O93,
f. 26ra; V630, f. 59va; N442, f. 57rb; I83. f. 124va; VD38, f. 118ra;
SG670, p. 247 (246)b; P9629, f. 33v; Bcan4, f. 94v; E97, f. 66ra; P102;
BII13, f. 104rb; S105, f. 91r
CUIUS SUPRA BENIGNO
EPISCOPO DIRECTA.
Bcan4: XVII
P102;
BII13:
XVII Ut dubia et maiora negotia terminum
accipiant a romana sede
<V630,
f. 59vb> [H. 17] Dilectissimo fratri Benigno
episcopo Felix coepiscopus in domino salutem.
Suscipientes fraternitatis tuae epistolas,
quibus me super fidei documentis, quae ab aliis habebantur
aliter, quam rectae fidei
contineant sacramenta, prout dominus
<SG670, p. 248a> dedit, pro fraternitatis amore
respondere <VD38, f. 118rb> <E97, f. 66rb>
non resultavimus .
Semper
enim dubia et maiora negotia terminum ab hac
sancta sede a tempore
apostolorum, qui eam suis documentis instruxerunt, accipere consueverunt, et
ideo tu recte fecisti, quod huius sanctae sedis consultis te ceterosque
firmari et instrui voluisti.
V630: De
his qui dicunt filium non posse proprie videre patrem
Bcan4: XVIIII
P102;
BII13:
XVIII De hereticis qui dicunt filium non
posse proprie videre patrem et dicunt filium minorem patre
<I83,
f. 124vb> <BII13, f. 104va> [H. 18] Continebantur enim litterae tuae
fratrumque tuorum, quod quidam dicunt filium non
posse proprie videre patrem, quia
scriptum est: Deum nemo vidit umquam.
Et alii fingunt, ideo minor est filius patri, quoniam pater illi
perhibet testimonium. Quidam autem garriunt, quod ideo pater
maior est, quia ipse invisibilis
dicitur, filius vero visibilis comprobatur. Hi enim ignorantes
divinarum scripturarum et apostolorum iura ex proprio aut
adulterino sensu talia
fabricant et seducere corda fidelium quaerunt. Nos vero ad ipsius fontis
<S105, f. 91v> originem redeamus, ex quo filium
patrem semper videre
potuisse vel posse evidentioribus testimoniis de veteris et
<VD38, f. 118vb> novi <SG670, p. 248b>
instrumenti litteris doceamus Salomone docente: Est tecum
sapientia, quae novit opera tua, quae affuit tibi, cum faceres
orbem terrarum, et ipsa novit, <P9629, f.
34r> quid sit placitum oculis tuis. Et
dominus in evangelio: Nemo novit filium nisi pater, neque patrem quis novit nisi filius
et, cui voluerit filius revelare. Et iterum:
Deum nemo vidit
umquam, <N442, f.
57va> nisi unige<I83, f. 125ra>nitus
filius, qui est in sinu patris,
ipse narravit. Et iterum
Iudaeis dicit: Vos non nostis eum, ego autem
novi eum. Quod si
dixero, quia non novi eum, ero similis vobis mendax.
Item ibi: Qui ex deo
est, hic novit deum. Et iterum: Ego novi eum,
quia ab ipso sum.
Ecce docuimus, quia
semper videt filius patrem. Quomodo adstruunt eum patrem non
posse videre, in cuius
<BII13, f. 104vb> sinu noscitur permanere?
<O93,
f. 26rb> Si sereno sensu divinas recenseas scripturas, invenies non solum patrem
filio testimonium perhibentem sed
totam simul inseparabilem trinitatem ipso
domino protestante, qui ait: Ego <V630, f. 60ra> sum,
<VD38,
f. 118vb> qui testimo<SG670, p. 249a>nium perhibeo de meipso, et
testimonium perhibet de me pater, qui
misit me. Et iterum: Si ego testimonium perhibeo de
meipso,
testimonium meum verum est, quia <E97, f. 66va>
scio, unde venio et quo vado. Et de
spiritu sancto: Cum venerit paraclitus spiritus veritatis, ille
testimonium perhibet de me.
<Bcan4,
f. 95r> Intende, quaeso, intende,
quoniam in quibus una testificationis virtus ostenditur,
nullus ab alio neque potior neque inferior iudicatur. Saepius ista iam <I83, f.
125rb> diximus, quia secundum hominis
formam filius visibilis dicitur, secundum deitatis vero substantiam
invisibilis praedicatur Paulo
apostolo attestante: O altitudo,
inquit, sapientiae et scientiae dei, quam
incompraehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius. Et in Isaia: Cui similem
aestimatis eum, cum sit ipse
invisibilis? Et item apostolus: Mihi autem minimo omnium sanctorum data est
gratia haec in gentibus evangelizare
investigabiles divitias Christi et
illuminare omnes, quae sit dispositio <VD38, f. 119ra>
sacramenti <SG670, p.
249b> absconditi a saeculis, in
quibus omnia creavit. Item ipse: Qui est, ait, imago dei
invisibilis. Et ad Colosenses: Ego Paulus minister, qui nunc gaudeo in passionibus meis
pro vobis et suppleo, quae desunt, tribulationum
Christi in carne mea pro
corpore eius, <N442, f.
