O93,
f. 26va; V630, f. 60va; N442, f. 58ra; I83, f. 126vb; VD38, f. 120ra;
SG670, p. 250b; P9629, f. 34v; Bcan4, f. 95v; E97, f. 67ra; P102;
BII13, f. 105va; S105, f. 92v
INCIPIUNT DECRETA EUTICIANI
PAPAE.
Bcan4: I
P102;
BII13:
I Documentum de incarnatione salvatoris
nostri
[H.
1] Carissimis fratribus Iohanni et omnibus per
Beticam provinciam constitutis episcopis
Euticianus episcopus in domino salutem.
Hortatur nos aequitas postulationis desiderio
fraternitatis tuae gra<BII13, f. 105vb>tanter annuere et consultis tuis
breviter respondere. Et quamvis dilectionem tuam
sciam ad omne opus bonum esse devotam, ut tamen efficacior fiat illos, qui sane non sapiunt,
V630: De
incarnatione salvatoris
qualiter
eos de incarnatio<I83, f. 126va>ne salvatoris nostri informare debeas, mandamus.
Unum igitur hoc immobile fundamentum, una haec felix fidei petra
Petri ore confessa: Tu es,
inquit, Christus filius dei vivi,
tanta in se argumenta sustinens veritatis, quantae
<SG670, p. 251a> perversitatis <E97, f.
67rb> quaestiones et infi<N442, f.
58rb>delitatis calumniae movebuntur. Iam in ceteris
dispensatio voluntatis paternae sit. <VD38, f.
120rb> Ergo partus et corpus
postque crux, mors, inferi salus nostra est. Humani enim
generis causa dei filius
natus ex virgine est et spiritu sancto ipso
sibi in hac operatione famulante et sua , dei videlicet,
inumbrante virtute, corporis sibi
initia consuevit et exordia carnis instituit , ut homo factus ex virgine naturam
in se carnis acciperet, per quam huius admixtionis societatem sanctificatum in eo
universi generis humani
corpus exsisteret. Et quemadmodum omnes ipse per id, quod corporeum
se esse voluit, conderentur, ita rursum in omnes ipse per id,
quod eius est invisibile, referretur . Dei igitur imago
invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, <I83, f.
126vb> et per conceptionem, partum, vagitum et cunas omnesque naturae nostrae
contume<V630, f. 60vb>lias transcurrit. Quid tandem dignum a nobis
tantae dignationis affectui rependetur ? Inenarrabilis
<BII13, f. 106ra> a deo ergo originis
<SG670, p. 251b> unus unigenitus deus in corporis
humani formam sanctae virginis utero insertus accrescit, qui omnia continet,
intra quem et per quem cuncta sunt, humani partus
lege profertur . Ad cuius vocem
archangeli atque angeli tremunt, caelum et
terra et omnia huius
mundi resolvuntur elementa, vagitus infantiae auditur. Qui invisibilis et incom<VD38,
f. 120va>praehensibilis est, non visu, sensu tactuque
moderandus, cunis est obvolutus.
Haec, si quis indigna deo recolit, tanto se
<Bcan4, f. 96r> maioris beneficii <S105,
f. 93r> obnoxium confitetur, quanto
minus haec dei convenerunt maiestati.
Non
ille eguit homo effici, per
quem homo factus est, sed nos eguimus, ut deus caro fieret et habitaret
in nobis, id est, assumptione
carnis unus interna universae carnis incoleret. Humilitas eius
nostra nobilitas est, contumelia eius honor noster est. Quod
ille deus in carne consistens
hoc nos vicissim in deum ex carne renovati. <I83, f. 127ra>
Nec sic plane vitam suam
nescit, qui Christum Iesum
ut verum deum, ita et verum hominem <E97, f. 67v>
ignorat, et
eiusdem periculi respexit est Iesum
<SG670, p. 252a>
Christum vel spiritum deum vel carnem nostri corporis
denegare. Omnis ergo, qui confitebitur me coram hominibus,
confitebor et ego eum coram patre meo, qui est in caelis. Qui autem
negaverit me coram hominibus,
negabo et ego eum coram
<N442, f. 58va> patre meo, qui est in caelis. Haec verbum caro factum loquebatur
et homo Iesus Christus dominus
maiestatis docebat, mediator <BII13, f. 106rb> ipse in se ad salutem
ecclesiae constitutus, et ipso illo inter
deum et ho<O93, f. 26vb>mines mediatoris
sacramento utrumque unus exsistens, dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem
est, ita tamen, ut neutro careret in utroque,
ne forte deus esse homo nascendo
desineret et homo rursum deus manendo
non esset.
