O93,
f. 86rb; V630, f. 157ra; W411, f. 152v; V1341, f. 93vb; E97, f. 333rb
LXIII
IN NOMINE DOMINI INCIPIT
SYNODUS
HABITA AB
EPISCOPIS XVI IN
TOLETANA URBE POST
DIEM KAL. NOVEMBR. ANNO VII RECESVINTI
GLORIOSISSIMI <V1341, f. 94ra> PRINCIPIS IN BASILICA
<E97, f.
333va> SANCTAE MARIAE SEMPER
VIRGINIS ERA
DCLXIII.
INCIPIUNT
TITULI EIUSDEM
CONCILII
I Ut de rebus
ecclesiae nihil
episcopi auferant et qualiter
proximi
fundatoris
ecclesiarum sollicitudinem gerant.
II Ut
fundatores ecclesiarum,
quousque advixerint, eorum
habeant curam
ipsique
illic ministros eligant servituros.
III Si de
rebus ecclesiae pro
praestatione aliquid dari dicatur,
causa praestiti cognoscatur.
IIII Quod
de conquisitis rebus inter ecclesiam et sacerdotis heredes aequalis
divisio fiat.
V
Si episcopus monasterium facit
vel parrochitanam
ecclesiam ditat,
quantam partem de rebus ecclesiae
conferat.
VI
Ut episcopus tertiam ecclesiasticarum
rerum sibi
debitam, cui elegerit,
conferat.
VII
Ne extra constitutum
ordinem morientis sacerdotis heredes rem eius adire praesumant.
VIII Ut
in scripturis, quas sacerdotes vel ministri iniuste fecerint, post
mortem eorum habeant annorum numerum computatum.
<V630, f.
157rb> VIIII Quantum commodum sibi episcopus
tollat de
ecclesia, cuius tumulaverit
sacerdotem.
X De damnatione filiorum, qui ex
sacerdotibus et
ministris geniti
comprobantur.
XI Quod servilibus
clericis dare debeant episcopi libertatem.
XII Quod post
mortem sacerdotis in libertatem
servis collatam
horum
tempus debeat
computari.
XIII Ut ex libertis ecclesiae et
personis ingenuis geniti ab obsequiis ecclesiae non
recedant.
XIIII Quod si liberti ecclesiae
ad eam reverti non
velint,
omnis
eorum reicula
iuri applicetur
ecclesiae.
XV De obsequio et disciplina
libertorum ecclesiae.
XVI Quod
liberto
ecclesiae nihil
de rebus suis in alienum liceat transferre
dominium.
XVII Ut baptizati Iudaei cum episcopis
celebrent dies festos.
Dum
canonicae definitionis
edicto in Toletana
urbe pro peragendo
concilio post diem Kal. Novembr. anno septimo Reccesvinti
principis gloriosi in basilica sanctae Mariae semper virginis in unum
fuissemus domino favente collecti, id communi definitione decrevimus,
ut capitula, quae in priscis canonibus minime habebantur
inserta, pari
promulgarentur
sententia et antiquis iungerentur
regulis perenni iugitate mansura et omni reverentia con<E97, f.
333vb>servanda. Sed quia nequaquam recte subditos iudicat,
<W411,
f. 153r> qui non <V1341, f. 94rb> seipsum prius
iustitiae
censura castigat, apertum
nobis et expedibile visum est, ante nostris excessibus imponere
modum et sic errata corrigere subditorum. Tunc namque melius iudiciorum
exordia dicuntur,
cum vitae
iudicium
ante disponitur eo,
quod potius iudicii forma completur, cum
negotiorum principiis aequitas iudicantium anteferunt.
Adeo
exordium
aequitatis inchoari
a iudicibus debet, ut
perfecta
iuris causatio limitem
apertius formet.
UT
DE REBUS ECCLESIAE NIHIL EPISCOPI AUFERANT ET QUALITER PROXIMI
FUNDATORIS ECCLESIARUM SOLLICITUDINEM GERANT
I Omnis itaque rei ecclesiasticae
quantitas sicut
remedium
veniae
tribuit conferenti, ita damnum rite
praeparat fraudatori. Et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex
rebus ecclesiae, quae in quibuscumque locis a fidelibus largiuntur,
aliquid auferat
vel
iuri suo aut cathedrae
propriae unitati
connectat. Devotio
enim uniuscuiusque sicut gratanter votum contulit deo, ita definivit,
quod plenitudo votorum conservaretur
in loco, in quo, velut si collata tenentur, manet gratia offerentis,
ita si frustrantur,
imminet pernicies
defraudatis.
