O93, f. 27vb;
N442, f. 60va; V630, f. 63ra; I83, f.
131va; VD38, f. 124va;
SG670, p. 261b; P9629, f. 36v;
Bcan4, f. 98v;
E97, f. 69vb; P102; BII13, f. 109vb; S105, f. 96r
INCIPIUNT DECRETA GAII PAPAE.
[H. 1] <E97, f.
70ra> Dilectissimo fratri Felici
episcopo Gaius.
Directas ad nos tuae caritatis
epistolas plenas catholicae
inquisitionis sollicitudine
gratan<P9629, f. 37r>ter accepimus benedicentes dei
nostri clementiam, quia tales extremis mundi partibus
dignatur suis ovibus providere pastores, per quos et pascuis valeant salutaribus
abundare et ab iniqui lupi rapacitate servari,
ut insidias nequeant eius subreptionis incurrere. Unde certum est,
quia promissae vos beatitudinis
gratia subsequatur, quando
a vobis caelestium perfectio doctrinarum <S105, f. 96v>
tam
votivae <I83, f.
131vb> sciscitationis perquiritur. Scriptum est enim:
Beati, <Bcan4, f.
99r> qui
perscrutantur testimonia eius, in
toto corde exquirunt eum.
Hoc
igitur, frater carissime,
propositum tuae consultationis tota mente tractantes de te
quoque provenire confidimus, qui
regulam catholicae fidei
isdem studes tenere
vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis esse fundatam. Et quamvis sonus eorum toto orbe <VD38,
f. 124vb>
diffusus <SG670, p.
262a> et usque ad fines orbis terrae verba eorum <BII13,
f.
110ra> distensa dilectionis tuae corda Christo probaverunt
esse fidelia, tamen si quid ex his in hac ecclesia, quae tuae gubernationi
deo auxiliante commissa est, necdum plena <N442, f. 60vb>
luce
claruerit, ad eundem fontem,
de quo illa salutaris manarat lympha recurritis, id est, quod debita caritate sumus amplexi, quia fiducialiter de
his, unde apud eos observantiam esse dixistis ambiguam, nostra voluistis responsione
firmari. Quapropter dilectionem tuam in domino salutantes de singulis,
quid iuxta catholicam
disciplinam teneat apostolicae sedis auctoritas,
subiectis aliquibus etiam
sanctorum capitulis
regu<I83, f. 132rb>larum te credidimus instruendum.
[H.
2] Primum quidem scias paganos et
hereticos non posse christianos accusare aut vocem <E97, f. 70rb> infamationis inferre. [H. 3] Deinde nemo umquam
episcopum apud iudices saeculares aut reliquos clericos accusare praesumat. [H. 4] Et si quis episcopus, presbyter aut diaconus vel
quilibet <SG670, p. 262b> clerici apud episcopos, quia alibi non oportet,
a qualibet persona, quae rite recipienda est, fuerint accusati,
quicumque <VD38, f. 125ra> fuerit, sive ille sublimis
vir honoris, sive ullius alterius
dignitatis, qui hoc genus
illaudabilis inten<V630, f.
63rb>tionis arripuerit, noverit docenda probationis,
<BII13, f. 110rb> monstranda documentis se
debere inferre. Si quis ergo circa huius modi personas non
probanda detulerit, auctoritate huius sanctionis intellegat se
iacturam infamiae sustinere,
ut damno pudoris, aestimationis dispendio discat sibi alienae
verecundiae impune insidiari saltem de cetero non licere.
