O93, f. 32ra; N442,
f. 68vb; V630, f. 70va;
I83, f. 148vb; VD38, 141va; SG670, p. 300a; P9629, f. 44v; Bcan4, f. 109v; E97, f. 79rb; P102; BII13, f.
124va;
S105, f. 110r
EPISTOLA CUIUS SUPRA AD
EPISCOPOS PER CAMPANIAM ET TUSCIAM CONSTITUTOS DIRECTA.
<N442,
f. 69ra> [H.
15] Dilectissimis fratribus universis
episcopis per Campaniam et Tusciam constitutis Eusebius.
Benedictus
dominus deus noster, qui per misericordiam suam Romanam
ecclesiam beati <BII13, f.
124vb> Petri principis apostolorum
sacerdotio di<SG670, p. 300b>tavit nobisque viam monstrandam circa nos propter universalem curam,
quae nobis propter
privilegium eiusdem ecclesiae
invicem caritas indulsit , qui cohaeremus
firmitate fidei, iungamur quoque votiva iucunditate colloquii, quo facilius dum per
litterarum ministeria ad vos usque
pertendimus , etiam cor<I83,
f. 149ra>da vestra ad religiosum cultum <VD38, f.
141va> apostolicis admonitionibus incitemus, [H.
16] et dum dilectionis spei nostrae reddimus velut quoddam
debitum, plenum circa deum monstremus affectum. Iungamus igitur,
dilectissimi fratres, continuas et humiles preces,
et dominum nostrum oris et cordis lacrimis supplicantes iugi deprecatione
poscamus, ut institutione et opere illi, cuius esse
membra cupimus, haereamus, nec umquam ab illa
via, quae Christus est, devio tramite declinemus, ne ab eo iuste,
quem nos impie relinquimus,
deseramur . Quod cum superni
favoris auxilio ea nobis
potest ratione contingere, si <SG670, p.
301a> apostolica dogmata, si patrum mandata
servemus. Dicit
enim dominus noster: Qui diligit me, sermonem meum
servabit, et pater meus diliget eum, et ad eum
veniemus et mansionem apud eum
faciemus.
<SG670,
p. 304a> [H.
17]
<BII13, f. 125ra> <S105, f. 111r> Et licet haec possint generaliter
dicta sufficere, ut vel declinemus errata vel custodiamus
catholica, ab apostolis tamen eorumque
successoribus novimus constitutum criminationes adversus doctores
non debere suscipere nec peregrina <E97,
f. 79va> iudicia
fieri neque quemquam <VD38, f. 142ra> alterius iudicis quam sui sententia debere constringi. Caput enim
ecclesiae Christus est, Christi autem
vicarii sacerdotes sunt,
qui vice Christi legatione funguntur in
ecclesia. Idcirco quicquid ad eorum fit iniuriam, ad
Christum perti<V630, f. 70vb>net,
qui dixit: Qui vos
audit, me audit, et qui vos spernit, me <SG670,
p. 304b> spernit, et qui me spernit, spernit
eum, qui me misit.
Ista,
fratres, terribilia sunt et oppido
diligenter consideranda et cavenda, et tam propter eos,
<S105, f. 111v> qui se ipsos aut cupiditate aut avaritia
aut
invidia perdere moliuntur, ne in profunda
labantur , in talia incidant mala, quam propter
persecutores ecclesiae servorumque eius, qui iuxta veritatis vocem oculos
habentes non vident et aures habentes <N442, f. 69rb> non
audiunt, nec intellegunt,
quae placent deo. [H. 18] Sequentes in omnibus apostolicam regulam
et praedicantes omnia eius constituta ob custodiam
episcoporum, <I83, f. 149va> qui colum<BII13, f.
125rb>nae
ecclesiae a deo dic<Bcan4, f. 110r>ti sunt, et ceterorum
verorum sacerdotum firmantes cana patrum statuta
constituimus iterum cum omnibus, qui nobiscum sunt
episcopis, sicut dudum decretum repperimus, ut homicidae,
<P9629, f. 45r> malefici, fures, <SG670, p.
