O93,
f. 87rb; V630, f. 158va; W411, f. 156r; V1341, f. 95vb; E97, f. 335rb
<E97, f. 335va> IN
NOMINE DOMINI HABITA SYNODUS IN TOLETANA
URBE INCIPIT DIE KAL.
DECEMBR. Anno octavo
gloriosi domini religiosissimi
Reccesvinthi principis
era DCLXVIIII.
Gratulationem nobis spiritalem
divina contulit gratia, quando tribuit inter
nos et salutaris disciplinae
frequentiam et
convenire ad pacificorum studia praeoptata. Congregatis ergo
nobis et in concordiam
animi et in conventum
loci referentes gratias invisibili deo et glorioso rerum domino
Reccesvindo regi, cuius salutissimo
voto retenta
paternitatis sanctae traditione
ad sacrum quivimus adunari conventum, has
subter annexas regulas concordi definitione prolatas aeterna statuimus
manere lege praefixas.
De celebritate festivitatis dominicae matris
I Cum nihil fidei sinceritas
per diversitatem adversum incurrat et unitatem
catholicae regulae varietas nulla
decerpat, est tamen, quod nisi temporum unitate
<W411, f. 156v> constare non valeat. Hinc
est, quod paschale festum
<V630, f. 158vb> uno die celebramus
et tempore, ne in iudaicum decidamus
errorem. Hinc adventum sancti spiritus post resurrectionem domini
nisi exspectemus tempore <O83, f.
87va> definito dierum
numerum non possumus impleri
eiusdem spiritus dono, quoniam si caret
plenitudinis numero, carere potest
et mysterii sacramento. Hinc
nativitatis dominicae sacrum,
quo evidenter de utero
virginali verbum prodiit caro factum absque dubio servat et temporis
cursum et repraesentat
<V1341, f. 96ra> speciale
diei
monimentum. Si ergo nativitatis
et mortis incarnatio huius verbi
dies absque immutatione
ita certus habetur, ut absque diversitate in
orbe toto terrarum ab
omni concorditer
ecclesia celebretur, cur
non festivitas gloriosae matris eius eadem observantia uno simul ubique
die similique
habeatur honore? Invenitur
etenim in multis <E97, f. 335vb> Spaniae
partibus huius sanctae virginis
festum non uno die per omnes annorum
circulos agi, quo enim transducit
homines diversitas
temporum, dum varietatem celebritatis
non habere probantur. Qua de re, quoniam die, qua invenitur
angelus virgini verbi
conceptum et nuntiasse verbis et
indidisse miraculis, eadem
festivitas non potest celebrari
condigne, quod interdum quadragesima
vel paschale festum videatur
incumbere, in quibus nihil de sanctorum sollemnitatibus, sicut ex
antiquitate regulari cautum
est, convenit celebrari, cum etiam
et ipsam incarnationem verbi non conveniat
tunc celebritatibus praedicari, quando constat in
idipsum post mortem carnis
gloria resurrectionis attolli. Ideo
speciali constitutione sancitur, ut
ante octavum diem, quo natus est
dominus, genetricis quoque eius dies habeatur celeberrimus et
praeclarus. Ex pari enim honore constat, ut, sicut nativitatem
filii sequentium dierum
insequitur dignitas, ita festivitatem matris tot dierum sequatur sacra
sollemnitas. Nam quid festum est matris nisi incarnatio
verbi? Cuiusque festum ita debet esse
sollemne, sicut est eiusdem nativitas
verbi. Quod tamen nec sine exemplo decentis
moris, qui per diversas
mundi partes dinoscitur observari, videtur institui. In multis itaque
ecclesiis a nobis et spatio
remotis et terris hic mos
agnoscitur retineri. Proinde ut de cetero,
quicquid est dubium, sit remotum, sollemnitas dominicae matris die quinto decimo Kal. Ianuar. omnimodo celebretur
<W411, f. 157r> et nativitas filii
eius salvatoris nostri die VIII
Kalendarum earundem, sicut mos est,
sollemnis in omnibus
habeatur.
II Frequentium molestiarum nocens impulsus contemni
quidem magnitudine decentis
poterit gravitatis, sed quia
honesta sollicitudo cohibere
properat, quod frequentata usitatio visitare
non curat. Ideo cum et quorundam
paternorum sanctionibus
decretorum et institutionibus sit legalibus cautum, ne
contra salutem principum
gentisque aut patriae quisquam
meditari conetur adversum,
<V1341, f. 96rb> hoc unum specialiter <E97, f. 336ra> nunc
depromitur observandum, ut, si quis religiosorum ab
episcopo usque ad extremum
ordinis clericum
sive monachum generalia iuramenta in salutem regiam <V630, f.