Verum ut rei huius
potior soliditas
habeatur, condignis
filiis vel nepotibus honestioribusque propinquis eius, qui construxit
vel ditavit
ecclesiam, licitum
sit hanc
bonae intentionis
habere sollertiam, ut, si sacerdotem seu ministrum aliquod
<O93, f. 86va> ex col<V630, f. 157v>latis
rebus praeviderit
defraudare aut
commonitionis
honestae
conventione
compescant aut episcopo vel iudici corrigenda denuntient. Quod si talia
episcopus agere temptet, metropolitano eius haec insinuare procurent.
Si autem metropolitanus talia
gerat,
regis
haec auditibus intimare non differant.
Ipsis
tamen heredibus in
eisdem rebus non liceat quasi iuris proprii potestatem praeferre, non
rapinam, non
fraudem ingerere,
non violentiam quamcumque praesumere, sed hoc solum in salutarem
sollicitudinem adhibere,
quod aut in nullam noxam operatio nocens attingat aut
in multam vel in
aliquam partem
salutaris merces assumat.
Si quis vero deinceps haec monita
temerare
voluerit <E97, f.
334ra> et male
rapta cum confusione
restituet et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.
UT
FUNDATORES ECCLESIARUM, QUOUSQUE ADVIXERINT, EARUM
HABEANT CURAM IPSIQUE
MINISTROS <W411, f. 153v> ELIGANT
SERVITUROS
II Cum saepe
sit sollicitum
etiam illa, quae non debentur prece
supplicationis et ut
quodammodo extorqueri <V1341, f. 94va> doloris, quanto
magis
iam sine obstaculo
concedi debent exquisita simul et ordine iuris et dolore compassionis?
Quia ergo fieri plerumque cognoscitur, ut ecclesiae parrochiales
vel sacra monasteria ita quorundam episcoporum vel insolentia vel
incuria horrendam decidant
in ruinam, ut
gravior
exoriatur
aedificantibus
meror,
quam in struendo
gaudii exstiterat labor, unde
pia compassione
decernimus, ut,
quamdiu earundem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites
exstiterint pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam et
sollicitudinem ferre praecipuam, atque
rectores idoneos in eisdem basilicis idem ipsi offerant episcopis
ordinandos. Quod si tales forsitan
non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probaverit,
deo placitos sacris cultibus instituat cum eorum conhibentia
servituros. Quod si superstitibus
eisdem
fundatoribus
rectores ibidem praesumpserit episcopus ordinare et ordinationem suam
irritam
noverit esse et ad
verecundiam suam alios in eorum loco, quos idem ipsi
fundatores
condignos elegerint,
ordinari.
SI
DE REBUS ECCLESIAE
PRO PRAESTATIONE ALIQUID DARI DICATUR,
CAUSA PRAESTITI
COGNOSCATUR
III Si
sacerdos,
minister de
rebus ecclesiae suae
quippiam alicui sub praestationis
obtentu
concedat,
instrumenti causam
praestiti
evidenter exponat, ut
hoc aut iuste confecta
transactio
innotescat aut fraus
incompetens, quae latet, appareat. Aliter vero pro huius negotii causa
deinceps scriptura
confecta
non
valeat.
QUOD
DE
CONQUISITIS REBUS INTER ECCLESIAM ET SACERDOTIS HEREDES AEQUA
DIVISIO FIAT
IIII Sacerdotes
vel, quique illi
sunt, quibus ecclesiasticarum rerum cura commissa est, quaecumque
administrationis
suae tempore
emerint, si de rebus propriis vel vile vel parum habuerint, ad
ecclesiae nomen, cui praesunt, cartarum conficere instrumenta
procurent. Non enim,
ut ecclesia,
quem suscepit externum, efficiat in alieno divitem et in suo
<V630,
f. 157vb> retineat fraudatorem.
