O93, f. 30va; V630,
f. 68ra; N442, f. 66ra; I83, f. 142vb;
VD38,
f. 136ra; SG670, p. 287a
P9629, f. 42r: Bcan4, f.
106r; E97, f. 77ra; P102; BII13, f. 119vb;
S105, f. 104v
INCIPIUNT DECRETA EUSEBII PAPAE
Bcan4: I
P102;
BII13: I
Quid fieri debeat de hereticis conversis
[H.
1] Carissimis fratribus et deo
dilectis <E97, f.
77rb> episcopis
omnibus per Gallicanas provincias constitutis
<S105, f. 105r> Eusebius.
Scripta
sanctitatis vestrae cum magna gratiarum suscepi actione gavisus
scilicet de vestra sospitate, sed contristatus nimis de vestra
oppressione.
V630: Ut conversi
heretici qui in sanctę trinitatis fide babtizati sunt per impositionem
manus suscipiantur
I83;
Bcan4: De
conversis hereticis
Quod
enim significastis, quid de conversis hereticis fieri debuisset, scitote nos eos,
qui in sanctae trinitatis fide baptizati sunt, <I83, f. 143ra> per impositionem manus suscipere.
VD38: De accusacionibus
Bcan4
: II
P102;
BII13: II
De accusationibus clericorum
[H.
2] De accusationibus vero
clericorum, super quibus mandastis, scitote a tempore
apostolorum in hac sancta urbe servatum esse
V630: De accusationibus
clericorum
accusatores
et accu<SG670, p. 287b>sationes, quas exteras consuetudinum leges non adsciscunt, a clericorum
accusatione submotas.
N442: Ut non liceat
laicis accusare episcopos
P9629;
S105: Laicos
accusare non posse sacerdotes
I83;
Bcan4; E97: de
his qui sponte aliorum crimina confitentur torquendis
Bcan4: III
P102;
BII13: III
De accusationibus episcoporum et servorum dei atque de eorum accusatoribus
[H.
3] Similiter laicos non accusasse episcopos hactenus observatum et
constitutum est, quia eiusdem non sunt
conversationis et oppido eis quidam infesti exsistunt,
quippe cum vita et secreta eorum a laicorum <O93,
f. 30vb> actibus debeant esse remota nec ab his impeti debeant, quorum castitatem et gravitatem <VD38, f.
136rb> nolunt <BII13, f. 120ra> imitari, maxime cum nec eos in suis
vo<V630, f. 68rb>lunt recipere accusationibus.
De ipsis vero, suis
videlicet agricultoribus atque ministris,
dominus laicis et cunctis eos persequentibus ait: Nolite tangere
christos meos et in
prophetis meis nolite malignari. Et ipsa sacra scriptura
dicit: Qui vos tangit, tangit
pupillam oculi mei.
P9629: De acusatoribus
Talia
enim et his similia sancti patres providentes pericula laicos saeculo militantes ab accusatione
sacerdotum <I83, f. 143rb> prohibuere, similiter servos et libertos atque censibus publicis vel privatis subiugatos omnesque
infa<SG670, p.
288a>mes ab eadem
accusatione vel tergi<N442, f. 66rb>versatione submoverunt. Non enim oportet, ut permittantur
carnales spiritales
persequi, nec sceleribus irretitos vel
saeculo militantes episcopos infamari vel lacerari aut crimen
opponere. Nam si hoc apostoli aut successores eorum permitterent, perpauci
remansissent, qui domino in sacerdotali ordine
militassent. Idcirco et nos sequentes patrum vestigia pro salvatione servorum
dei, quascumque ad accusa<VD38, f. 136va>tionem personas
leges
publicae non admittunt , his impugnandi <E97,
f. 77va> alterum et nos licentiam submovemus, et
nullae accusationes a iudicibus audiantur ecclesiasticis,
quae legibus saeculi prohibentur. Quapropter illi, quibus indita est ad unguem polita perfectio, talia silere debent, ita
ut nec mutilentur nec prae<BII13,
f. 120rb>ponantur.
P9629;
S105: Hi
accusare nequeunt
Nec illi, qui aut in fide catholica
aut inimicitia suspecti sunt, ad pulsationem praedictorum
admittantur, quia veritatem professionis infideli<I83, f.
143va>tas <SG670, p. 288b> et inimicitia impediri solet.
V630: Qui
crimina aliorum sponte confitentur nec credendi sunt nec admittendi
I83; Bcan4: De
his qui sponte aliorum
crimina confitentur torquendis
Nec illi credendi sunt
aut admittendi, qui aliorum sponte crimina confitentur, et ideo replicanda est sollicite veritas, quam <S105, f.
105v> sponte prolata in illis vox habere
non potest.
P9629: Tormentis veritas
exquirenda
Hanc
diversis crucibus e latebris suis
religiosus tortor exigi debet, ut, dum
poenis <Bcan4,
f. 106v> corpora
solvuntur, quae gesta sunt, fideliter et veraciter
exquirantur.
