit, non olim, sed tunc
ad summos primates causa eius canonice deferatur , qui in congruo loco infra ipsam
provinciam tempore congruo, <BII13, f. 102vb> id est
autum<VD38, f. 116ra>nali vel aestivo, concilium regulariter
convocare debebunt ita, ut <SG670, p.
243b> ab omnibus eiusdem provinciae episcopis inibi audiatur. Quo <Bcan4,
f. 93v> et ipse
regulariter convocatus, si eum aut
infirmitas aut alia gravis necessitas non
detinuerit, adesse debebit, quia ultra
provinciae terminos <S105, f. 90r> accusandi ante licentia non est, quam
audientia rogetur.
I83: Ne expoliatus
iudicetur
Bcan4: X Ne expoliatus
iudicetur
P102;
BII13: X
De episcopo rebus sue ecclesiae expoliato aut a propria sede eiecto
[H.
10] Nam si suis fuerit aut
ecclesiae sibi commissae rebus exspoliatus aut, quod absit,
quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus, a sede propria eiectus
aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice, antequam
in pristino restituatur cum omni privilegio
suo honore et sua omnia, quae
insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, legibus
redintegrentur, nec convocari nec
iudicari pote<I83, f.
122vb>rit, nisi ipse pro sua
necessitate, minime tamen
iudicandus, advenire sponte elegerit. Nullatenus ergo a quoquam respondere
rogetur, antequam
integerrime omnia, quae per suggestiones <E97, f.
65rb> inimicorum suorum amiserat, potestati eius ab
<VD38, f. 116rb> honorabili <P9629, f. 33r>
<SG670, p.
244a> concilio legali ordine redintegrentur. Praesul vero cum
omni
honore statui pristino reddatur et ipse dispositis
ordinatisque libere ac secure diu suis tunc
regulariter infra quattuor vel quinque aut septem menses, iuxta quod
possibilitas ei fuerit, et non ante convocatus ad tempus concilio in <BII13, f.
103ra> legitimo <O93, f. 25vb> et canonico veniat ad causam,
et si ita iuste videtur,
accusantium propositionibus respondeat. Nam hoc
summopere praevidendum est, ne antequam
haec omnia fiant, coactus respon<V630, f.
59ra>deat, quia contentio semper vitanda est.
Adimi namque episcopo
episco<N442, f. 56va>patum, antequam causae eius exitus appareat, nulli christiano videri
iure potest, quia talis
praesumptio sacrilegium est et auctor talium sacrilegus.
P9629: si
egrotus episcopus acusetur
I83: De
accusatoribus
Bcan4: XI
P102;
BII13: XI
Ut egrotans episcopus aut aliqua gravi necessitate
detentus legatum
pro se ad synodum mittat
[H.
11] Quod si aegrotans fuerit episcopus
aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se
legatum ad synodum mittat.
Bcan4: XII
P102;
BII13: XII
De accusato et vocato ad synodum
BII13:
Quod nullus communione
suspendatur sacerdos nisi ad synodum non occurrerit
[H.
12] Nec <I83, f.
123ra> a communione suspenda<SG670,
p. 244b>tur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum iudicum die statuta
litteris evocatus minime oc<VD38, f. 116va>currerit, hoc est, nisi alia
praeoccupaverit necessitas, infra spatium praedictorum
mensium et eo amplius, prout causa dictaverit.
Quod si ex utraque parte
ad causam dicendam venerint, quia unus absque
altero audiri non debet, quaerendum est in iudicio, cuius sint conversationis et
fidei atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc
faciant, quia ad hoc admitti non debent nisi
bonae conversationis et rectae fidei
viri, hi videlicet, qui omni
suspicione careant, et bonae vitae clareant
neque infames exsistant.
Bcan4: XIII
P102; BII13: XIII
De personis accusatorum culpabilibus et de persona absente et quod affinis testis
non
admittatur
[H.