Hi
vero, qui suarum
rerum noscuntur habere compendium, <E97, f. 334rb> ex
omni re,
quam post ordinationis suae diem visi sunt conquisisse, sive
nulla sive aliqua sint instrumenta confecta, compensata
tam iuris sui quam ecclesiasticarum
rerum habitatione, <W411, f. 154r> si
se utriusque rei quantitas exaequaverit, inter ecclesiam et decedentis
heredes aequo
iure conquisitio
pertinebit. Si autem quaelibet
pars maiori cumulo <V1341, f. 94vb> sui iuris excreverit,
maiorem etiam portionem
in divisione percipiet. Quicumque vero de praedictis sacerdotibus vel
ministris pro sui utilitate atque amicitia <O93, f. 86vb>
vel
praestatione aut quocumque modo aut
per scripturae seriem aliquid
meruerint
a
quolibet percipere, in rebus ecclesiasticis non poterit
numerari, sed quod exinde voluerint facere, in ipsorum voluntatis
arbitrio subiacebit. Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse
remanserit,
ecclesia
hoc sibi, cui
praefuit
vel minister exstitit,
in perpetuum
vindicabit.
SI
EPISCOPUS
MONASTERIUM FACIT
VEL PARROCHITANAM
ECCLESIAM DITET, QUANTAM PARTEM DE
REBUS ECCLESIAE IBIDEM
CONFERAT
V Bonae rei
dare consultum et
praesentis
habetur vitae
subsidium et aeternae
remunerationis exspectare
cernitur praemium. Quisquis itaque
episcoporum
in parrochia sua
monasterium construere forte voluerit et hoc ex
rebus ecclesiae, cui praesidet, ditare
decreverit, non amplius ibi
quam quinquagesimam
partem dare debebit,
ut hac temperamenti
aequitate
servata et, cui tribuit, competens subsidium conferat, et, cui tollit,
damna gravia non infligat. Ecclesiam vero, quae monasticis non
informabitur regulis aut quam
pro
suis magnificare
voluerit sepulturis,
non amplius quam
centesimam
partem census
ecclesiae, cui praesidet, ibidem conferre licebit, ea tamen cautela
servata, ut unam
tantummodo, quae
placuerit, ex his duabus remunerationem
assumat.
UT
EPISCOPUS TERTIAM
ECCLESIASTICARUM RERUM TAM
SIBI QUAM, CUI ELEGERIT, CONFERAT
VI Cum
praeteritis sanctionibus
notissimum
habeatur, quae de
rebus parrochialium ecclesiarum pars
episcopo conferatur, opportune
tamen
duximus
decernendum, ut episcopus tertiam, quam de rebus eisdem sanctione
pariter
sibi debitam novit,
aut ipsi ecclesiae, cuius res esse patebit,
aut alteri ecclesiae, cui elegit, conferre decreverit
et licitum maneat
et irrevocabile
robur eius sententia
ferat.
NE
EXTRA CONSTITUTUM ORDINEM MORIENTIS
SACERDOTIS HEREDES REM EIUS ADIRE PRAESUMANT
<E97,
f. 334va> VII Propinqui
morientis episcopi nihil
eius absque metropolitani cognitione usurpare praesumant. Quod si
is, qui recesserit,
metropolitanus
fuerit, eius
suc<W411, f. 154v>cessoris
sententiam
concilium sustinebunt,
ne passim hereditatis adeundae danda
licentia de rebus ecclesiae aut non reddatur
ratio plena aut fraus
inveniatur
illata. <V1341,
f. 95ra> Quod si presbyter
aut diaconus fuerint, quo
solus
se constiterit, non
sine cognitione sui
episcopi
rem
eius
heredibus adire licebit. Quisquis sane post haec transgressor inventus
exstiterit,
pro his, quae non
exspectato
ordine adierit,
invasionis
damno
legis sententiae
subiacebit.
UT
SCRIPTURAE, QUAS
SACERDOTES
VEL MINISTRI INIUSTE
FECERINT,
POST MORTEM EORUM
HABEANT
ANNORUM NUMERUM
COMPUTATUM
VIII
<V630, f. 158ra> Si sacerdos vel minister, dum
gubernacula
ecclesiarum administrare videtur, contra patrum
sanctiones de rebus ecclesiae definisse
aliquid
dinoscitur,
non ex die, qua
talia scribendo
decrevit, sed ex quo talia moriendo definita
relinquit,
supputationis ordo
substabit.
Nusquam
etenim
ad tricennium
temporis pertinebit irritum
hoc
iudicantes,
quia status
contractuum initia
non sumpsit
ab origine
aequitatis.