I83: Non
licet laici accusare episcopos
Bcan4: V
P102;
BII13: IIII
Ut primum convertantur ora ad leges publicas deinde ad iudices iuste loquentes
[H.
4] Unde, quaeso, primum ad leges
publicas, deinde ad iudices ora convertite, qui possunt et
volunt in defensione omnium iuste loqui.
VD38;
Bcan4: Non liceat laicis accusare episcopos
Nos
enim, quos dei
servitium post istarum rerum
obiecti<VD38, f. 136vb>onem fecit ingenuos, qui talium
insultationes et contumelias aut despicimus aut deridemus,
quibus scriptum est de famulis et vulgis hominibus per
apostolum: Mementote, quia vester et
illorum dominus in caelis est. Ad
haec saeculi mala revocabimur? Faciendum a nobis est, quod facientem
alterum profanum esse contendimus? Quod
per ministerium iussionis et manus alienae incerta<SG670,
p. 289a>ret aspectum, nostro peragetur imperio? <BII13,
f. 120va>
S105: Tormentis veritas
exquirenda
Nolite
hanc ad universas ecclesias <V630, f.
68va> <I83, f. 143vb> mentem rapacium luporum
<N442, f. 66va> more et natura servare, quia,
postquam nos maculat, forte pro
desideriis eorum cruenta discussio effectum in his, quo tendunt, non habebunt
dicente nobis propheta: Ponamus circulum in naribus
eorum et frenum in labiis, et reducamus eos in viam rectam,
quia eodem propheta asserente impugnantur, qui dicit: Erunt quasi non
sint, et peribunt viri, qui contradicunt vobis.
V630: Quę persone sint
infames
P9629: Qui sunt infames
inpugnatores episcopo
I83;
Bcan4; P102; BII13; S105: V Qui sint infames
[H.
5] Infames enim sunt procul
dubio impugnatores episcoporum omnesque, qui adversus patres armantur,
et conculcatores ecclesiarum
sacerdotumque eius,
BII13: infames dicuntur
qui ex preliis fugiunt
et
qui de publicis fugiunt proeliis et mandata <VD38,
f. 137ra> dei contemnunt, et qui aliqua culpa
infamiae asperguntur maculis, his omnibus
impugnandi episcopo patrum sequentes
instituta et nos licentiam <P9629, f.
42v> submovemus, quia sic odit deus eos, qui patres insequuntur, ut
patrum invasores, qui in omni mundo <SG670,
p. 289b> infamia
notantur et ideo iuste et regulariter respuuntur. Nunc
longa non opus est
admonitione iam perditis, odium debemus operi, de quibus iam non
superest, quod damnetur
auctoribus, de quibus dominus per prophetam loquitur dicens:
<I83,
f. 144ra> Repro<BII13, f. 120vb>bantes verbum sperastis in calumnia et in tumultu et estis in eo.
Propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio. Rursus etiam de
talibus propheta clamat dicens:
Accedite adhuc, semen adulteri et fornicarii. Super quem lusistis , super quem
dilatastis os et eiecistis linguam? Numquid non vos filii scelesti estis, semen mendax?
Cessent impii commmentitia adversus simplices iam fraude metiri . Custodi, inquit propheta,
linguam tuam a malo et labia tua, ne loquantur dolum. Recede a
malo et fac bonum, quaere pacem et persequere
eam. <S105, f. 106r> Oculi domini ad iustos et aures
eius ad clamo<VD38, f. 137rb>rem eorum, vultus domini in facientes malum, <O93, f.
31ra> ut perdat de terra memoriam eorum. Et
paulo post: Interficiet impium <SG670,
p.
290a> malicia, et
odientes iustum
culpabuntur.
Bcan4: VI
P102;
BII13: VI
De dilectione
[H.
6] Nos,
quamquam <N442, f. 66vb> multa
patiamur a talibus, diligamus nos, carissimi,
invicem, quoniam caritas ex deo est, et omnis, qui diligit, ex deo natus est
et cognoscit deum. Qui non
diligit, non novit deum, quoniam deus caritas est. In hoc apparuit caritas dei in nobis, quoniam
filium suum
uni<I83, f. 144rb>genitum misit deus in
mundum, ut
vivamus per eum. In hoc est
caritas, non quasi dilexerimus deum,
sed quoniam ipse dilexit nos et misit filium suum propitiationem pro peccatis
nostris. Carissimi, si
deus dilexit nos,
<V630, f. 68vb> et nos debemus
<BII13, f. 121ra>
alterutrum diligere. Deum
nemo vidit umquam. Si
diligamus invicem, deus in nobis manet, et caritas eius in
nobis perfecta est. In hoc intellegimus, quoniam in eo <Bcan4, f. 107r> manemus
et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, et nos
vidimus et testificamur, quoniam pater misit filium suum salvatorem
mundi. Quisquis confessus fuerit, quoniam Iesus est filius
dei, deus in eo manet et ipse in deo. Et nos cogno<SG670, p. 290b>vimus et
credimus caritati, quam habet deus in
nobis. Deus caritas est, et qui manet in caritate, in deo <VD38,
f.
