O93, f. 27ra; V630,
f. 61va; N442, f. 59rb; I83, f. 128vb; VD38, f. 121vb; SG670, p. 255b;
P9629, f. 35v; Bcan4, f. 97r; E97, f. 68rb; P102; BII13, f. 107va;
S105, f. 94v
CUIUS SUPRA UNIVERSIS
EPISCOPIS PER SICILIAM CONSTITUTIS DIRECTA.
Bcan4;
P102; BII13:
V Exortatio ut simus filii misericordiae et
iustitiae secundum apostolum
[H.
5] Dilectissimis fratribus universis
episcopis per Siciliam constitutis
Euticianus.
Benedictus
deus et pater domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione
spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi
constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius
in caritate praedestinans nos in adoptionem filiorum per Iesum
Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae in
laudem gloriae gratiae suae, in
qua gratificavit nos in dilecto
filio suo, in quo habemus redemptionem per sanguinem eius <E97,
f.
68va> remissionem peccatorum, <V630, f. 61vb>
<SG670, p.
256a> secundum divitias
gra<VD38, f. 122ra>tiae eius, quae abundavit in nobis
in omni sapientia et prudentia, ut notum
faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum
beneplacitum eius, quod proposuit <I83, f.
129ra> in eo in dispensatione plenitudinis temporum instaurare
omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra sunt, in ipso, in quo etiam sorte vocati sumus
praedestinati secundum propositum
eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in
laudem gloriae eius, qui ante
speravimus in Christo, in quo
et vos, cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis
vestrae, in quo et credentes signati estis spiritu promissionis
sancto, <BII13, f. 107vb> qui est pignus hereditatis nostrae in
redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius.
Propterea
et ego audiens fidem vestram in domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias agens pro vobis
memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut deus domini nostri Iesu
Christi pater gloriae det vobis
spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius illuminatos
ocu<SG670, p. 256b>los cordis vestri, ut sciatis, quae sit spes vocationis eius, et
quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis, et quae
sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus secundum
operationem potentiae <VD38, f. 122rb> virtutis eius, quam operatus est in
Christo <I83, f. 129rb> suscitans illum a mortuis
<O93, f.
27rb> et constituens ad dexteram suam in caelestibus super omnem
principatum <N442, f. 59va> et potestatem et virtutem et
dominationem et omne nomen, quod
nominatur non solum in hoc
saeculo, sed et in futuro. Et omnia
subiecit sub pedibus eius et
ipsum dedit caput super omnem ecclesiam, quae est corpus
ipsius, plenitudo eius,
qui omnia in omnibus adimpletur. Et vos, cum
essetis mortui delictis et peccatis vestris,
in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum
<Bcan4, f. 97v> principem potestatis aeris
huius, spiritus, qui nunc operatur
in filiis diffidentiae, in quibus et nos omnes
aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes
<E97, f. 68vb> voluntatem carnis et cogitationum, <BII13, f.
108rb> et eramus natura filii irae sicut et
ceteri.
Modo,
fratres, quia ex filiis irae sua gratia et gratuita <SG670, p.
257a> miseratione fecit nos deus filios suos, et nos, qui digne servi non eramus, nullis
meritis praecedentibus, sed sua, ut diximus, gratia facti sumus filii eius, in quo
clamamus abba, pater, sequen<V630, f. 62ra>tes eius
exempla simus filii misericordiae
et iustitiae atque dilectionis, ut veri filii dei et dici et esse ipso <I83, f.
129va> auxiliante valeamus deponentes igitur iuxta <VD38, f. 122va>
eundem apostolum omnem
ma<P9629, f. 36r>liciam
et omnem dolum et simulationes et invidias et
omnes detractiones et cetera. Hi vero, qui talia agunt, non filii dei,
sed <S105, f. 95r> potius filii nequam esse comprobantur, sicut idem ait
apostolus: Manifesta autem sunt opera
carnis, quae sunt fornicatio, immundicia, luxuria, idolorum servitus,
veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae,
dissensiones, sectae, invidiae,
homicidia, ebrietates, comessationes et
his similia, quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt regnum dei
non consequentur . Grave, fratres,
verbum et horrendum nimis, <SG670,
p. 257b> quod ait, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non
consequentur. Et ipsa per se veritas
dicit: Quid prodest homini
universum mundum lucrari, animae vero suae detrimentum patiatur? Gravia sunt nimis,
quae praetulimus , et pervalde cavenda.