QUANTUM
COMMODUM SIBI
EPISCOPUS TOLLAT DE ECCLESIA, CUIUS TUMULAVERIT SACERDOTEM
VIIII Plerique,
dum rapinis
inhiant, ut
debeat
aut miserationis opus condigne non implent
aut indebita ipsius
miserationis
damna permiscent. Ideoque ne amplius misericordiae opus exsecrabile
labatur,
id communi
decreto sancimus,
ut,
cum pontificem mori contigerit, episcopus, qui ad humandum
corpus eius advenerit, descriptis
thesauris atque ornamentis
omnibus, si locuples decedentis
ecclesia
fuerit, non amplius
quam libram auri in rebus quibus ei placuerit, exceptis ornamentis
ecclesiae cum gratia offerentum
auferre pertemptet.
Si vero minor rebus
exstiterit, dimidiam libram sibi licenter usurpet. Nam et haec ipsa
usurpare ratio nulla permitteret, nisi eius, qui convenit sacerdotis
iniuriae contemplatione antiquitas hoc usurpata
servasset. Porro brevem
discriptarum
rerum sub
fideli relatione hic,
qui discripsit,
dirigere
metropolitano
curabit.
<O93, f. 87ra> Metropolitanus autem ex eadem morientis
ecclesia
nihil
prorsus <E97, f.
334vb> auferre praesumat,
sed solam, quae ad eum pertinet,
salutarem
curam impendat.
DE
DAMNATIONE
FILIORUM, QUI
EX SACERDOTIBUS ET
MINISTRIS GENITI COMPROBANTUR
X Cum multae
super
incontinentiam ordinis clericorum hactenus
emanaverint
sententiae patrum et
nulla<V1341, f. 95rb>tenus ipsorum formari quiverit
correctio morum, usque adeo
sententiam iudicantium protraxere
commissa culparum, <W411, f. 155ra> ut non tantum
ferretur ultio
in auctoribus
scelerum,
verum et in progenie
damnatorum. Ideoque quilibet ab episcopo usque
ad subdiaconum deinceps vel ex ancillae vel ex ingenuae
detestando connubio in honore constituti filios procrearint,
illi quidem, ex quibus geniti probabuntur,
canonica censura damnentur. Proles autem alienata
pollutione
non solum parentum
hereditatem usquam
accipiet, sed etiam in servitutem
eius ecelesiae, de cuius sacerdotis vel ministri ignominia
nati sunt, iure perenni manebunt.
QUOD
SERVILIBUS CLERICIS
DARE DEBEANT
EPISCOPI
LIBERTATEM
XI
Qui ex familiis ecclesiae servituri
devocantur in clerum, ab episcopis suis
libertatis necesse est, ut
percipiant donum, et si honestae
vitae claruerint
meritis, tunc demum
maioribus fungantur
officiis. Quos vero
flagitii sordidaverit
incorrigibilis noxa, perpetua servitus condicionis religet in catena.
QUOD
POST MORTEM SACERDOTIS IN LIBERTATE
SERVIS
COLLATA ANNORUM
TEMPUS DEBEAT COMPUTARI
XII Si
sacerdos libertatem
servis ecclesiae conferre voluerit, non a die confectionis
scripturae
tempus annorum
computatum tenebit, sed ex eo, cum
eum,
qui
scripturam confecit, <V630, f. 158rb> verius obisse
constiterit.
UT
EX LIBERTIS
ECCLESIAE EX PERSONIS INGENUIS GENITI
AB
OBSEQUIIS ECCLESIAE
NON RECEDANT
XIII Excessibus
libertorum ecclesiae plerumque patronam
videmus ecclesiam convexari et bicipiti coacti sumus taedio
condolere,
uno, dum
superbiam reluctans
auctor contemnitur
libertatis, altero, dum libertas superbientis in condicionem
relabi cogitur servitutis. Ideo
cum iam praeteritis patrum regulis multae super hoc diversae
constitutionis emanaverint
sanctiones, tamen quoddam
ad plenitudinem rei
aptum conspeximus
adhuc innectere complementum. Igitur sicut legum reverenda
sanctio censuit, ita servari totius generis
nobilitas debet, ut in
nullo aliena commixtio
maculet, <E97, f. 335ra> quod
generositas propria
decoravit.
Unde cunctis ecclesiarum libertis, tam viris quam feminis eorumque
propagini,
interdicitur
iudicio generali, ne deinceps causa connubii aut Romanis ingenuis
copulentur aut Gothis. Quod si hoc factum quandoque patuerit,
permixtione
tali genita proles
numquam merebitur ius
debitae dignitatis nec
ecclesiae umquam carebit <W411, f. 155v> <V1341,
f. 95va>
obsequiis, cuius beneficio donum meruisse noscitur libertatis.