13] <BII13, f. 103rb>
Quod si accusatorum
personae in iudicio episcoporum culpabiles
apparuerint, ad arguendum non
admittantur, nisi proprias causas
asserere , non tamen
criminales vel ecclesiasticas, voluerint. Infamis enim
persona <SG670, p. 245a> nec procurator potest esse nec cognitor .
I83: De absente
Absente vero adversario non audiatur accusator nec
sententia absente parte alia a iudice dicta ullam obtinebit
firmitatem, <I83, f. 123rb> neque absens per alium
accusare <E97,
f. 65va> aut
accusari potest, nec affinis testis admittatur.
Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam vel ad comitatum oportet,
nisi <VD38, f.
116vb> ad relationem iudicis, ad quem
fuerit appellatum, id est, ut auctor semper rei forum sequatur.
Bcan4: XIIII
P102;
BII13:
XIIII Quod non sit vox neganda appellationis
ei qui sibi sentit iudicem adversum
[H.
14] Si quis autem iudicem
adversum sibi senserit,
BII13: de
iudice adverso
vocem appellationis
exhibeat, quam nulli oportet negari.
Bcan4: XV
P102; BII13: XV
De peregrinis iudiciis prohibendis
[H.
15] Peregrina vero iudicia
generali sanctione prohibemus, quia
indignum est, ut ab externis <S105,
f. 90v> iudicetur, qui comprovinciales et a se electos debet
habere
iudices.
Haec,
fratres, ad vestram et omnium coepiscoporum opem et defensionem in
synodo unanimiter sunt decreta, ut,
si forte aliquis stultorum vos
accusare, qui diabolicae
deceptionis errore <Bcan4,
f. 94r> de<N442,
f. 56vb>cepti sunt, voluerint, dum ista lege<SG670,
p. 245b>rint vel audierint, resipiscant <BII13, f.
103va> et ad unitatis concordiam revertantur, et quod prius erat
in ultionem , transibit in
gloriam. Nam procul dubio
multi sunt, qui secundum apostoli vocem
prurien<V630, f. 59rb>tes auribus a veritate auditum
avertunt , ad fabulas autem
convertuntur et ad
nocumen<I83, f. 123va>ta bonorum transeunt. Ait idem apostolus
de infidelium ignorantia: <VD38, f. 117ra> Si
cognovissent,
numquam deum gloriae
crucifixissent. Similiter, si deum perfecte
cognovissent et amassent, numquam
servos eius perturbassent nec verbis aut factis
persecuti essent.
Quod
vero idem apostolus dicit: Si enim, cum
inimici essemus, reconciliati sumus deo per mortem filii eius, cur insequimur fratres,
cur perturbamus statum ecclesiae dei et eos, qui ei servire debent, affligimus? Martyres enim
passi sunt, non tamen animae eorum occisae sunt in corporis
passione, ore veritatis testante: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam
autem non possunt occidere, ubi agnosci oportet <SG670, p.
246a> animae martyrum corpore perempto suppliciis
exstingui non possunt, nec animae
praedicatorum et doctorum persequi
debuissent aut perturbari et a dei famulatu avertere , quia cum
corporibus non deficiunt .
I83: Ut
super memorias martyrum misse fiunt
Tales
autem perturbatores
ecclesiae non solum praedicta agunt mala, sed et <E97,
f. 65vb> me<I83,
f. 123vb>morias martyrum exsecrantur .
V630: Ut
supra memorias martyrum misse celebrentur
P9629;
S105: Super
memorias martyrum missas celebrandas
Bcan4: XVI
P102; BII13: XVI
Synodaliter
constitutum ut super memorias martyrum missę celebrentur
[H.
16] Quapropter in prae<VD38, f.
117rb>fata constituimus
<BII13, f. 103vb> synodo vobisque et omnibus ecclesiis tenendum
et agendum mandamus,
SG670: hoc
primum felicem papam statuisse
ut super memorias martyrum missae
celebrentur , ne memoriae eorum a
talibus exstingui aut veneratio possit prohiberi.