V630: Quibus
regnum dei excluditur procul dubio et ecclesia denegatur
Quibus
enim regnum dei excluditur,
<BII13, f. 108rb> procul dubio et ecclesia denegatur,
de quibus dominus in evangelio
potestatem apostolorum eorumque successorum
annuntians ait: Quorum dimiseritis peccata, dimittuntur eis, et quorum
alligaveritis, alligata erunt, <I83, f. 129vb> id est,
quibus
ecclesiam inter<VD38, f. 122vb>dixeritis, nisi
reconciliati per
sa<N442, f. 59vb>tisfactionem fuerint, ipsis et ianua regni caelestis clausa erit.
V630: Quid
sit inter ecclesiastica negotia et secularia
Bcan4: VI
P102;
BII13:
VI Quod non ita in ecclesiasticis agendum
sit negotiis sicut in saecularibus
[H.
6] Unde ista praecaventes et stultorum
animos praevidentes cura
pastorali cum omnibus episcopis et sanctae Romanae atque universalis ecclesiae utriusque
ordinis fidelibus statuimus non ita in ecclesiasticis agendum <E97, f.
69ra> esse negotiis sicut in saecularibus.
N442: Qualis
esse debet accusatio clericorum
Bcan4: VII
P102;
BII13:
VII Qualis debeat esse accusatio et qualis
ordo accusationis
[H.
7] Nam in saecularibus
postquam legibus vocatus quis venerit et in foro decertare
<SG670,
p. 258a> coeperit, non licet ei ante peractam causam recedere. In
ecclesiasticis vero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit, aut
si se pergravari viderit.
V630: De
ordine accusationum
P9629: De
acusacionibus
S105: Ordo
accusationis
Accusationis vero ordinem talem
et didicimus et servari iubemus, id est, si quis clericorum in crimine impetitur, non statim reus
aestimetur , qui accusari potuit, ne subiectam
innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui
crimen intendit, in iudicium veniat,
nomen rei indicet, vinculum
inscriptionis arripiat, custodiat similitudinem habita tamen dignitatis <V630, f.
62rb> <BII13, f. 108va> aestimatione patiatur. Nec fore sibi noverit li<I83, f.
130ra>centiam mentiendi,
I83: ut
qui calumpniam illatam non probat poenam incidat quam si probasset reus
sustineret
cum
calumniantes ad vindictam poscat <VD38, f.
123ra> similitudo supplicii.
P9629: Hi
ad acusationem non sunt admittendi
I83: Isti
non sunt ad accusationem admittendi nec etiam contra servos
Bcan4: VIII
Ut qui calumniam illatam non probat pęnam incidat quam si probasset
reus sustineret
P102; BII13: VIII
Qui ab accusatione sint
prohibendi
[H.
8] Heretici enim omnes et suspecti et excommunicati, homicidae quoque atque malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri et, qui
raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint,
nullatenus ad accusationem sunt admittendi.
S105: Hi
ad accusatione non sunt admittendi
Nulli infami umquam atque
sacrilego de quocumque negotio liceat adversus
<SG670, p. 258b> religiosum christianum, quamvis humilis
servilisque persona sit, testimonium dicere nec <Bcan4, f.
98r> de qualibet re, actione vel
inscriptione christianum impetere.
I83;
Bcan4:
De accusatoribus
Omnibus quoque similiter
accusandi vel testificandi licentia denegetur, qui christianae
religionis et nominis
dignitatem et suae legis vel sui praepositi normam aut regulariter
prohibita neglexerint.
Bcan4: VIIII
P102;
BII13:
VIIII Ut nullae causae a iudicibus
ecclesiasticis audiantur quae legibus non continentur vel quae
prohibitę esse
noscuntur et ut sacerdotum accusatio passim vageque fieri non debeat
[H.