305a> sacrilegi, raptores,
adulteri, incesti, venefici,
suspecti, <VD38, f. 142rb> criminosi, domestici, periuri, et qui
raptum fecerint vel falsum
testimonium dixerint , seu qui ad
sortilegos divinosque concurrerint similesque eorum nullatenus ad
accusationem vel ad testimonium erunt admittendi, quia infames sunt et iuste
repellendi, <O93, f. 32rb> quia funesta est vox eorum.
Vocem enim funestam in omnibus
intercidi potius quam audiri oportet.
Periculum
ergo, quod doctoribus imminet summopere semper
est praecavendum et declinandum, et illi sunt a cunctis portandi et
custodiendi dicente domino: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis.
[H.
19] Prima enim salus est rectae fidei regulas
custodire et a constitutis patrum nul<I83,
f. 149vb>latenus deviare . Nec potest domini
nostri Iesu Christi praetermitti sententia dicentis:
Tu es Petrus, et super
hanc petram aedificabo <SG670, p. 305b> ecclesiam
meam, et haec, quae dicta sunt rerum probantur effectibus , quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata <E97, f. 79vb> religio.
<BII13,
f. 125va> Ideo, carissimi, et vos iuxta sacram scripturam
discite benefacere et mala declinare et patrum
regulis imbui, sicut
scriptum est: Fili, si habes,
bene fac tecum et deo
dignas oblationes offer. Memor
esto, quoniam <VD38, f. 142va>
mors non tardat et
testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi. Testamentum enim huius mundi morte morietur. Ante mortem benefac
amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi. Non defrauderis a die bona et
particula boni doni non te praetereat . Nonne aliis relinquens dolores et labores
tuos in divisione sortis? Da
et accipe et iustifica animam tuam. Ante obitum tuum
operare iustitiam, quoniam non est apud
inferos <SG670, p. 306a> invenire cibum. Omnis caro sicut
fenum
veterescit et sicut folium
fructificans in arbore viridi. Alia generantur et a<N442, f.
69va>lia deiciuntur . <I83, f.
150ra> <S105, f. 112r> Sic generatio carnis et
sanguinis, alia finitur et
alia nascitur. Omne opus corruptibile in fine <V630, f. 71ra> deficiet, et qui illud operatur, ibit cum ipso. Et omne
opus electum iustificabitur, et qui operatur illud,
honorabitur in illo. Beatus vir, qui in sapientia sua morietur , et qui in iustitia
sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem dei. Qui excogitat
vias illius in suo corde et in
absconsis illius intellegens
erit, vadens post illam quasi
vestigator, et in viis illius consistens, qui respicit
<BII13, f. 125vb> per fenestras <VD38, f.
142vb> eius et in ianuas illius audiens, qui requiescit iuxta
domum illius, et in parietibus
illius figens palum statuet casulam suam ad ma<SG670,
p. 306b>nus
illius, et requiescunt in casula illius
bona per aevum. Statuet filios
suos sub tegmine illius, et sub ramis illius morabitur,
protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius
requiescet. Qui timet dominum, faciet illud, et
qui <I83, f. 150rb> continens est iustitiae,
appraehendet illam, et obviabit illi quasi mater
honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum. Cibabit illum pane vitae et
intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum, et
firmabitur in illo et non flectetur, et continebit illum et non confundetur et inaltabit illum apud proximos
suos, et in medio ecclesiae <E97, f. 80ra> aperiet
os illius et implebit illum spiritu sapientiae et
intellectus, et stolam gloriae vestiet illum, iocunditatem et exultationem
thesaurizabit <Bcan4, f. 110v> super
illum, et nomine aeterno hereditabit illum. Homines
stulti non appraehendent illam et homines
sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt <SG670, p. 307a> illam, longe enim abest a superbia et dolo.
Viri mendaces non erunt illius memores, et viri veraces in<VD38, f. 143ra>venientur in illa et successum habebunt usque ad
inspectionem dei. Non est speciosa laus in ore peccatoris, <BII13, f.
