O93,
f. 31ra; V630, f. 69ra;
N442, f. 67rb; I83,
f. 145ra; VD38, f. 138rb; SG670, p. 292a; P9629, f.
43r; Bcan4, f. 107v; E97, f. 77va; P102; BII13, f. 121va; S105, f. 106v
CUIUS SUPRA ALEXANDRINIS ET AEGYPTIIS DIRECTA.
Bcan4:
VII
P102; BII13: VII Exempla
virtutum et promissiones supernę
[H.
7] <BII13, f. 121vb> Eusebius Romanae et apostolicae
ecclesiae episcopus dilectissimis et in Christi
<O93, f. 31rb> ca<I83, f. 145rb>ritate
unanimis caritatis glutino connexis fratribus per
Alexandriam et Aegyptum domino militantibus et rectam fidem
tenentibus in domino salutem.
Bene<SG670,
p. 292b>dictus
deus et pater domini nostri Iesu Christi, pater misericordiarum et deus
totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra,
ut possimus et ipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per
exhortationem, qua exhortamur ipsi a deo,
quoniam, sicut abundant <S105, f. 107r> passiones Christi
in
nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra. Sive autem
tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive
exhortamur pro vestra
exhortatione, quae operatur in tolerantia earundem passionum, quas et
nos patimur, et spes nostra
firma est pro vobis scientes, quoniam, sicut socii
passionum estis, sic eritis et consolationis.
Vetera,
dilectissimi, transierunt et ecce facta sunt nova. Omnia autem ex deo,
qui reconciliavit nos sibi per Christum
<VD38, f. 138va>
et dedit nobis
ministerium reconciliationis, quoniam quidem deus erat in Christo mundum
reconcilians sibi non reputans illis delicta
ipsorum et po<V630, f. 69rb>suit in <I83, f. 145va> nobis verbum <SG670, p.
293a> reconciliationis. Pro Christo ergo legatione
fungimur tamquam deo
exhortante per nos, obsecramus pro Christo:
Reconciliamini deo. Eum, qui non noverat
peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur iustitia dei in ipso.
Adiuvantes autem exhortamur,
ne in vacuum gratiam dei recipiatis. Ait enim: Tempore accepto
exaudivi te et in die
salutis adiuvi te. Ecce nunc
<BII13, f. 122ra> tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium
nostrum, sed in omnibus
exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros
in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in
carceribus, in seditionibus, in labo<N442,
f. 67va>ribus, in vigiliis, in
ieiuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate, in suavitate, in spiritu sancto, in caritate
non ficta, in verbo
veritatis, in virtute dei, per arma iustitiae a dextris et a sinistris, per gloriam et
ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, <SG670, p.
293b> ut seduc<VD38, f. 138vb>tores
et veraces, sicut qui ignoti <I83, f. 145vb> et cogniti, quasi morientes,
et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes, semper autem
gaudentes, sicut <E97, f.
77vb> egentes , multos autem
locupletantes , tamquam nihil
habentes et omnia possidentes. Os
nostrum patet ad vos, carissimi,
cor nostrum dilatatum est. Non
angustiamini in carnalibus, angustiamini autem in spiritalibus, eandem autem habentes
remunerationem, tamquam filiis dico, dilatamini et vos.
Nolite
iugum ducere cum
infidelibus. Quae autem
participatio iustitiae cum
iniquitate aut quae societas luci ad tenebras? Quae autem
conventio Christi ad Belial aut quae pars fideli cum infidele? Qui autem consensus
templo dei cum idolis? Vos
enim estis templum dei vivi,
sicut dicit deus: Quoniam inhabitabo
in illis et inambulabo et ero <BII13,
f. 122rb> illorum deus <S105, f. 107v> et ipsi erunt mihi populus, propter quod exite
<SG670, p. 294a> de medio eorum et separabimini, dicit dominus, et immundum ne tetigeritis, et
ego recipiam vos et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi
in filios et filias, dicit dominus omnipotens.