Vos
vero, fratres, nolite multum turbari, nolite vexari, sed
confortamini in domino et in potentia claritatis eius. Habetote
interim ista ad suffragium vestrum apostolica
auctoritate decreta, et scitote nos semper habere paratos etiam, si
necesse fuerit, usque ad mortem, ad quaecumque vobis necessaria
fuerint, domino opem fe<P9629, f.
33v>rente perficienda.
Illi
tamen deo auctore peribunt, et vos stabitis, si tamen labor vester non fuerit inanis, sed plenus fide
<SG670, p. 246b> et caritate. Vae,
inquit propheta, qui potum dat amico suo
mittens fel suum. Et
iterum sapientissimus Salomon ait: Qui
loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens iudicium. <O93,
f. 26ra> In cogitationibus ergo impii
interro<N442, f. 57ra>gatio erit. Sermonum autem illius
auditio ad deum perveniet ad correptionem
<I83, f. 124ra> iniquitatum illius, quoniam
auris zeli <VD38, f. 117va> audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur. Haec enim, si
amplecti voluissent proprio
et sano sensu, ad reprobum sensum minime laberentur , sed per dei
timorem sermonum suorum praecaventes
cus<V630, f. 59va>todiam, piam sanctorum patrum definitionem sine quadam
nocumenti praesumptione
utique conservassent, quod dicit sacrum
eloquium: Consilium bonum conservabit te et mens bona custodiet te.
Non
enim de <BII13, f. 104ra> fontibus salutiferis
spiritaliter ad
acquisitionem aeternae vitae procedunt <S105, f. 91r>
tales
accusationes et detractiones,
atque ideo competenter nos beatus Paulus apostolus
praemuniens ait: Non debere
plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad
sobrietatem, in defi<SG670, p. 247
(246)a>nitione pietatis perdurantes. Qui enim hanc praetereunt , non tantum laesi sunt
decidentes a corroboratione sua, sed
insipientiae suae dereliquerunt domibus memoriam, ut in his, in quibus
peccaverunt, minime latere <E97,
f.
66ra> potuissent.
<VD38, f. 117vb>
Gloria enim et contumelia in loquela et in
lingua hominis casus illius est.
<I83, f. 124rb> Ideoque conveniens est hanc quidem ostensionem
repraehensionum illorum nostris
actibus inseri, ne ulterius iam talia patiamini seminantibus eis zizania et scandala, sed
laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur erubescant talia et huiusmodi <Bcan4,
f. 94v> blasphemia subtrahere festinent, si
noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari et a totius
christiani populi societate divelli . Licet namque de
his plura et pernecessaria, quae in decretis sedis apostolicae
et ab apostolis eorumque
successoribus nostris videlicet praedecessoribus
statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen
melius nobis visum est, ut
epistolam oratione clauda<SG670, p.
247 (246)b>mus.
Dominus
omnipotens et huius unigenitus filius et salvator noster
Christus Iesus hoc vobis tribuat
inci<BII13, f. 104rb>tamentum, ut omnibus
fratribus et coepiscopis <VD38, f. 118ra> nostris
quibuscumque
tribulationibus laborantibus totis succurratis
viribus et cum eis compatientes crucem eiusdem domini salvatoris por<I83, f. 124va>tetis, ut veri ipsius discipuli
coram omnibus
appareatis, <N442, f. 57rb> ut et vos et, qui vobiscum
sunt, hic et in futuro
meliora possideatis, quae oculus non vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit
deus diligentibus se per dominum nostrum Iesum, per quem et cum quo omnipotenti
deo gloria in saecula
saeculorum. Amen. Valere vos opto, carissimi fratres.
Data
V Idus Aug. Claudio
et Paterno vv. cc. conss.
O93,
f. 26ra; V630, f. 59va; N442, f. 57rb; I83, f. 124va; VD38, f. 118ra;
SG670, p. 247b; P9629, f. 33v; Bcan4, f. 94v; E97, f.
66ra;
P102; BII13, f. 104rb; S105, f. 91r