QUOD
SI LIBERTI
ECCLESIAE AD EAM REVERTI
NOLUERINT, OMNES
EORUM REICULA
IURI
APPLICETUR ECCLESIAE
XIIII Si
contingat quemcumque de
libertis
ecclesiae eorumque
prosapiae
contra primaevas
moderantesque
patrum regulas aut
Gothis aut Romanis ingenuis copulari, tam illis quam eorum stirpi non
licebit
ab ecclesiae
patrocinio evagari, sed aut ad debita obsequia reverti cogendi sunt, aut,
si redire noluerint, quaecumque vel parentes eorum vel ipsi ab ecclesia
sunt adepti, vel in eius patrocinio visi sunt conquisisse,
insistente pontifice in ditionem propriae reducantur
ecclesiae.
DE
OBSEQUIO ET
DISCIPLINA LIBERTORUM ECCLESIAE
XV Ecclesiae
liberti
eorumque progenies eidem basilicae, de qua libertatis gratiam
meruerunt, obsequia prompta
sinceraque parabunt, quia
sicut hoc in obsequio pro possibilitate sui, quod utiles ingenui
dabunt, ita quoque in emenda<O93, f. 87rb>tione culparum,
quod
inutiles
ingenui sustinebunt.
QUOD
LIBERTIS ECCLESIAE DE
REBUS SUIS NIHIL IN ALIENUM LICEAT DOMINIUM
TRANSFERRE
XVI Libertis
ecclesiae eorumque
propagini ex omnibus, quae de iure ecclesiae noscuntur
habere, nihil licebit
in extraneum dominium transactione
quacumque deducere, sed si ex his
quaelibet vendere fortasse voluerint, sacerdoti eiusdem
ecclesiae
afferant
convenienter emenda, earumque
praedia,
ut eis placuerit,
aut dispensent
aut
habeant. Nam in dominium partis alterius rei suae
censum nullomodo transire permittimus. Suis autem filiis vel propinquis
eiusdem
ecclesiae vel
servitio vel patrocinio subiugatis quaecumque vendere vel donare
voluerint, aditus
omnino patebit.
UT
BAPTIZATI IUDAEI
CUM EPISCOPIS CELEBRENT DIES FESTOS
XVII Baptizati
Iudaei quocumque loco cetero
tempore conversentur, festis tamen praecipuis novi testamenti serie
consecratis ac
diebus illis, quos
olim sanctione veteris legis
<V630, f. 158va> sibimet <E97, f. 335rb>
censebant
esse sollemnes, in civitatibus publicisque conventibus cum
summis dei
sacerdotibus
celebrare praecipimus,
ut eorum conversationem
ac fidem et pontifex approbet et veritas servetur.
Huius vero temerator edicti,
<W411, f. 156r> prout episcopus
permiserit, aut flagris aut abstinentiae subiacebit.
Expletis
omnibus, quae ad honestatis regulam in collationem
venit
fraternam, grates exsolvimus immortali domino soli, cuius dispositione
mirabili
ad hunc
sanctae congregationis coetum meruimus adunari, ut et
communis visio prosperitatem nostram ostenderet et pari
<V1341. f.
95vb> unctione
concordiam
assignaret; obsecrantes eius
misericordiam largam, ut serenissimo domino et amabili
Christo Reccesvinto
principi
glorioso
ita praesentis vitae
felicitatem impendat, et
angelicae
beatitudinis gloriam
post
tempora
longaeva
concedat, atque ita
nos eiusdem felicitatis
laetos semper efficiat, ut in terra
viventium remunerandos
attollat. Antiquitatis
dehinc ordinem saluberrime retinentes, postquam rationem
festi paschalis fraternitas vestra cognovit, noverit se anno venturo
die Kal. Novembr. causa peragendi concilii in hac urbe favente domino
congregari, ut simili disceptatu
aut,
quae prospexerimus
congrua, decernamus aut solius pacis conventu laetemur.
Consummatum
est
hoc
sanctum concilium die
octavo Kal.
Decembr. anno
feliciter septimo
regni
serenissimi
atque clementissimi
domini nostri Reccesvinti
regis, aera
DCLXIII.
O93,
f. 87rb; V630, f. 158va; W411, f. 156r; V1341, f. 95vb; E97, f. 335rb