Has
igitur habentes promissiones, carissimi, mundemus <Bcan4, f.
108r> nos ab omni inqui<I83, f. 146ra>namento
carnis et
spiritus, perficientes sanctificationem in timore dei.
Bcan4: VIII
P102; BII13: VIII
De errore
corrigendo
[H.
8] Errorem <VD38, f. 139ra>
vestrum corrigite, fratres,
et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum deo munus offerre
valeatis.
P9629;
S105: Episcopos
deo iudicio reservandos
Servos dei nolite
persequi. Episcopos nolite infamare neque accusare, quia deus eos suo iudicio voluit reservari.
V630: Quod
servi dei non
sint persequendi nec accusandi
Bcan4: VIIII
P102; BII13: VIIII
A quibus non sunt accusandi episcopi
[H.
9] Quod enim non ab humanis aut pravae
vitae hominibus eos depravari aut accusari voluit, ipse dedit
exemplum, quando per seipsum et non per alium negotiantes eiecit <N442, f. 67vb> sacerdotes e templo, et mensas nummulariorum proprio evertit
fla<V630, f. 69va>gello et eiecit de templo, et sicut
alibi ait: Deus stetit in
synagoga deorum, in medio autem deos discernit. <SG670,
p. 294b> Dei ergo ordinationem
accusat, qui episcopos accusat vel
condemnat, dum minus spiritalia quam
terrena sectatur .
Causa
enim fidei et dilectionis, quibus salus christiana consistit, multa me
sollicitudine laborare <P9629, f.
43v> compellit metuentem , ne probitas , quae in suis
<BII13, f. 122va> fuerat amputanda principiis, processu temporis <O93,
f. 31va> et pertinacior fiat et altior.
<VD38, f. 139rb>
P9629: In
macusandos
episcopos
Bcan4: X
P102; BII13: X
Quod inimicum sit et incongruum eos misceri nominibus catholicorum sine discretione qui episcopos vel reliquos
sacerdotes vexant
[H.
10] Nam inimicum nimis est atque
incongruum eos, qui episcopos vel reliquos veros sa<I83, f.
146rb>cerdotes sua persecutione vexantur, catholicorum
nominibus sine <E97, f. 78ra> discretione misceri, cum iam natam impietatem non deserentes ipsi sua pravitate condemnant, quos convenit aut percelli pro perfidia, aut laborare pro venia, quia sicut plenum
pietatis est oppressis caritatem dominicam redhiberi, ita iustum est omnia perturbantis auctoritatem amputari. Miror, carissimi,
quare tam cito movemini atque a vestro <SG670,
p. 295a> sensu transferimini, cum scriptum sit: Post
concupiscentias tuas non eas et a voluntate tua avertere. Si
praestes animae tuae
concupiscentias eius, faciet te in gaudium
inimicis tuis. Ne oblecteris in turbis nec in modicis. Adest enim commissio
illorum. Ne fueris mediocris in contentione ex fenore, et non est
tibi nihil in saeculo. Eris enim invidus tuae vitae. Operarius
ebriosus non locupletabitur, et qui spernit
modica, paulatim decidet. <I83,
f. 146va>
SG670: Vina
venusque pari passu dant praevaricari
Vinum et mulieres
<BII13, f. 122vb> apostatare faciunt sapientes et arguunt sensatos, et qui se iungit forni<VD38, f.
139va>cariis erit nequam. <S105, f.
108r> Putredo et vermes hereditabunt illum,
et extolletur in exemplum maius et tolletur de
numero anima eius. Qui credit cito, levis corde est et
minorabitur, et qui delinquit in animam suam,
insuper habebitur. Qui gaudet iniquitatem , denotabitur , et qui odit
correptionem, minuetur <SG670,
p. 295b> vita, et qui odit
loquacitatem, extinguit maliciam. Qui peccat in
animam suam, poenitebitur, et qui iucundatur in malicia,
denotabitur. Ne iteres verbum nequam et durum, et non
minoraberis. Amico et
inimico noli enarrare sensum tuum, et si
est tibi delictum, noli de<N442,
f. 68ra>nudare . Audiet enim te et
custodiet te, et quasi defendens peccatum odiet te, et sic adhaerebit tibi semper. Audisti verbum adversum proximum?
