[Home]
[Überblick]
Handschriftenverzeichnis

Handschriftenbeschreibungen
[Text]
[Übersetzungen]
[Capitula Angilramni]
[Collectio Danieliana]
[Lizenz]
[Kontakt]
[Links]
[Impressum]
[Inhalt]

Projekt Pseudoisidor

Pseudoisidor

Capitula Angilramni

Collectio Danieliana

Pseudoisidor Teil I

Pseudoisidor Teil II

Pseudoisidor Teil III

Melchiades-Brief

Inhaltsverzeichnis

Constitutum Constantini

Die Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition finden Sie hier.


          2    

          3    DE PRIMITIVA ECCLESIA ET SYNODO NICENA.

          4    

Bcan4: VIIII

          5    
P102: VIIII de primitiva eclesia

          6    
BII13: VIIII De primitiva ecclesia et sinodo nicena

          7    [H. 9] Nemo, qui scripturas divinas legit, ignorat, quod in
          8    principio nascentis ecclesiae discipulis in unum
          9    congregatis cum multitudine credentium, in quibus erat
        10    cor unum et anima una, quique vendentes praedia et
        11    possessiones suas afferebant et dividebantur singulis,
        12    prout cuique opus erat. Futurum namque ecclesiam in
        13    gentibus apostoli praevidebant maximeque, quia dominus
        14    illis praedixerat: Euntes in mundum universum
        15    praedicantes evangelium, vel quia expellendi erant a
        16    Iudaea noverant se et in gentibus dispersuri ecclesiamque
        17    congregandam ex rudi populo. Idcirco praedia in Iudaea
        18    minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos
        19    egentes.

        20    At vero, cum inter turbines et adversa mundi succresceret
        21    ecclesia, adeo usque pervenit, ut non solum gentes, sed
        22    etiam Romani principes, qui pene totius orbis monarchiam
        23    tenebant, ad fidem Christi et baptismi sacramenta
        24    concurrerent.

        25    

Bcan4: X

        26    
P102; BII13: X De constantino imperatore qui primus licentiam

        27    
dedit per universum orbem non solum fieri christianos sed etiam

        28    
constituit fabricare ecclesias et praedia tribuere et de honore

        29    
quem contulit beato petro

        30    [H. 10] E quibus vir religiosissimus, Constantinus primus,
        31    fidem veritatis patenter adeptus licentiam dedit per
        32    universum orbem suo degentes imperio non solum fieri
        33    christianos, sed etiam fabricandi ecclesias et praedia
        34    tribuenda constituit. Denique idem praefatus princeps
        35    donaria immensa et fabricam templi primae sedis beati
        36    Petri principis apostolorum instituit adeo, ut sedem
        37    imperialem, quam Romani principes praesiderant,
        38    relinqueret et beati Petri suisque praesulibus profutura
        39    accederet.

        40    

I83: Quod episcopi non iudicari possint

        41    
Bcan4: Quod episcopi a nemine iudicari possunt

        42    
Bcan4: XI

        43    
P102; BII13: XI Qualiter constantinus in nicena synodo sit

        44    
adlocutus episcopos

        45    [H. 11] Idem vero praesidens sancta synodo, quae apud
        46    Niceam congregata est, cum querelam quorundam
        47    conspiceret coram se dilaturam, ait:

        48    

V630: Quod sacerdotes ab hominibus iudicari non possunt quia

        49    
dei solius iudicium reservantur

        50    Vos a nemine diudicari potestis, quia dei solius iudicium
        51    reservamini, dii etenim vocati estis. Idcirco non potestis ab
        52    hominibus iudicari.

        53    

P9629; S105: Unde ecclesiis possessio

        54    
Bcan4: XII

        55    
P102; BII13: XII Quo tempore viri religiosi reges et praesides ac

        56    
magistratus se ipsos domino consecrarunt et suas edificandas

        57    
basilicas in suis fundis

        58    [H. 12] Ab illo etenim tempore et deinceps, viri religiosi
        59    non solum possessiones et praedia, quae possiderant, sed
        60    etiam semetipsos domino consecrarunt aedificantes
        61    basilicas in suis fundis in honore sanctorum martyrum, per
        62    civitates ac monasteria innumera, in quibus coetus domino
        63    servientium conveniret.

