O93,
f. 28vb; V630, f. 64va;
N442, f. 62rb; I83,
f. 135ra; VD38, f. 128rb; SG670, p. 269b; P9629, f. 38v; Bcan4, f. 101r; E97, f. 73ra; P102; BII13, f.
112vb;
S105, f. 99r
INCIPIUNT DECRETA MARCELLINI
PAPAE.
Bcan4: I
P102;
BII13: I
De hereticis qui dicunt patrem maiorem filio esse
[H.
1] Marcellinus episcopus sanctae ecclesiae
catholicae urbis Romae Salomoni coepiscopo salutem.
Quam laudabiliter pro catholicae
fidei veritate moveris et quam sollicite dominico gregi devotionem
officii pastoralis impendas, tradita nobis per
diaconum tuum fraternitatis <I83, f. 135rb> tuae scripta
demonstrant, quibus <BII13,
f. 113ra> notitiae nostrae insinuare
curasti, qui errorum <VD38,
f. 128va> morbi in regionibus vestris modo exorti sint. Nam epistolae sermo et
commonitorii series et libelli tui
textus eloquitur,
V630: De
his qui dicunt patrem maiorem filio esse quia illi soli sacrificium
immolatur
quod
quidam errore decepti dicunt ideo patrem maiorem filio esse, <V630, f.
64vb> quia illi soli sacrificium
immolatur, et quod filius
nullam cum patre communis operam habeat, et quod illud propheticum de solo
patre dictum sit: Sciant gentes, quoniam
nomen tibi deus, tu solus
altissimus super omnem terram, sive quod ideo minor est filius, quia
ipse in cruce <SG670, p. 270 (770)a> pendens dixit: Deus,
deus
meus, quare me dereliquisti.
Quibus
competens et congruum reddatur responsum, quia sicut patri ita
etiam filio non solum
christianis temporibus, verum
etiam a priscis temporibus sacerdotibus variis multisque modis
probamus sacrificium fuisse oblatum Daniele propheta dicente:
Non est locus, inquiunt tres pueri, ad sacrificandum nomini tuo et
invenire misericordiam, sed
in anima contrita et spiritu
humilitatis suscipiamur. Et
sicut holocaustomata arietum et taurorum
agnorumque pingui<VD38, f. 128vb>um, ita fiat
sacrificium nostrum <Bcan4, f. 101v> in <I83, f. 135va> conspectu tuo hodie, ut placeat
tibi. Et ut
filium fuisse agnoscas, cui hi tres pueri
sacrificium se confessi sunt <BII13, f.
113rb> obtulisse, ex ipsius regis ac tyranni, qui eos in fornacem ignis mitti
praeceperat, confessione addisce, qui se cum tribus quartum
in ipso aestu<N442, f. 62va>antis camini <E97,
f. 73rb> incendio
sociatum prodidit conspexisse. <SG670, p. 270
(770)b> Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem vinctos? Et dixerunt ei:
Vere, rex. Et dixit: Ecce ego video quattuor viros solutos et
deambulantes in medio ignis, et aspectus quarti similis est filio dei.
Idem
dei filius per
prophetam loquitur dicens: Tibi offerent reges munera. Et ut haec
de filio dei se dixisse doceret, dicit: Reges Tharsis et
insulae munera offerunt, usque omnes gentes
servient ei. Et ut omnia haec superius
designata Christo filio dei
doceamus fuisse oblata, in nativitate eiusdem filii dei,
quae secundum carnem
facta est, probamus fuisse completa evangelio comprobante: Cum natus esset Iesus in Bethleem Iudae in diebus Herodis
regis, <VD38, f. 129ra> ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolimam
dicentes: Ubi est, qui natus est rex
Iudaeorum? Et infra: Et in<SG670, p. 270a>trantes domum
invenerunt puerum cum <I83,
f. 135vb> Maria matre eius et procidentes adoraverunt eum et
apertis
suis thesauris
obtulerunt ei munera. Sacrificium
itaque,
quod a christianis sacris
<S105, f. 99v> altaribus admovetur, non solo deo patri, sed
etiam filio communi <BII13, f. 113va> devotione offertur,
quoniam
nec patri sine filio potest offerri neque a filio sine patre sanciri.