9] Similiter prohibemus, ut nullae causae a
iudicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non
continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur. <O93,
f. 27va> Haec non solum ecclesiasticae, sed
et saeculi leges observari praecipiunt.
Non
enim passim vageque <I83, f.
130rb> <BII13, f. 108vb> sacerdotum <VD38,
f. 123rb>
accusatio debet fieri.
P9629: Nam
si facile admitteretur acusatio sacerdotum perpauci nimis invenirentur
Nam
si facile admitteretur, perpauci nimis
invenirentur, quia omnes, qui
pie volunt vivere, persecutionem
patiuntur. Beati tamen, qui persecutionem <E97, f.
69rb> patiuntur propter iustitiam.
<S105,
f. 95v> Unde et ipsa per se veritas ait:
Pater, manifestavi nomen tuum
hominibus, quos dedisti mihi de mundo. Tui erant et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.
Nunc cog<N442, f. 60ra>noverunt, quia omnia, quae dedisti
mihi,
abs te sunt, quia
verba, quae dedisti mihi, dedi eis, et ipsi acceperunt et
cognoverunt vere, quia a te exivi, et crediderunt,
<SG670, p. 259a> quia tu me misisti. Ego pro eis rogo , non pro mundo rogo, sed pro his, quos dedisti mihi, quia tui
sunt. Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et
clarificatus sum in eis. Et iam non sum in mundo, et hi in
mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti
mihi, ut sint unum sicut et nos. Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo.
Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut scriptura impleatur. Nunc autem ad te
venio et haec loquor <I83, f.
130va> in mundo, ut habeant
gaudium <VD38, f. 123va> meum impletum in semetipsis. Ego
dedi
<V630, f. 62va> eis sermonem tuum et mundus odio habuit
eos, quia
non sunt de mundo, sicut et ego non
sum de mundo. Non rogo, ut
tollas eos de mundo, sed ut serves eos ex malo. De mundo non
sunt, sicut et ego non sum <P9629, f. 36v> de mundo.
Sanctifica
eos in veritate, sermo tuus veritas est.
Sicut me <BII13, f.
109ra> misisti in mundum, et ego misi eos in
mundum. Et pro eis ego sanctifico meipsum,
ut sint et ipsi sanctificati in veritate. Non pro his <SG670, p.
259b> rogo tantum, sed et pro eis, qui credituri sunt
per verbum eorum in me, ut et omnes unum sint,
sicut tu, pater, in me et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat, quia
tu me misisti. Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint
unum, sicut et nos unum sumus. Ego in eis et tu
in me, ut sint consummati in unum, ut
cognoscat mundus, quia tu me misisti et dilexi eos, sicut me dilexisti.
Pater, quos dedisti mihi, volo, <E97, f. 69va> ut, ubi
ego sum,
et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi, quia
dilexisti me ante constitutionem mundi. Pater iuste, mundus te non cognovit,
ego <I83, f. 130vb> autem te cognovi, et hi cogno<VD38, f.
123vb>verunt, quia tu me misisti, et notum feci eis nomen tuum et notum faciam, ut
dilectio, qua dilexisti me, in
ipsis sit et ego in ipsis.
Et
idem Iohannes apostolus et
evangelista in prima epistola sua loquitur dicens: Carissimi, diligamus invicem, quia
caritas ex deo est, et omnis, qui diligit, ex
deo natus est et cognoscit deum. Qui
non diligit, non novit deum, quoniam deus caritas est. In hoc
apparuit caritas dei in nobis, quoniam filium suum unigenitum <SG670, p.