Nam qualiter ad
concilium veniatur, aut qualiter de suis
rebus exspoliatis vel eiectis a sedibus propriis aut, qui accusatores sint recipiendi quive non sint, aut
qualiter eiectis et exspoliatis sint
omnia legibus
redintegranda, quae eis ablata sunt, quia,
prius<I83, f. 132rb>quam
hoc factum
fuerit, nullum crimen eis obicere potest, et quod induciae illis post integram restaurationem
anniversariae vel sex mensium
in<SG670, p. 263a>dulgendae <O93, f. 28ra>
sint, et
qualiter sua omnia licenter et
pacifice absque ullius grave impedimento disponere et suorum amicorum
et ecclesiasticorum
<VD38, f. 125rb> patrum consiliis uti debeant,
sufficienter ab apostolis suorumque decessoribus ac nostris
praedecessoribus statutum esse putamus. Super
his autem non reor amplius nunc fore
disputandum, nisi, si surrexerint talia,
quae adhuc non sunt manifesta. Si eorum autem statuta non habueritis, mittite
fidelissimos scriptores, qui
haec coram fidelibus testibus
excipere vobisque reportare
sub stipulatione valeant.
[H.
5] <BII13, f. 110va>
Ceterum ut satisfaciam
consultis tuis de verbo
incarnati<S105, f. 97r>onis et veritatis, <N442,
f. 61ra>
quicumque illi sunt ita obcaecati et a lumine veritatis alieni, ut verbi dei a tempore
incarnationis denegent veritatem, ostendant, in quo sibi christianum
nomen usurpent et cum evangelio veritatis <E97,
f. 70va> aequa ratione concordent,
si per virginis partum aut caro sine deitate aut deitas est
or<I83,
f. 132va>ta sine
carne. Sicut enim negari non potest evangelista
dicente, quod verbum caro factum est et habitavit in nobis, ita
<SG670, p. 263b> negari non potest beato apostolo Paulo praedicante, <Bcan4, f. 99v> quod
deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Quae autem reconciliatio
esse posset, qua humano generi
<VD38, f. 125va> repropitiaretur deus, si hominis
causam mediator dei
hominumque non susciperet? Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi, qui in forma
dei aequalis est patri, in forma servi particeps esset et nostri, ut
mortis vinculum unius
praevaricatione contractum, unius morte, qui
solus morti nihil debuit, solveretur ? Effusio enim iusti sanguinis Christi
tam fuit dives ad pretium,
<V630, f. 63va> ut, si universitas captivorum in
redemptorem suum
crederet, <P9629, f. 37v> nullum diaboli vincula retinerent,
quoniam, sicut apostolus ait: Ubi abundavit peccatum, superabundavit et gratia. Et cum sub peccati
praeiudicio nati potestatem acceperint ad iustitiam <BII13, f.
110vb> renascendi, validius factum est donum libertatis quam
debitum servitutis. Quam itaque sibi in huius
sacramenti praesidio spem relinquunt, qui in salvatore
<I83, f. 132vb> nostro negant humani corporis veritatem?
Dicant,
quo sacrificio reconciliati,
dicant, quo sanguine sunt
redempti. <SG670, p. 264a> Quis est,
ut apostolus ait, qui tradidit semetipsum pro nobis oblationem et
hostiam deo in odo<VD38,
f. 125vb>rem suavitatis? Aut quod umquam sacrificium sacratius fuit quam, quod
verus et aeternus pontifex altari
crucis per immolationem suae carnis imposuit? In conspectu domini
pretiosa iustorum mors fuit, nullius tamen insontis occisio redemptio
fuit mundi. Acceperunt
iusti, non dederunt
coronas. De fortitudine fidelium exempla
nata sunt patientiae, non dona iustitiae, singulares quippe in singulis
mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine persolvit, cum
filius hominis unus dominus noster Iesus Christus, qui
vere erat agnus immaculatus, exstiterit, in quo omnes
crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, <E97, f. 70vb> omnes sunt
etiam suscitati. De
quibus ipse dicebat: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad
meipsum. Fides etenim iustificans impios et creans iustos ad
humanitatis retracta participium in illo acquirit salutem, <I83,
f.
133ra> <N442, f. 61rb> in quo solus homo se invenit
innocentem, liberum habens per gratiam dei <BII13, f.