Commoriatur in te fidens, quoniam non te
disrumpet . A facie verbi parturit fatuus, tamquam gemitus partus infantis. Sagitta
infixa femori carnis, sic verbum in
cor<I83, f. 146vb>de
stulti. Corripe amicum, <V630,
f. 69vb> ne forte,
cum fecerit iniuriam, non intellexerit, et dicat: Non feci, aut si fecit, ne iterum
<VD38, f. 139vb> addat facere. Corripe proximum, ne forte
non dixerit, et si dixerit, ne forte iteret. Corripe amicum,
saepe enim fit commissio, et non
omni verbo credas. <E97, f. 78rb> Est, qui labitur lingua <BII13,
f. 123ra> sua, sed non ex animo. <SG670,
p. 296a> Quis est enim, qui non
deliquerit in lingua sua?
Corripe proximum, antequam commineris , et da locum timori
altissimi, quia omnis
sapientia timor dei et in illa est timere deum <Bcan4, f.
108v> et in omni sapientia dispositio legis. Non est sapientia nequitiae scientia et non est cogitatus
bonus in illa. Peccatorum
prudentia est nequitia et in ipsa exsecratio, et est insipiens,
qui imminuitur sapientia. Melior est homo, qui deficit sapientia et
deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi. Est sollertia certa et ipsa iniqua, et est, qui emittit verbum certum enarrans veritatem.
Est, qui nequiter humiliat se et
interiora eius plena sunt dolo. Et est iustus , qui se nimium submittit a multa humilitate,
et est iustus, qui
inclinat faciem et fingit non videre se , quod ignoratum
<I83, f. 147ra>
est, et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit
<SG670, p. 296b> tempus malefaciendi, malefaciet. <VD38, f. 140ra> Ex visu cognoscitur
vir et ab occursu faciei cognoscitur
sensatus.
BII13: de agnitione uniuscuiusque
Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant
de illo. Est correptio mendax in
ira contumeliosi, et est indicium,
quod non proba<BII13, f. 123rb>tur esse bonum, et est
tacens et
ipse est prudens. Quam bonum est <S105,
f. 108v> arguere quam irasci et confitentem in oratione non prohibere.
Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam, sic qui facit per vim iudicium iniquum. Quam bonum est correptum manifestare
poenitentiam, sic enim effugies
voluntarium peccatum. Est tacens, qui invenitur
sapiens, et est odilibis, qui procax est ad loquendum.
Est autem tacens non habens sensum loquelae, et est tacens sciens tempus apti
temporis. <P9629, f. 44r> Homo sapiens tacebit usque ad
tempus, lascivus autem et imprudens
non servabunt tempus. Qui multis utitur
verbis, laedit animam suam, et qui
potestatem sibi assumit iniuste odietur. <SG670,
p. 297a> Est processio in malis <N442, f.
68rb> viro indisciplinato et est <E97, f. 78va>
inven<I83,
f. 147rb>tio in detrimentum. Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius
retributio duplex. Est propter gloriam
<VD38, f. 140rb> minoratio , et est, qui ab
humilitate levabit caput. Est, qui
multa redimat modico pretio et
est restituens ea septuplum. Sapiens
in verbis seipsum amabilem facit, gratiae
autem fatuorum
effundentur, <O93,
f. 31vb>
datus insipientis non erit utilis tibi. Oculi enim
illius septemplices sunt. Exigua dabit et multa improperabit et apertio oris illius
<V630, f. 70ra> inflammatio est, hodie fenerat quis et cras expetit, et odibilis homo
huius modi. Fatuo non erit amicus et non erit gratia <BII13, f.