260a> misit deus in mundum, ut vivamus per eum. In hoc est
caritas,
non quasi nos dilexerimus deum, sed quoniam ipse dilexit nos et
misit filium suum propitiationem pro pecca<N442, f. 60rb>tis
nostris. Carissimi, si deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum
diligere. <BII13, f. 109rb> Deum nemo vidit
umquam. Si diligamus
invicem, deus in nobis manet, et caritas eius in nobis perfecta est. In hoc intellegimus, quoniam in eo
manemus et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis. Et nos
<Bcan4, f. 98v> vidimus et testificamur, quoniam pater
misit
filium suum salvatorem mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus
est filius dei, deus in eo manet, et ipse in deo. Et nos
cogno<I83, f. 131ra>vimus et credimus caritati, quam habet deus in
nobis. Deus caritas est et, qui manet in caritate,
in deo manet et deus in eo. In hoc perfecta est caritas nobiscum, ut
fiduciam habeamus in die iudicii, <V630,
f. 62vb> quia, sicut ille est, et nos sumus in
hoc mundo. Timor non est in caritate, sed perfecta <S105, f.
96r>
caritas foras mittit
timorem, quoniam timor poenam habet. Qui autem
timet, non est perfectus in caritate. Nos ergo diligamus deum, quoniam
deus prior dilexit nos. Si quis dixerit, quoniam diligo
deum, et fratrem suum oderit, mendax est. <VD38,
f. 124ra> <SG670, p. 260b> Qui autem non diligit
fratrem suum, quem videt,
deum, quem non videt,
quomodo potest diligere? Et hoc mandatum a deo habemus,
ut, qui diligit deum,
diligat et fratrem suum. Omnis, qui
credit, quoniam
Iesus est Christus, ex
deo natus est, <E97, f. 68vb> et omnis, qui diligit eum, qui genuit,
diligit eum, qui natus est ex
eo. In hoc cognoscimus, quoniam
diligimus natos dei, cum deum diligamus et mandata eius
<O93, f. 27vb> faciamus. Haec est enim caritas dei, ut
mandata eius custodiamus, et mandata eius gravia non sunt.
Et
per prophetam dominus monendo, <BII13, f.
109va> ne laedantur discipuli sui
eorumque successo<I83, f. 131ra>res, inquit:
P9629; S105: Ne
ledantur christi
discipuli
Circumdat angelus domini in gyro timentes
eum et eruet eos. Gustate et
videte, quoniam bonus dominus. Beatus
vir, qui sperat in eo. Timete dominum, sancti eius,
quoniam non est inopia timentibus eum.
Leones indiguerunt et
esurierunt, quaerentibus autem dominum non deerit omne bonum. Ambulate , filii, audite me,
timorem domini docebo vos. Quis est vir, qui velit vitam
diligens dies videre bonos? Custodi
linguam tuam a malo, et labia tua, ne loquantur dolum. Recede a malo et
fac <VD38, f. 124rb> bonum, quaere pacem <SG670, p.
261a> et persequere eam. Oculi domini
super iustos et aures eius ad clamorem eorum. Vultus autem domini in facien<N442, f.
60va>tes malum, ut perdat de terra memoriam eorum. Clamaverunt
iusti, et dominus exaudivit et ex omnibus
tribulationibus eorum liberavit eos. Iuxta est dominus
contritis corde et confractos spiritu salvabit. Multa
mala iusto, et ex omnibus illis
liberavit eum dominus. Custodit
omnia ossa eius, unum ex his non confringetur.
Interficiet impium malicia, et
odientes iustum culpabuntur. Redimet dominus animas
servorum suorum et liberavit eos.
Vos
ergo, fratres, ponite super dominum corda vestra, et ipse <I83,
f.
131va> enutriet vos, quia non dabit in
aeternum fluctuationem iustis. Deus autem
dominus noster deducet inimicos nostros iuxta prophetae vocem in
puteum interitus, quoniam
viri san<BII13, f.
109vb>guinum et dolosi non dimidiabunt dies suos.
Vos
autem semper sperate in domino
et fiduciam habetote in eo, quia ipse
liberabit nos. Ipse est enim benedictus
a saeculo usque in saeculum et regni eius non erit finis.
<VD38,
f. 124va> Data XIII <V630, f.
63ra> Kal. Octob. Caro II et Cariano vv. cc. conss. EXPLICIT
O93,
f. 27vb; V630, f. 63ra; N442, f. 60va; I83, f. 131va; VD38, f. 124va;
SG670, p. 261a; P9629, f. 36v; Bcan4, f. 98v; E97, f. 69vb; P102;
BII13, f. 109vb; S105, f. 96r