O93,
f. 29ra; V630, f. 65rb; N442, f. 63ra; I83, f. 136va; VD38, f. 130ra;
SG670, p. 273b; P9629, f. 39r;
Bcan4, f.
102r; E97, f. 73vb; P102; BII13, f. 114rb; S105, f. 100r
EPISTOLA CUIUS SUPRA
ORIENTALIBUS EPISCOPIS DIRECTA.
Bcan4: II
P102;
BII13:
II De gratulatione caritatis et quod
abstinendum sit a persecutione fratrum et ab omni litigio
<I83,
f. 136vb> [H.
2] Dilectissimis fratribus universis
episcopis per orientales provincias
constitutis Marcellinus episcopus.
Quid tam dulce sollicito quam, quod mihi de
vobis innotescunt illa, quae cupio?
Quid tam religiosis conveniens institutis quam, ut inter se sacerdotes
pacem, quam eos necesse est aliis pro officio annuntiare,
conservent? Plena, fateor, gratulatione suscepi, quod votiva mihi
de caritate, quae inter vos est, ecclesiarum pace litteris
indicastis. Sponte mihi, quicquid hortari poteram, quicquid
monere, delatum est. Confirmet hoc
deus, quod est operatus in nobis, et quae
praecepit pro animarum salute facienda, haec ipse, qui praecipit, pro ea, qua nos rede<VD38,
f. 130rb>mit, pietate, faciat. Et
his tam bonis nuntiis nos quoque
religiosorum vicem reddimus nuntiorum. <E97, f. 74ra> Quicquid cum orientalibus, quos ad ecclesiae corpus
unitatemque revocatos dudum dei
nostri ope litteris
significavimus destinatis, denuo, cum aptum
fuerit, repetitis vobiscum participamus <BII13, f.
114va> indiciis. Mox <SG670, p.
274a> pro nostro <V630, f.
65va> edicto ab orientalibus missa legatio est, certa speravit,
certa consuluit, sed facimus de his, quae
<I83, f. 137ra> fuerunt dicenda compendia,
ipsi potius ad instruendam
notitiam vestram, quae a nobis sunt
responsa, di<P9629, f. 39v>rigentes, ne quid sibi sub spatio prolixiore terrarum aut opinio vindicet aut error assumat,
cum ad rerum fidem ipsam teneri sufficiat veritatem.
P9629: Fratres
non persequendos litigio
Quod
autem ad continentiam vestrarum pertinet
litterarum, oportuit quidem desideria
plenius expedire.
S105: Fratres non
persequendos litigio
Quapropter
scitote vos a persecutione fratrum et ab omni
litigio abstinere debere dicente scriptura: Servum dei non oportet <O93, f.
29rb> litigare nec quemquam nocere. Sed omnes
persecu<VD38, d.
130va>tores ecclesiae <N442, f. 63rb> servorumque
eius vestris
redargutionibus corrigere testante
apostolo: <S105, f. 100v> Argue, obsecra, increpa.
P9629: De
acusationibus
P102; BII13: III
Ubi terminari debeant
contentiones orte inter christianos
[H.
3] <Bcan4, f. 102v> Quaecumque ergo contentiones inter christianos ortae
fuerint ad ecclesiam deferantur et ab ecclesiasticis
viris terminentur.
V630: Quod
maior non possit a minore iudicari
P9629: Maiores
a minoribus non iudicandos
Maior autem non potest a
minore iudicari, nec episcopi pontifici, a quo consecrari probantur,
praeiudicium inferre ullum possunt. Quod
<BII13, f. 114vb> si praesumptum fuisse cognoscitur,
viribus
<SG670, p. 274b> carere non dubium est, nec posse inter
ecclesiastica ullo modo statuta censeri.
P9629: Clericus
seculare iuditium non eat
I83; Bcan4: Quod
clericus nullum ad iudicium trahat sine permissu episcopi
E97: Quod non liceat
laico clericum accusare
Clericus vero cuiuslibet
ordinis absque pontificis sui <I83, f.
137rb> permissu nullum praesumat ad
saeculare iudicium attrahere nec laico quemlibet clericum liceat accusare.
Detractiones tamen et accusationes
atque persecutiones inter christianos oppido vitandae sunt, quia, licet pauci simus in comparatione aliorum, si tamen
unanimes fuerimus, facilius
adversariis resistemus.
Sanctus
etenim protomartyr Stephanus labidabatur, sed Iesus
suscipiebat plagas. <VD38,
f. 130vb> Ideo unicuique providendum est, ne aliquem iniuste
iudicet
aut puniat , ne Iesum iudicet aut
puniat. Et dominus in evangelio ait: Nolite iudicare, ut non <E97,
f. 74rb> iudicemini. In quo enim iudicio
iudicaveritis, iudicabimini. Unde
et doctor gentium loquitur dicens: Hoc igitur dico et testificor in
domino, ut iam non ambuletis, sicut gentes ambulant in vanitate sensus sui tenebris obscuratum habentes
intellectum, alienati a vita dei per
ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum, qui
desperantes <SG670, p.
275a> semetipsos tradi<BII13, f. 115ra>derunt
impudicitiae in opera<I83, f. 137va>tionem immundiciae omnis et avaritiae. Vos autem non ita
didicistis Christum, si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est
veritas in Iesu, deponere vos
secundum pristinam conversationem
veterem hominem, qui corrumpitur
secundum desi<V630, f. 65vb>deria erroris. Renovamini autem spiritu mentis vestrae et
induite novum hominem, qui secundum deum
creatus est in iusti<VD38, f. 131ra>tia et sanctitate
veritatis.
Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem
unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem
membra. Irascimini et nolite peccare. Sol non occidat super iracundiam
vestram, nolite locum dare diabolo. Qui furabatur, iam
non furetur, magis autem labo<N442, f. 63va>ret operando manibus suis, quod bonum est, ut
habeat, unde tribuat necessitatem patienti. Omnis sermo malus
ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad
aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et
nolite contristare spiritum sanctum
dei, in quo signati estis in
diem redemptionis. Omnis amaritudo et ira et
indignatio et clamor et blasphe<I83, f. 137vb>mia tollatur <BII13, f.
115rb> a vobis cum <SG670, p. 275b> omni malicia. Estote
autem invicem benigni,
misericordes, donantes invicem, sicut et deus in Christo
donavit vobis. Estote ergo
imitatores dei sicut filii
carissimi et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit
nos et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam deo
<S105, f. 101r> in odorem suavi<VD38, f.
131rb>tatis.
Fornicatio
autem et omnis inmundicia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut
decet sanctos, aut
turpitudo aut stultiloquium
aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, <E97,
f. 74va> sed magis
gratiarum actio. Hoc enim scitote intellegentes, quod omnis fornicator aut
immundus aut avarus, quod est idolorum
servitus, non habet
hereditatem in regno Christi et
dei.
Nemo
vos seducat inanibus verbis, propter haec enim venit ira dei in
filios diffidentiae, nolite ergo effici participes
eorum. Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in domino, ut
filii lucis ambulate. <Bcan4, f. 103r> Fructus
enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate probantes, quid sit beneplacitum
deo. Et nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite . <I83, f.
138ra> Quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere. <BII13,
f. 115va> Omnia autem, <SG670, p. 276a> quae
arguuntur , a lumine
manifestantur. Omne enim, quod
manifestatur, lumen est, propter
quod dicit: Surge,
<O93, f. 29va> qui dormis, et exsurge a
mortuis, et illuminabit tibi Christus. <VD38,
f. 131va> Videte itaque, fratres, quomodo caute
ambuletis non quasi insipientes,
sed ut sapientes redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. <V630, f.
66ra> <P9629, f. 40r> Propterea nolite fieri
imprudentes, sed intellegentes,
quae sit voluntas domini. Et
nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini
spiritu loquentes
vobismetipsis in psalmis et hymnis et
canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris domino, gratias
agentes semper pro omnibus in nomine domini nostri Iesu Christi deo et patri subiecti invicem in
timore Christi. <N442,
f. 63vb> Omne enim, quod
repraehensibile est, catholica
defendit ecclesia.
V630: Quod non liceat
imperatori aliquid contra mandata divina praesumere et quod definitio
iniusta regio metu ordinata non valeat
P9629: Nil ad imperatorem et iudicem contra legem
agendum
I83:
Nil liceat imperatori
contra episcoporum statuta
Bcan4: IIII
P102;
BII13:
IIII Quod non liceat imperatori aliquid
contra mandata divina praesumere et quod iniustum iudicium et
diffinitio iniusta regio metu vel iussu a iudicibus ordinata non
valeat
S105: nil
ab imperatore vel iudice contra legem agendum
[H.
4] Non
licet ergo imperatori vel cuiquam
pietatem custodienti aliquid contra
mandata divina praesumere nec quicquam , quod evangelicis
propheticisque et apostolicis regulis
obviatur , agere.
Iniustum
enim iudicium et definitio iniusta
re<SG670, p. 276b>gio metu vel iussu a
iudicibus ordinata non valeat, nec quicquam quod contra
evangelicam vel propheticam aut
apos<I83, f. 138rb>tolicam doctrinam <BII13, f.
115vb>
constitutionemve eorum sive sanctorum
pa<VD38, f. 131vb>trum actum fuerit, stabit. Et
quod ab infidelibus aut
hereticis factum fuerit, <E97,
f. 74vb> omnino
cassabitur.
Vos
ergo state in fide, viriliter agite, et omnia vestra cum caritate fiant.
Huius ergo gratia, ut ait
apostolus, flecto genua mea ad patrem
domini nostri Iesu Christi, ex
quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur, ut det
vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per
spiritum eius, in interiore homine habitare
Christum per fidem in cordibus vestris in caritate
radicati et fundati, ut possitis compraehendere cum
omnibus sanctis, quae sit latitudo et longitudo et
profundum et altitudo, scire etiam
supereminentem scientiae caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem
dei. Ei autem, qui potens est omnia facere
<SG670, p. 277a> superabundanter, quam petimus <S105,
f. 101v> aut intellegimus secundum virtutem, quae operatur in
nobis, ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnibus
genera<VD38, f. 132ra>tionibus
saeculi saeculorum. Amen.
Data
VI Id. Decemb.
Diocletiano VI et Maximo VIII vv. cc. conss.
O93,
f. 29va; V630, f. 66ra;
N442, f. 63vb; I83,
f. 138va; VD38, f. 132ra; SG670, p. 277; P9629, f. 40r;
Bcan4,
f. 103r; E97, f. 74vb; P102; BII13, f. 115vb; S105, f. 101v