123va> bonis illius. Qui enim
edunt panem illius, falsae linguae sunt, quotiens et quanti
irridebunt eum neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit,
similiter et quod non erat habendum. Lapsus falsae linguae
quasi, qui a pavimento <SG670, p. 297b> cadens, sic casus malorum <I83, f.
147va> festinanter venient. Homo ingratus quasi fabula vana in ore
indisciplinatorum assidua erit. Ex
ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit
illam in tempore suo. Est , qui vetatur peccare ab inopia et in requie sua
stimulabitur. Est, qui perdet animam suam pro confusione et ab
imprudenti persona perdet eam, personae autem
acceptione perdet se. <VD38,
f. 140va> Est , qui pro confusione promittit amico et lucratus est eum inimicum gratis. Opprobrium enim nequam in
homine mendacium et in ore
indisciplinatorum assidue erit. Laudat furem assiduitas
viri mendacis, perditionem autem ambo
hereditabunt. Mores hominum mendacium sine honore, et
confusio illorum cum ipsis sine intermissione.
Vos,
fratres, monemus profutura hominibus invicem <S105,
f. 109r> desinenter sectari in caritate
Christi, similiter obsecramus <I83, f. 147vb> vos in
domino, ut
digne ambuletis vocatione, qua vocati estis
cum omni humilitate <SG670,
p. 298a>
<Bcan4, f. 109r> et
mansuetudine,
<BII13, f. 123vb> cum patientia supportantes invicem in caritate,
solliciti servare unitatem spiritus in vinculo
pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe <E97, f.
78vb> vocationis vestrae, unus
dominus, una fides, unum baptisma, unus deus et pater omnium, qui super omnes et
per omnia et in omnibus nobis.
Unicuique
autem nostrum data est gratia secundum
mensuram donationis <N442, f. 68va>
Christi, propter quod dicit:
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem,
dedit dona hominibus. Quod autem ascendit, quid est, nisi quia et
descendit primum in inferiores partes terrae? Qui
descendit, ipse est, et qui ascendit super
omnes caelos, ut impleret omnia. Et ipse
<VD38, f. 140vb> dedit quosdam quidem apostolos, quosdam
autem
prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad
consummationem sanctorum in opus
ministerii in aedificationem corporis Christi, donec
occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis filii dei in virum perfectum, in mensuram aetatis
<I83, f. 148ra> plenitudinis Christi, ut iam non simus <SG670,
p. 298b> parvuli fluctuantes et circumferamur
omni vento doctrinae in nequitiam hominum, in astutia
ad circumventionem erroris.
De occultis enim
cordis alieni temere iudicare iniquum est, et eum, cuius non videntur opera nisi bona, peccatum est ex suspicione repraehendere.
V630: Quod
oves non
debeant reprehendere pastorem suum nisi a recta fide exorbitaverit nec
ullatenus accusare possunt
P9629: Oves
ergo que
pastori suo commisse fuerunt eum nec repraehe[n]dere nisi a recta fide
ex[or]bitaverit debent nec ullatenus accusare po[ssunt]
Bcan4: XI
E97: De pastore ęcclesię
P102; BII13: XI
Quod oves suo pastori
commisse non possint eum accusare
S105: Oves
pastorem accusare nequeunt
[H.
11] <BII13, f. 124ra> Oves ergo, quae pastori suo
commissae fuerunt, eum nec
repraehendere, nisi a recta fide exorbitaverit , debent nec
ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum <V630, f. 70rb> oris gladio ferienda non
sunt, quamquam recte repraehendenda videantur.
Ideo
ista dicimus, quia in scriptis vestris repperimus
BII13: quod clerici suum
pastorem repraehendere non queant
quosdam episcopos vestris in partibus a propriis ovibus
accusatos, aliquos videlicet ex
suspicione et aliquos <VD38, f. 141ra> ex certa ratione, et idcirco
quosdam suis esse rebus exspoliatos, quosdam vero a
propria sede pulsos.