57vb> quod est ecclesia, <BII13, f.
105ra> cuius factus sum ego minister secundum dispensationem dei in ministerium Christi, quod
absconditum fuit a saeculis et generationibus. Item ibi: Ut consolentur
corda eorum in caritate, in omnes divitias adimpletionis intellectus,
<I83, f. 125va> in agnitione mysterii, quod est
Christus, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi. Et in psalmo LXXVI: In mari est via tua et semitae tuae
in aquis multis et vestigia tua non cognoscentur. Et in Salomone: Sapientiam dei
praecedentem omnia, quis
investigavit? <S105, f.
92r> Item ibi: Radix sapientiae,
cui revelata est, et astucias illius, quis agnovit? Item ibi: Disciplina sapientiae, cui
mani<SG670, p. 250a>festata est et multipli<VD38,
f.
119rb>cationem ingressus illius,
quis intellexit? Item ibi : Quoniam mirabilia
sunt opera domini solius et gloriosa et absconsa et opera illius
invisa hominibus.
Ecce
sicut pater invisibilis est, ita etiam et filius invenitur.
<E97, f. 66vb> Quomodo ergo ab illis, qui hoc dicunt,
quod
mandastis, in eo, quod nobis carnaliter se
videri dignatus est patri inferior iudicatur? Talibus
nolite cre<V630, f. 60rb>dere, vos et alios ab eorum sensu avertere docete. Vos ergo
servite domino in timore, et exultate ei cum tremore.
Appraehendite disciplinam, ne
pereatis de via <I83, f. 125vb> iusta.
Haec
vero apostolorum est viva traditio, haec vera caritas, quae
praedicanda est et veraciter diligenda ac fovenda atque
fiducialiter ab omnibus tenenda.
BII13:
quod numquam erraverit
romana ecclesia
Haec sancta et
apostolica mater omnium ecclesiarum Christi ecclesia, quae per dei
omnipotentis gratiam <BII13, f.
105rb> a tramite apostolicae
traditionis numquam errasse probabitur, nec hereticis
novitatibus depravanda suc<SG670, p.
250b>cubuit , sed, ut in exordio normam
fidei christianae percepit ab auctoribus suis
apostolorum <VD38, f. 119va> Christi principibus illibata finetenus manet secundum
ipsius domini salvatoris divinam pollicitationem , qui suorum
discipulorum principi in suis fatus est evangeliis:
Petre, inquiens, ecce satan expetivit, ut
cribraret vos sicut, qui
cribrat triticum. Ego autem
pro te rogavi, ut non deficiat fides tua, et tu
aliquando confirma fratres
tuos.
Consideret
itaque vestra excellens prudentia, quam
bonum sit persistere in dispensatione vobis credita et in fide recta atque
hereticis et aemulis Christi repugnare numquam a veritatis tramite declinare,
quoniam dominus et salvator omnium, cuius
<I83, f. 126ra> fides est, <N442, f. 58ra>
qui pro nobis mori non
dubitavit et proprio nos suo redemit sanguine,
qui fidem beati Petri non
defecturam promisit et confirmare eum fratres <P9629, f.
34v> suos admonuit, quod
apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse
semper <Bcan4, f. 95v> cunctis est cognitum. Quorum et
pusillitas mea, <SG670, p.
250a> licet impar et minima, pro suscepto tamen
divina dignatione ministerio pedissequa <VD38, f.
120rb> cupit exsistere. Vae enim erit nobis, qui huius
<O93, f.
26va> ministerii onus susceptum habemus, si veritatem salvatoris
nostri Iesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare <BII13, f.
105va> neglexerimus. Vae erit nobis, si silentio
<E97, f. 67ra> veritatem oppresserimus, qui erogare nummulariis iubemur, id est, christianos
populos iubere et docere. Quid in ipsius Christi
futuro dicturi sumus examine, si sermonum eius veritatem
confundimus praedicare? Quid
erit de nobis, cum de commissis nobis animabus et de officio suscepto rationem iustus iudex
Christus deus noster districtam
exegerit?
Ideo,
<V630, f. 60va> fratres, hortor dilectionem vestram,
obtestor et
moneo, ut, qua debetis et potes<I83, f. 126rb>tis
sollicitudine, vigiletis ad
investigandos <S105, f.
92v> hereticos et inimicos sanctae dei ecclesiae et a sanis mentibus,
ne pestis haec latius divulgetur, severitate, qua potestis pro
viribus exstirpetis, quoniam, ut habebit a deo dignae
remunerationis praemium, qui diligen<SG670,
p. 250b>tius, quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit
exsecutus, ita ante tribunal domini de reatu
neglegentiae <VD38, f.
120ra> se non poterit excusare, quicumque plebem suam contra
sacrilegae persuasionis auctores noluerit
custodire.
Data
Non. Febr. Claudio et Paterno vv. cc. conss.
O93,
f. 26va; V630, f. 60va; N442, f. 58ra; I83, f. 126rb; VD38, f. 120ra;
SG670, p. 250b; P9629, f. 34v; Bcan4, f. 95v; E97, f. 67ra; P102;
BII13, f. 105va; S105, f. 92v