Bcan4: II
P102;
BII13:
II Quod vera fides christum iesum
et
confiteatur deum et hominem verbum et carnem
[H.
2] Haec itaque humanae
beatitudinis fides vera est, deum et
hominem <VD38, f. 120vb> praedicare, verbum et carnem
confiteri
neque deum nescire, quod homo sit, neque carnem
ignorare, quod verbum sit. Natus igitur unigenitus
deus ex vir<I83, f. 127rb>gine homo et secundum
plenitudinem
temporum in se<P9629, f. 35r>metipso profuturus in deum hominem
hunc per omnia evangelici
sermo<SG670, p. 252b>nis modum tenuit, ut se dei filium
credi doceret et hominis filium praedicaret et admoneret loquens et gerens <V630, f.
61ra> universa, quae dei sunt,
loquens et gerens deinde deus
universa, quae hominis sunt, ita tamen, ut in ipso illo
utriusque generis sermone numquam nisi cum significatione et
hominis locutus et dei sit.
Hinc itaque fallendi simplices atque
ignorantes hereticis occasio est, ut, quae ab eo
secundum hominem dicta sunt, dicta esse
secundum divinae naturae infirmitatem mentiantur. Et,
quia unus atque idem est loquens omnia, quae
loquitur de semetipso, omnia eum locutum esse <BII13, f.
106va> contendant. Nec sane negamus totum illum, qui ei manet naturae suae
esse sermonem. Sed si Iesus Christus
et homo et deus, et neque, cum
homo sit, tum primum deus,
neque tum, cum et homo et deus, tum non etiam et deus, neque post hominem in deo
non totus homo, totus
deus, unum atque idem
neces<I83, f. 127va>se est dictorum eius sacramentum esse, quod generis, et cum in eo
secundum tempus
<SG670, p. 253a>
<E97, f. 67vb>
discernis hominem a deo, dei tunc atque hominis discernere sermonem, et cum
deum atque hominem in
tempore confiteris, dei atque hominis in tempore dicta
diiudica. <S105, f.
93v> Cum vero ex homine et deo rursum totius hominis, totius iam dei tempus
intellegis, si quid illud ad demonstrationem temporis dictum est, tempori coaptato , quae dicta sunt,
ut, cum aliud sit ante hominem deus, aliud sit homo et deus,
<VD38,
f. 121ra> aliud sit post hominem et deum, totus homo et <N442,
f. 58vb> totus deus, non confundas temporibus et
generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate
generum ac naturarum alium ei in
sacramento hominis necesse est
sermonem fuisse non natum , alium adhuc
morituro, alium etiam aeterno.
Nostri igitur causa haec
omnia Iesus Christus gerens et corporis nostri
homo natus secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen
omittens naturae suae esse, quod deus
est. Natum, et si in partu <Bcan4,
f. 96v> et passio<I83, f. 127vb>ne et morte naturae
nostrae rem peregerit, res
tamen ipsa omnes virtute naturae suae
gessit. <BII13, f. 106vb> Videsne ita deum <SG670,
p. 253b> et hominem praedicari, ut mors homini, deo vero
carnis excitatio deputetur? Non
tamen, ut alius sit, qui
mortuus est, et alius sit, per quem mortuus resurgit.
Spoliata enim carne Christus est mortuus et rursum
Christum a mortuis excitans
idem Christus est carnem se exspolians. Naturam dei in
virtute resurrectionis intellege, dispensationem
hominis in morte agnosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis,
unum tamen Christum Iesum eum memento esse,
qui utrumque est. <V630, f. 61rb> Haec igitur
demonstranda a me
pacis fuerunt, ut utriusque naturae
formam tractari in domino
Iesu Christo meminissemus , quia, qui manens in forma dei formam
servi suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit.
Bcan4: III
P102;
BII13:
III Quod monendi sunt heretici ut
convertantur ad deum
[H.
3] Ceterum, fratres, hortamur vos, ut moneatis eos converti ad deum.
Unde scriptum est: Fili, non tardes converti ad dominum et ne diffe<VD38,
f. 121rb>ras de die in diem. Subito enim
veniet ira illius et in
tempore vindictae disperdet te. Noli anxius <I83, f.
128ra> esse in divitiis iniustis, nihil
proderunt tibi in die
obduc<E97, f. 68ra>tionis et vindictae.
Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in
<SG670, p. 254a> omni
via. Sic enim peccator probatur duplici lingua. Esto firmus
in via dei et in veritate sensus tui et scientia, et
prosequatur te verbum pacis et
iustitiae. Esto mansuetus ad audiendum verbum dei, ut
intellegas et cum sapientia fer responsum verum. Si est tibi
intellectus, responde proximo, sin autem, sit
<BII13, f. 107ra> manus tua super os tuum, ne capiaris in verbo indisciplinato et confundaris.
Honor et gloria in sermone sensati, <O93, f.
27ra> lingua imprudentis subversio illius. Non appelleris
susurro, et lingua tua capiaris et confundaris. Super furem enim est
confusio <S105, f. 94r> et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem , susurratori autem odium et inimicitia et contu<N442,
f. 59ra>melia. Iustifica pusillum et magnum similiter. Noli fieri pro
amico inimicus proximo. Improperium enim et contumeliam
malus hereditabit, et
omnis peccator invidus et bilinguis. Non te extollas in
cogitatione animae tuae velut taurus, ne for<I83, f.
128rb>te elidatur virtus tua per stultitiam et folia tua comedet <SG670, p.
254b> et fructus tuos perdet, et relinqueris velut lignum aridum in heremo. Anima
enim nequam disperdit, qui se habet, et in
gaudium inimici dat
illum et deducit in sortem impiorum.
Talibus
vos exhortationibus, fratres, vicissim
monetote , et bona semper
secta<VD38, f. 121va>mini malaque vitate. Magnis enim studiis
secundum beatum apostolum praecavendum est, ne fides et
disciplina domini
blasphemetur. Et si illa nonnumquam sinenda sunt, quae, si ceterorum constet integritas , sola nocere non
valeant, illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae
recipi sine manifesta
decoloratione non possunt, ac si ea ipsa, quae nullo
detrimento aliquotiens indulgenda credentur, vel rerum
temporumque co<V630, f. 61va>git intuitus vel acceleratae provisionis respectus excusant, quan<BII13, f.
107rb>to magis illa nullatenus sunt mutilanda , quae nec ulla
necessitas nec ecclesiastica
prorsus extorquet utilitas?
V630: De
speciebus quas non licet offerre super altare et quas licet
S105: Que
species non licet offerre
Idcirco,
fratres, ista praetulimus, ut hae species, <E97,
f. 68rb> quae non licet offerre
super altare
N442: Mentio
canonum apostolorum
iuxta
con<I83, f. 128va> <SG670, p.
255a>stitutionem apostolorum
<P9629, f. 35v> eorumque successorum ad domum sacerdotum
deferantur, et a sacerdotibus benedicantur et per simplicem
benedictionem benedicta demum a populis sumantur.
I83: De
favis et uvis
<Bcan4,
f. 97r> Fabae tantum et uvae et
cetera, quae apostoli constituerunt, super altare offerantur.
Optamus
igitur, fratres carissimi, et totis omnipotentem dominum precibus exoramus,
ut dilectionem vestram in amoris sui constantiam faciat magis magisque
fervescere, atque in pace ecclesiae in una vos concedat manere
concordia.
Bcan4: IIII
P102;
BII13:
IIII De commissis animabus episcopis
solerter invigilandum et de rebus ecclesiasticis disponendis diligenter
[H.
4] Admonemus etiam fraternitatem vestram, ut in commissis vobis animabus
sollerter invigiletis
animarumque magis lucris <VD38, f. 121vb> quam commodis vitae praesentis
intendatis. In continendis vero ac disponendis
rebus ecclesiasticis diligentes custodes exsistatis, ut omni ex parte
susceptum vos condigne gessisse pastoris officium
venturus iudex, cum ad iudicandum venerit, debeat approbare.
Omnipotens
autem deus
sua vos protec<SG670, p. 255b>tione
custodiat
honoremque a deo vobis collatum
moribus servare concedat at<I83, f. 128vb>que
<N442, f.
59rb> cum multiplici fructu animas vobis commissas ad pascua aeterna
adducere sibique condigne
repraesentare adiuvet <BII13,
f. 107va> vosque inter sanctos et electos suos collocare
dignetur.
Data
pridie Idus April. Aureliano et Marcello vv. cc. conss.
O93,
f. 27ra; V630, f. 61va; N442, f. 59rb; I83, f. 128vb; VD38, f. 121vb;
SG670, p. 255a; P9629, f. 35v; Bcan4, f. 97r; E97, f. 68rb; P102;
BII13, f. 107va; S105, f. 94r