137va> manet et deus in eo. In hoc perfecta est caritas
nobiscum, ut
fiduciam habeamus in die iudicii,
quia, sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo. Timor non est in
caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor
poenam habet. Qui autem
timet, non est perfectus in caritate. <I83, f. 144va> Nos
ergo
diligamus deum, quoniam deus prior dilexit nos. Si quis
dixerit, quoniam diligo deum, et fratrem suum oderit, mendax est. Qui
autem non diligit fratrem
suum, quem videt, deum,
quem non videt, quomodo potest diligere? Et hoc mandatum a
deo habemus, ut, qui diligit deum, diligat et fratrem suum.
Omnis, qui credit, quoniam Iesus est Christus,
ex deo natus est, et
omnis, qui diligit eum, qui genuit, diligit eum, qui natus est ex eo. In hoc cognoscimus, quoniam diligimus
natos dei, cum deum
diligamus et mandata eius faciamus. Haec est enim caritas
dei, ut man<BII13, f. 121rb>data eius custodiamus. Et
mandata
eius gravia <SG670,
p. 291a> non
sunt, quoniam omne, quod natum est ex
deo, vincit mundum. Et haec est victoria, quae
vincit mundum, fides
nostra. Quis est, qui vincit mundum,
nisi qui credit, quoniam Iesus est filius dei?
Hic
est, qui venit per aquam et sanguinem Iesus Christus, <VD38,
f. 137vb> non in aqua solum, sed in aqua
et sanguine. Et spiritus
est, qui <N442,
f. 67ra> testificatur, quoniam Christus est veritas, quoniam
tres
sunt, qui testimonium dant, spiritus, aqua et sanguis,
et tres unum sunt. Si testimonium hominum accipimus, testimonium dei maius est,
quoniam hoc est testimonium dei, quod maius est, quia testificatus est <S105, f.
106v> de filio suo. Qui
credit in filium dei, habet
testimonium dei in se. Qui non credit filio, mendacem facit eum, quia non credit in
testimonio, quod testificatus
est deus de filio suo.
Et hoc testimonium est, quoniam vitam
aeternam dedit nobis deus, et haec vita in filio eius. Qui habet filium,
habet vitam, qui non habet filium dei, non habet vitam.
Haec
scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam habetis aeternam, qui
creditis in nomine filii dei.
<SG670, p. 291b> Et
haec est fiducia, <V630,
f. 69ra> quam habemus ad eum, quia, quodcumque petierimus, secundum voluntatem eius
audit nos. Et scimus, quia audit nos, quicquid petierimus, scimus,
quoniam habemus petitiones, quas
postulamus ab eo. Qui scit fratrem suum
peccare peccatum non ad mortem, petat et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est pec<VD38, f. 138ra>catum ad mortem, <BII13,
f. 121va> non pro illo dico, ut roget quis. Omnis iniquitas peccatum est et est peccatum ad
mortem.
Scimus, quia omnis, qui natus est ex deo, non peccat, sed generatio dei conservat eum,
et malignus non tangit eum.
Scimus, quoniam ex deo sumus, et mundus totus in malig<I83, f.
145ra>no positus est. Et scimus, quoniam filius dei venit et dedit
nobis sensum, ut cognoscamus deum verum et sumus in vero filio eius,
hic est verus deus et vita aeterna.
Propter
mala sua multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi
traditi sunt in manus alterorum.
Benedictio
dei in mercedem iusti festinet et in honore boni processus
illius fructificat.
Beatus
vir, qui non est lapsus verbo <SG670,
p. 292a> ex ore
suo <P9629, f. 43r> et non est stimulatus in tristitia delicti. Scitote,
carissimi, pro ea pietate, quae vobis dei famulis impendenda est, omnes
suggestiones vestras fidei
catholicae profuturas me dignanter suscepisse, ut
ipsarum quoque opere et pax christiana
reparari et error impius possit aboleri. Et si amplius de
talibus aut his similibus aliquid <Bcan4,
f. 107v> fuerit
deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur, ut
pertractata qualitate <VD38,
f. 138rb> horum nostra, quid observari debeat,
sollicitudo constitu<N442,
f. 67rb>at.
Data
VI Kal. August. Constante consule.
O93,
f. 31ra; V630, f. 69rb;
N442, f. 67rb; I83,
f. 145ra; VD38, f. 138rb; SG670, p. 292a; P9629, f. 43r; Bcan4, f. 107v; BII13, f. 121va; S105, f. 106v