126ra> quoniam a deo perfecta est sapientia. Sapientiae enim dei stabit laus et in ore
fi<I83, f. 150va>deli
abundabit, et
dominator dabit eam illi. Non dixeris: Per deum abest, quae odit
enim, ne feceris. Non
dicas: Ille me implantavit , non enim
necessarii sunt illi homines impii. Omne exsecramentum erroris odit deus
et non erit amabile timentibus
illum. Deus ab initio constituit hominem et reliquit illum in manu
consilii sui, adiecit mandata <N442, f. 69vb> et
praecepta sua. Si
volueris, mandata conservabunt te et in perpetuum
fidem <SG670, p.
307b> placitam facere.
Apposuit tibi aquam et ignem, ad
quod volueris, porrige manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et
malum, quod placuerit ei,
dabitur illi, quoniam multa
sapientia dei et fortis in potentia, <O93,
f. 32va> videns omnes sine intermissione.
Oculi dei et timentes eum, et ipse
cognoscit omnem operam <S105, f.
112v> hominis. Nemini mandavit impie agere et nemini dedit
spatium peccandi. Non
enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium. <VD38, f.
143rb> Ne iocunderis in filiis impiis, si multiplicentur, <I83, f.
150vb> ne oblecteris super ipsos, si non
est ti<V630, f. 71rb>mor dei cum illis. Non
credas vitae illorum et ne respexeris in
labores illorum. Melior est enim
unus timens deum, quam mille filii impii. Et utile mori sine filiis, quam
relinquere filios impios. Ab uno <BII13, f. 126rb>
sensato
inhabitabitur patria et a tribus impiis
deseretur. Multa alia vidit
oculus meus, <P9629, f. 45v> et fortiora horum audivit auris mea. In synagoga peccantium
exardebit ignis, in gente incredibili exardescet ira. Non
exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, <E97,
f. 80rb> qui
destruxerunt confidentes suae virtuti, et non
pepercit peregrinationi illorum, <SG670,
p. 301a> <S105, f. 110r> sed percussit eos et exsecratus est illos prae superbia verbi illorum. Non
misertus est illis gentem totam perdens et extollentes se in suis
peccatis. Et sicut sexcenta
milia peditum, qui congregati sunt, duritiam cordis sui, et si
unus fuisset cervicatus , mirum, si fuisset
immunis. Misericordia enim
et ira est cum illo, potens exoratio et effundens iram secundum
misericordiam <VD38, f. 143va> suam. Sic corruptio illius hominis, secundum opera sua
iudicatur. Non effugiet
in rapina peccator et non
retardabit sufferentiam mi<I83, f.
151ra>sericordiam facientis. Omnis
misericordia faciet locum
unicuique secundum meritum operum suorum et
secundum intellectum peregrinationis. Non dicas: A deo
abscon<SG670,
p. 301b>dar et ex summo quis mei memorabitur? In
populo magno non agnoscar. Quae est enim anima mea in tam
immensa creatura? Ecce caelum et caeli caelorum,
abyssus et universa terra,
et quae in eis sunt, in conspectu
illius commovebuntur montes simul et colles et fundamenta <S105,
f.
110v> terrae, et cum conspexerit illa deus, tremore concutientur. <BII13, f.
126va> Et in omnibus his insensatum est cor, et omne
cor intellegitur ab illo, <N442, f. 70ra> et vias illius,
quis
intellegit et procellam , quam nec oculus vidit hominis? Nam plurima opera
illius sunt in absconsis, sed opera iustitiae eius, quis enuntiabit aut quis sustinebit? Longe enim est testamentum a quibusdam et
interrogatio hominum in consummatione est. Qui minoratur
corde, cogitat mala, <Bcan4,
f. 111r> et vir
imprudens et errans cogitat stulta.
Omnis ergo, fratres,
sermo malus ex o<VD38, f. 143vb>re vestro non procedat, <SG670,
p. 302a> sed si
quis bonus est ad
aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus. Et nolite con<I83, f.