S105: De
episcopo rebus nudato suis
Quos scias nec ad synodum
comprovincialem nec ad generalem posse convocare , nec in aliquod iudicare, antequam cuncta,
quae eis ablata sunt, legibus
potestati <SG670, p.
299a> eorum redintegrentur . <I83, f.
148rb>
P9629: De
episcopo nudatus suis
Prius
ergo oportet omnia illis legibus redintegrari et ecclesias, quae
sibi sublatae sunt, cum omni
privilegio suo restitui et post<S105, f.
109v>modum non ab angusti temporis spatio , sed tantum
temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse
videntur, <E97, f. 79ra>
I83: De episcopo
nudatis suis aliquod
antequam
ad synodum convocentur et ab omnibus quisque
suae provinciae episcopis audiatur.
Bcan4: XII
P102; BII13: XII
Quod expoliatus vel expulsus non possit convocari ad causam
nec
diiudicari
[H.
12] <BII13,
f. 124rb> Nam nec
convocari ad causam nec
diiudicari potest exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium , quo exspoliari possit
<N442, f. 68vb>
iam nudatus. Unde et
antiquitus decretum est: <P9629, f.
44v>
BII13: de expoliatis
Omnes possessiones et omnia sibi
sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam praeceptor vel primas possessori
restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille, qui violen<VD38, f.
141rb>tiam pertulit universa in statu , quo fuerant, recipiat
et, quae possedit, securus teneat. Et alibi in synodalibus
patrum decretis et regum edictis legitur
statutum: Redintegranda sunt omnia
exspoliatis vel eiectis episcopis prae<SG670,
p. 299b>sentaliter ordinatione
pontificum et in eorum, <I83, f. 148va> unde <O93, f. 32ra>
abscesserunt funditus revocanda
quacumque condicione temporis
aut dolo aut
captivitate aut virtute maiorum aut per quascumque iniustas causas res
ecclesiae vel proprias aut substantias suas perdidisse
noscuntur ante accusationem aut regularem ad
synodum vocationem eorum, et reliqua.
Bcan4: XIII
P102; BII13: XIII
Quod in antiquis ecclesiis statutis decretum sit ut qui aliena invadit omnia
restituat cum
multiplicatione
[H.
13] Est etiam in antiquis ecclesiae statutis decretum, ut, qui aliena invadit, non exeat
impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat.
Unde et in evangelio
scriptum est: Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum. <Bcan4, f.
109v> <BII13, f. 124va>
Bcan4: XIIII
P102; BII13: XIIII
Quod in legibus saeculi cautum sit ut qui rem subripit alienam in
undecuplum restituat
[H.
14] Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem subripit alienam, illi,
cuius res direpta est, in undecuplum, quae sublata sunt,
restituat.
BII13: quod
aliena nullum invadere praesumat
Et in lege divina
legitur: Maledictus omnis, qui transfert terminos proximi sui. Et dicit omnis
populus: Amen. Talia
ergo non praesumantur absque ultione, nec
exercentur absque sua
damnatione.
Pacem <SG670,
p. 300a>et non
damnum aut iniustitiam
<V630, f. 70va>
alicuius sectamini in invicem et in
omnes. Veritatem autem facientes in
<I83, f. 148vb> caritate crescamus in illo per omnia, <VD38, f.
141va> qui est caput, Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem iuncturam
subministrationis secundum
operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in
aedificationem sui in caritate.
De
cetero, carissimi, gaudete, <E97, f.
79rb> perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem
habete, et deus pacis et dilectionis erit
vobiscum. Dominus custodiat vos et nunc et in die
aeternitatis. Amen.
Data
VIIII Kal. Octobr. Constante v . c.
cons.
O93,
f. 32ra; V630, f. 70va;
N442, f. 68vb; I83,
f. 148vb; VD38, f. 141va; SG670, p. 300a; P9629, f.
44v; Bcan4, f. 109v; E97,
f. 79rb; P102; BII13, f.
124va; S105, f. 109v