Quod autem communem operam habeant pater et
filius, hoc modo docetur: dum primi hominis plasma deus ad imaginem dei
communi operationis virtute
fecis<V630, f. 65ra>se fertur, scriptura dicente: Faciamus
hominem ad imaginem et similitudinem
nostram. Item ibi: Descendamus et confundamus ibi
linguam eorum. Et:
Pluit dominus a domino ignem et
sulphur super Sodomam. Et
in evangelio: <P9629, f. 39r> Pater meus usque
modo operatur et ego operor. Similiter et opera, quae ego facio, non
sunt mea, sed eius, <SG670, p. 270b> qui misit me,
patris. Quae
omnia non discretam patris et filii potentiam monstrant, sed unam
deitatis operationem
annuntiant.
Et
is, qui paternum opus exsequitur, a paternis operibus
alienus esse non creditur. Si
autem ex evangelio <VD38,
f. 129rb> filium dei cognosceres altissimum nuncupatum, numquam filio derogans haec de solo <E97,
f. 73va> deo patre dictum poneres testimonium, cum
<I83, f. 136ra>
scriptum sit: Tu,
puer, propheta altissimi vocaberis. Et ut filius cum
patre indiscrete in altissimis
habitasse credatur, Salomonis
tes<N442, f. 62vb>timonio
comprobatur:
Ego, sapientia inquit, habitavi in altissimis et
thronus meus in columna nubis. Et in psalmo XCII: Tu autem
altissimus es in aeternum, domine, quoniam ecce inimici tui
peribunt. <O93, f. 29ra> Nam cum diabolus thronum suum contra creatoris sui <BII13, f.
113vb> thronum in altissimis
collocare elatus superbia haec visus est <SG670, p.
271a> nefando ore depromere: Ponam sedem meam ad aquilonem, inquit,
ascendam super sidera caeli, sedebo super montes excelsos et ero
similis altissimo. Item in Salomone: Ne dixeris, peccavi,
et quid accidit mihi triste, altissimus enim
patiens est redditor. Si auditu cordis tui
scripturis novis accommodare divinis, quae
filium doceant altissimum
nuncupatum, vel diabolo crede, qui contra <VD38, f.
129va> opificis sui thronum sedem sibi voluit collocare. Ut cum agnoscatis filium a patre, ut
vos suspicamini, non fuisse penitus derelictum, hoc de
se in evangelio posuit
testimonium: Pater, qui me misit, me<I83, f. 136rb>cum est et non relinquet me solum, quia, quae placita sunt
ei, facio semper. Unde per subreptionem mandamus, ut omnis cura et
sollicitudo invigilet, ne fides temeretur aut <Bcan4,
f. 102r> violetur.
Iam <SG670, p. 271b> nullus est ignorantiae
locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeterita. Scienti peccare necessaria confusio
est, et quod errore
contraxit, scientia reformetur.
Ista, frater, tene et haec doce.
Utinam ad plenioris affatus sacietatem praesentiae tuae nobis gaudia
contigissent, ut gratularemur nos <BII13, f.
114ra> et colloquio et presentia frui, quam sumus ante <V630, f.
65rb> scripta complexi. Verumtamen probasti,
dilectissime frater, quo christianam fidem veneraris affectu, dum ea, quae ad
regulas patrum pertinent et ad mandata catholica sine aliqua cupis transgressione
servare et spreta erratica et nociva
catholica <VD38, f.
129vb> et apostolica cupis tenere praecepta et rectae fidei
regulas <E97, f.
73vb> docere
atque servare. Haec, frater carissime, <S105, f. 100r> et
alia,
quae patrum regulis continentur, in labiis et
<I83, f. 136va> in cordibus nostris indivisa retrac<SG670, p.
273a>tatione meditemur, et sicut scriptum
est: Narremus ea filiis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis,
sedentes in domo, ambulantes in itinere,
dormientes atque surgentes, quia beatus in domino, qui in lege eius
meditabitur die ac nocte. Hoc et magister gentium secutus
discipulum suum instruens admonet: Haec meditare, in
his esto, subiciens plenitudinem
<N442, f. 63ra> attende tibi doctrinae, quoniam,
si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis,
separamur a vitiis, dum impensa cura divino operi, humano locum
non relinquit errori.
Quod,
si ea, quae praedicta sunt, validis
teneantur fixa radicibus nec a paterna traditione receditur et
constanter quaesti<VD38, f. 130ra>onibus
obvi<BII13, f.
114rb>atur ac pravorum intentio cassatur, bonorumque fides
et constantia roboratur. Data VIII Idus Sept. Diocletiano VII et Constantino II vv. cc.
conss.
O93,
f. 29ra; V630, f.
65rb; N442, f. 63ra; I83, f. 136va; VD38, f. 130ra; SG670, p. 273a;
P9629, f. 39r; Bcan4,
f. 102r; E97, f.
73vb; P102; BII13, f. 114rb; S105, f. 100