151rb>tristare spiritum sanctum
dei, in quo signati estis in diem redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor
et
blasphemia tollatur a vobis
cum omni malicia. Estote
autem invicem
benigni, mi<V630, f. 71va>sericordes, donantes invicem, sicut et deus in Christo
donavit vobis. Estote ergo imitatores mei sicut filii
carissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit
semetipsum <E97,
f. 80va> pro nobis
oblationem et hostiam deo in odorem suavitatis.
Fornicatio autem et omnis
immundicia aut avaritia nec
nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo aut
stultiloquium aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis
gratiarum actio. Hoc enim scitote
intellegentes, quod omnis fornicator aut immundus aut
<BII13, f. 126va> avarus, quod est idolorum servitus, non
habet
heredi<SG670, p.
302b>tatem in regno
Christi et dei.
Nemo
vos seducat inanibus verbis. Propter
haec
enim venit ira dei in filios diffidentiae. Nolite ergo effici participes eorum. <VD38, f.
144ra> Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem
<I83, f. 151va>
lux in domino, ut filii lucis ambulate.
Fructus enim lucis est in omni
bonitate et iustitia et veritate probantes, quid sit beneplacitum
deo. Et nolite communicare operibus
infructuosis tenebrarum, magis autem
redarguite. Quae enim in occulto fiunt ab
ipsis, turpe est et dicere. Omnia
autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur. Omne enim, quod manifestatur, lumen est.
Propter quod
dicit: Surge, qui dormis et exsurge a
mortuis, et illuminabit tibi Christus. Videte itaque, fratres,
quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes,
redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
Propterea nolite fieri impru<SG670,
p.
303a>dentes, sed
intelle<O93, f.
32vb>gentes, quae sit voluntas domini. <S105, f.
111r> Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini spiritu loquentes
vobismetipsis in psalmis et hymnis et
canticis spiritalibus cantantes et psallentes in cordibus vestris domino,
gratias agentes semper pro omnibus <I83, f. 151vb> in nomi<N442, f.
70rb>ne domini nostri
Iesu Christi deo et patri subiecti <VD38, f. 144rb>
invicem in
timore Christi.
[H.
20] Crucis ergo domini nostri
Iesu Christi, quae <BII13, f.
127ra> nuper nobis gubernacula
sanctae Romanae ecclesiae tenentibus quinto
Nonas Maias inventa est, in praedicto kalendarum die
inventionis festum vobis sollemniter celebrare mandamus.
[H.
21] Similiter et hereticos omnes, quicumque dei gratia convertuntur
et in sanctae trinitatis
nomine credentes bapti<E97,
f. 80vb>zati sunt, Romanae
ecclesiae regulam tenentes, per manus
impositionem reconciliari praecipimus.
<SG670,
p. 303b> Manus impositionis
sacramentum magna
venera<V630, f. 71vb>tione tenendum est, quae ab aliis
perfici non potest nisi a summis sacerdotibus nec
tempore apostolorum ab
aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peracta esse, neque ab aliis, sicut iam
dictum est, quam ab illis, qui eorum
locum tenent, umquam perfici potest aut fieri
debet. Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum,
nec inter ecclesiastica umquam reputabuntur sacramenta.
De
cetero, fratres, gau<I83, f. 152ra>dete in domino et
exultate, ut
sancti spiritus gratia illuminati <P9629, f. 46r> et
confortati
vos vestrosque <VD38, f. 144va> ad pascua aeternae vitae pervenire atque
perducere adminiculante domino valeatis. Gratia domini
nostri Iesu Christi et caritas dei et communicatio spiritus <BII13,
f. 127rb> sancti sit semper cum omnibus vobis. Amen.
<SG670,
p. 304a> Data VIII Kal. Septembr. Constante v. c. cons. EXPLICIT.
O93,
f. 32vb; N442, f. 70vb;
V630, f. 71vb; I83, f.
152ra; VD38, f. 144va;
P9629, f. 46r; SG670, p.
304a; Bcan4, f. 111r; E97,
f. 80vb; P102; BII13, f. 127rb;
S105, f. 111r