111ra> de
eius potentia gloriari, qui contra hostem
<SG670, p. 264b> humani generis <VD38, f. 126ra> in carnis nostrae
humilitate congressus his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit.
Licet
ergo in uno domino nostro Iesu Christo
vero dei atque hominis filio
<S105, f. 97v> verbi et carnis una
persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habeat actiones, intellegendae tamen sunt ipsorum
operum qualitates, et sic verae fidei
contemplatione cernendum est, ad quae provehatur
humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis,
quid sit, quod caro sine verbo non agit, et quid sit, quod
verbum sine carne non efficit . Sine verbi enim
potentia nec conciperet virgo nec pareret, et sine veritate
carnis obvoluta pannis <V630, f.
63vb> infantia non iaceret. Sine verbi potentia non
adorarent magi puerum stella indice declaratum, sine veritate
carnis non iuberetur transferri in Aegyptum puerum et ab Herodis
persecutione subduci . Sine verbi
potentia non diceret vox patris missa de caelo: Hic
est filius meus dilectus, in quo mihi complacuit, <I83, f.
133rb> ipsum audite, et sine veritate carnis non
protestaretur Iohannes: Ecce
agnus dei, ecce qui tollit peccata <VD38, f. 126rb>
mundi. Sine
verbi potentia non fieret redintegratio debilium et
vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis nec cibus ieiuno nec somnus esset
necessa<Bcan4, f. 100r>rius fatigato. Postremo
<BII13, f.
111rb> sine verbi potentia non se dominus patri profiteretur
aequalem et sine veritate
carnis non idem diceret patrem se esse
maiorem, <SG670, p. 265a> cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque
defendat, <O93, f. 28rb> quae secundum
confessionem beati Petri
apostoli unum Christum dei filium et
hominem <E97, f.
71ra> credit et verbum. Quamvis
itaque in illo, ex quo in utero virginis verbum caro factum est, nihil
umquam in utramque formam aliquid divisionis exstiterit et per
omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones. Ea ipsa namque, ut ita dicam, quae
inseparabiliter facta sunt, nulla commixtione confundimus, sed quid cuius
formae sit, ex operum
qualitate sentimus. Dicant
ergo <N442, f.
61va> isti hypocritae, qui caecis mentibus lumen
volunt recipere
veri<I83, f. 133va>tatis,
in qua forma
crucis ligno dominus maiestatis Christus affixus sit, quid iacuerit <VD38,
f. 126va> in
sepulchro et revoluto monumenti lapide, quae tertia die caro surrexerit. Et quia post resurrectionem
suam non credentes quosdam discipulos arguebat et
hesitationem cunctantium confutabat, cum
diceret: Palpate et videte,
quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere, et
apostolo <SG670, p. 265b> Thomae: Infer manum tuam in latus
meum et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis,
qua utique <BII13, f.
111va> manifestatione corporis sui iam hereticorum mendacia destruentur, ut universa
ecclesia Christi innovando doctrinis hoc non sibi dubitaret credendum, quod apostoli
susceperant credendum. [H.