        64    Denique reges et praesides ac magistratus non solum hanc
        65    licentiam attributi, sed etiam ipsi propria largiti sunt per
        66    universa regna terrarum, unde alerentur egentes, qui nihil
        67    in mundo possidebant, ecclesiaeque dei fabricarentur
        68    atque restaurarentur deoque et ecclesiae eius rite
        69    famulantium servorumque illius supplementa absque
        70    necessitate tribuerentur, ut haec accipientes secundum
        71    monita apostoli possint orationes, postulationes,
        72    obsecrationes gratiarumque actiones fieri pro omnibus
        73    hominibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt, ut
        74    quietem et tranquillam vitam habeant, et hoc bonum et
        75    acceptum esse coram deo. Idem magister gentium
        76    protestatur et, cui sollicitudo omnium ecclesiarum
        77    incumbebat, quique episcopus regere per spiritum sanctum
        78    constituit ecclesiam dei, quibus ait: Pascite, qui in vobis
        79    est, gregem dei providentes non coacte, sed sponte
        80    secundum deum neque turpis lucri gratia, sed voluntarie,
        81    cui enim dicat:

        82    

I83: Hic dicit quae sunt negotia saecularia

        83    
Bcan4: quę sunt negotia saecularia

        84    Nemo militans deo implicat se negotiis saecularibus.

        85    

Bcan4: XIII

        86    
P102; BII13: XIII De secularibus negotiis inhibendis secundum

        87    
canones

        88    [H. 13] Quae enim sint negotia saecularia, sancti canones
        89    manifestant et inhibent dum perspici, ut, quod quidam, qui
        90    in clero videntur electi, propter lucra turpia conductores
        91    alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub
        92    cura sua suscipiant, dei quidem ministerium
        93    parvipendentes, saecularium vero discurrentes domos et
        94    propter avaritiam patrimoniorum sollicitudinem sumentes.

        95    

P9629: Clericus conductores non esse

        96    
Bcan4: XIIII

        97    
P102; BII13: XIIII Qualiter nicena synodus decernat nullum

        98    
clericum aut possessiones ducere aut negotiis saecularibus se

        99    
miscere

      100    [H. 14] Decrevit supradicta synodus nullum deinceps
      101    clericum aut possessiones conducere aut negotiis
      102    saecularibus se miscere propter pupillorum et orfanorum
      103    ac viduarum aut, si forte episcopus civitatis
      104    ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat,
      105    ubi liquido patet, quia alia sunt negotia saecularia, alia
      106    ecclesiastica.

      107    

Bcan4: XV

      108    
P102; BII13: XV De moyse qui crebro in tabernaculum intrabat

      109    
et exiebat de iacob qui vidit ascendentes et descendentes angelos

      110    [H. 15] Nonne Moyses in saeculo erat, cum crebro
      111    tabernaculum intraret et exiret, qui intus in
      112    contemplationem raptus foris infirmantium negotiis
      113    urguebatur, intus dei archana considerans, foris onera
      114    carnalium portabat? Cuius typum sacerdotes in ecclesia
      115    agere debent, ut, dum foras exeunt ad exercenda negotia
      116    pro necessitatibus subditorum, intus ad se redeant per
      117    contemplationem mandatorum, sicut Paulus, qui
      118    caelestibus secretis inseritur et tamen per condescensionis
      119    viscera carnalium cubile perscrutatur.

      120    Sic et Iacob ascendentes et descendentes angelos vidit,
      121    quia videlicet rectores ecclesiae non solum deo
      122    contemplando appetunt, sed deorsum quoque ad membra
      123    illius miserando descendunt. Et dum sacerdotes horum
      124    facta imitantur et se custodiunt et subditorum onera
      125    portant et videntur tales esse, quales idem egregius
      126    praecepit, ut, qui utuntur hoc mundo, tamquam non
      127    utantur, et qui gaudent tamquam non gaudentes, et qui
      128    emunt tamquam non possidentes.

      129    

Zuletzt geändert am 27.5.2006