6] Ac si in tanta luce veritatis tenebras
suas heretica obturatio non relinquit, ostendant, unde sibi spem
vitae polliceantur aeternae, ad quam
nisi per mediatorem dei et hominum hominem Iesum
Christum non potest perveniri. Sicut enim ait
beatus <V630, f. 64ra> Petrus apostolus: Non est aliud nomen datum
hominibus sub caelo, in quo oporteat nos salvos fieri, nec est redemptio
captivitatis huma<I83, f. 133vb>nae, nisi in sanguine
eius, qui
dedit <P9629, f. 38r> semetipsum redemptionem pro
omnibus,
<VD38, f. 126vb> et qui, sicut praedicat apostolus
Paulus: Cum in forma dei
esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem deo, semetipsum
exinanivit formam servi accipiens, in
similitudinem hominum factus et
habitu inventus <SG670,
p. 266a> ut homo. <S105, f. 98r> Humiliavit
semetipsum factus
oboediens patri usque ad mortem, mortem autem crucis, <E97, f. 71rb> propter
quod et deus illum exaltavit et
donavit illi nomen , quod est super omne nomen, ut in nomine
Iesu omne genu flectatur caelestium,
terrestrium et infernorum, et
omnis lingua confiteatur, quia dominus
<BII13, f. 111vb> Iesus Christus in gloria est dei patris. Cum
ergo unus sit dominus Iesus Christus, sed verae deitatis
veraeque humanitatis in ipso una prorsus eademque persona
sit, exaltationem tamen, quia illum, sicut doctor gentium
dicit, exaltavit deus et donavit illi nomen, quod super omne nomen excellit , ad eam intellegimus pertinere formam, quae ditanda erat tantae glorificationis
augmento. In forma quippe
dei aequalis <N442, f. 61vb> erat filius patri et inter genitorem
atque unigenitum nulla erat in essentia
discre<I83, f. 134ra>tio, <VD38, f. 127ra>
nulla in
maiestate diversitas nec per incarnationis
mysterium aliquid decesserat verbo, quod ei patris munere
redderetur. Forma autem <SG670, p. 266b> servi, per quam impassibilis deitas sacramentum
magnae pietatis implevit, humana humilitas est, quae in gloria divinae potestatis evecta est, in tanta
unitate ab ipso <Bcan4,
f. 100v> conceptu virginis deitate et humanitate
conserta, ut nec sine homine
divina, nec sine deo ageretur humana. Propter
quod, sicut dominus maiestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est deo, dicitur exaltatus, quia inseparabiliter manente unitate
personae unus atque idem est et totus hominis
filius propter carnem et totus dei
filius propter unam cum patre deitatem. Quicquid enim in
tempore <BII13, f. 112ra> accepit Christus, secundum
hominem
accepit, cui, quae non habuit, conferrentur . Nam secundum
potentiam deitatis indifferenter omnia, quae habet
pater, etiam filius habet, et quae in forma servi a patre accepit,
eadem in forma dei etiam ipse donavit,
<SG670, p. 267a> secundum <VD38, f. 127rb>
enim dei formam ipse et pater unum sunt.
Secundum formam enim servi non venit
facere voluntatem suam, <V630, f. 64rb>
sed voluntatem eius, qui misit eum, <I83, f. 134rb> secundum formam dei, sicut pater
<O93, f.
28va> habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso. Secundum <E97,
f. 71va> formam
servi tristis est anima eius usque ad
mortem. Et idem ipse est, sicut apostolus praedicat, et dives et
pauper: dives, quia evangelista
dicente: In principio erat verbum et verbum erat apud deum et deus erat
verbum, hoc erat in principio apud deum, omnia per ipsum facta sunt, et
sine ipso factum est nihil,
pauper vero, quia propter nos verbum caro factum est et
habitavit in nobis. Quae autem est eius
exinanitio, quae vero paupertas, nisi
formae servilis acceptio, per quam
verbi maiestate vel acta dispensatio humanae
redemptionis impleta est? Nam
quia
captivitatis nostrae resolvi originalia vincula
non poterant, <SG670, p.
267b> nisi exsisteret homo nostri generis nostraeque
naturae, quem peccati praeiudicia <VD38, f.
127va> non <BII13, f. 112rb> tenerent, et qui
immaculato sanguine suo chirographum laetale dilueret, sicut ab initio
erat divinitus praeordinatum, ita est in
plenitudine temporis perfectum, ut multis modis significata
promissio in diu exspectatum
veniret effectum, nec posset esse <S105, f.
98v> ambiguum, quod continuis testifi<I83, f.
134va>cationibus semper fuerat
<N442, f. 62ra> nuntiatum. In magno autem sacrilegio se
versari hereticorum manifestat impietas, cum specie deitatis honorandae humanae carnis in
Christo denegant veritatem, et religiose existimant credi , si dicatur in
salvatore nostro verum non esse, quod salvat, cum ita secundum
promissionem omnia saecula percurrentem mundus sit deo in Christo, ut,
nisi verbum dignaretur caro fieri, nulla posset caro salvari. Omne enim
sacramentum fidei christianae magno, ut heretici volunt, decoloratur obscuro, si lux veritatis
sub menda<SG670, p. 268a>cio putatur latuisse
fantasmatis. Non
ergo <VD38, f. 127vb> quisquam sibi erubescendum
existimet
christianus de nostri in Christo corporis
veritate, quia omnes apostoli apostolorumque discipuli et praeclari
ecclesiarum quique doctores, qui ad
martyrii coronam vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in huius
fidei lumine splenduerunt consonis ubique sententiis intonantes, quod in domino Iesu Christo
deitatis et carnis una sit confitenda persona. <E97,
f. 71vb> Qua autem rationis
similitudine, <BII13, f. 112va> qua divinorum voluminum portione heretica impietas aestimat ad<I83,
f. 134vb>iuvari, quae veritatem
negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non propheta praecinere, non
evangelia docere, non ipse destiterit Christus
ostendere? <Bcan4,
f. 101r> Quaerat <V630, f.
64va> per omnem seriem <P9629, f.
38v> scripturarum, quo tenebras fugiant,
non quo verum lumen
obscurent, et per omnia saecula ita veritatem inveniunt coruscantem, ut magnum hoc mirabile sacramentum ab
initio videant creditum, quod est in fine completum. De quo , cum sanctarum litterarum nulla
pars sileat, sufficit <VD38, f.
128ra> quaedam consona veritatis signa posuisse, quibus diligentia
fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur et
sincera intellegentia luce prospiciat, quod in filio dei,
qui se insensibiliter filium hominis et
hominem profitetur, non sit christianis erubescendum, sed
constantissime gloriandum, quoniam, sicut ait beatus apostolus: Magnum
est pietatis sacramentum, quod manifestatum est in carne,
iustificatum est in spiritu, apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum
est in hoc mundo,
assumptum est in gloria.
[H.
7] De episcoporum vero et
presbyterorum diaconorumque et sequentium
clericorum ordinationibus sanctos apostolos <SG670, p.
269a> et
successores eorum ac praecipue Anacletum et <I83, f.
135ra> postea <BII13, f.
112vb> alios sufficienter statuisse cognoscimus. Et idcirco non est
necesse nos replicare, nisi quod illi non statuerunt. Illud tamen nos
statuentes vobis et omnibus servare mandamus, ut ad ordines
ecclesiasticos sic ascendant in ecclesia, <N442, f.
62rb> qui ordinari merentur, id est, si quis episcopus esse
meretur,
sit <VD38, f. 128rb> primo ostiarius, deinde lector, postea exorcista, inde
sacretur accolitus, demum vero subdiaconus, deinde diaconus et
postea presbyter, et exinde, si meretur, episcopus ordinetur. Et regiones, sicut in
hac urbe fecimus, per singulas
urbes, quae populosae fuerint, diaconibus dividentur.
Et
quaecumque difficiles quaestiones per singulas
provincias exortae fuerint, semper ad sedem <S105, f.
99r>
apostolicam referantur.
Bene vale, frater, et
ora pro nobis.
<O93,
f. 28vb> Data Kal. Mart.
Diocletiano IIII et Constantio II vv. cc. conss. EXPLICIT.
O93,
f. 28vb; N442, f. 62rb;
V630, f. 64va; I83, f.
135ra; VD38, f. 128rb;
SG670, p. 269a; P9629, f. 38v; Bcan4, f. 101r; E97, f. 71rb; P102;
BII13, f. 112vb; S105, f. 99r