159ra> gentisque aut patriae data
repperiatur violasse voluntate
profana, mox
propria dignitate privatus et loco et
honore habeatur exclusus, id
miserationis obtentu
tantummodo reservato, ut an locum an honorem an utraque possideat
concedendi ius licentiamque
principalis potestas
obtineat.
III Reverentiae
totius auditu percipiatur,
quia res dura non frustra cogitur
ac duriori
exstirpari censura.
Agnovimus enim quosdam pontifices praecepti principis apostolorum, qui
ait: Pascite, qui
in vobis est gregem, non coacte,
sed spontanee, neque vi
dominantes in clero, sed forma
facti gregi, ita esse
immemores, ut quibusdam
monasteriis parrochialibusque
ecclesiis aut suae consanguinitatis personas aut
sui favoris
participes iniquum saepe statuant
in praelatum, ita illis
providentes commoda inhonesta, ut
eisdem deferantur <O93,
f. 87vb> aut quae proprio
episcopo dare iustus
ordo poposcerit, aut quae rapere
deputati exactoris violentia
poterit. Proinde decenter
omnibus placet et
in praesenti tale rescindere
factum et non esse de
cetero faciendum. Nam quisque pontificum deinceps aut sanguine
propinquis aut favore
sibi personis
quibuscumque devinctis
talia commendare lucra temptaverit ausu
nefandae praesumptionis,
et quod iussum fuerit, devocetur in irritum, et qui ordinavit
annuae excommunicationi
subiaceat. Quae vero ablata
fortasse fuerint, ab eo, qui tulit,
reddantur in duplum.
IIII Bene per spiritum
domini possumus cum sancto
apostolo dicere, non ignorare
<W411, f. 157v> nos astutias
satanae, quia impellimur zelo
domus dei ardore cremari.
Videmus enim ad tanta
fraudium studia
convalescentem excrevisse perniciem, ut et primaeva patrum constitutio
a quibusdam aestimetur
illudi et nova iudicum putetur intentio pelli.
Nam inveniuntur nonnullae viduae diversis
excusationibus se adeo contegentes,
ut blandiantur
<E97, f. 336rb> sibi non
se patrum plena religionis allegatas
institutione teneri.
Unde antiquis inconcusse permanentibus regulis hoc adicitur
novae oraculo sanctionis, ut
vidua, quae sanctae
religionis obtinere propositum
voluerit, sacerdoti vel ministro, ad quem
aut ipsa venerit, aut quem ad
se venire contigerit, scriptis
professionem faciat a se aut
signo aut subscriptione
notatam, continentem se et
religionis propositum
velle et hoc perenniter
inviolate <V1341, f. 96va> servare, ac
tunc accepta a sacerdote vel
ministro apta religionis huius veste seu lectulo quiescens sive
quaecumque in
loco consistens incunctanter utantur,
nec diversi coloris aut
diversae partis eadem sit
notabilis vestis, sed
religiosa et non suspecta,
quae careat et
varietatibus colorum
et diversitatibus specierum
, adeo ut absque ulla
suspicione transgressionis maneat
usui tantum apta sanctae religionis et sui
sexus competens <V630, f. 159rb> ad testimonium probitatis.
Ut autem deinceps nil
devocetur in dubium, pallio
purpureo vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptae
religionis, ut dum illic tulerit
signum probabilis
sanctitatis, ubi nullus
falli poterit visio intuentis, numquam attemptet
ausus detestandae praesumptionis.
V Omnes
feminae, quae iam in praeteritum <W411, f. 158r> religionis veste
fuisse probantur indutae, nihil excusationis
valeat in oppositionem
quaelibet abiectio, quamvis diversis ac
callidis adumbrare se velit
fallaciae argumentis, sed ad sacratissimam
sanctionem disciplina
sanctiores teneat religatas
atque subnixas. Commoneantur
sane sacerdotis
auctoritate, ut
sponte redeant, quae,
si redire noluerint,
impulsu sacerdotis ad
religionis cultum reducantur et
in monasteriis redactae
excommunicationis condignae sententia feriantur. Hic idem quoque ordo
in illarum condemnatione manebit, quae quamlibet
a sacerdote
sanctimoniae vestem non accepissent, ipsae tamen aut indutae
sunt aut in illo diu habitu
consenserunt, qui religionis esse
cultus <E97, f. 336va> ab innuentibus
crederetur, si coram ecclesia
vel sacerdote aut etiam competentibus testibus quandoque indutae
certis indiciis aut testimoniis
approbatur. Omnes tamen
hae seu
venientes ad primam religionem seu post transgressum resumentes
iteratam conversionem, sicut praemissum est, et
pallio capita contegant et
conscriptam roboratamque
professionis faciant scripturam, per quam ulterius non sinantur
relabi ad praevaricationis audaciam. Quae vero
ex omnibus his fuerint repertae animum aut vestem in transgressione
dedisse, excommunicationis
sententiam ferant, et rursum mutato
habitu in monasteriis, donec diem ultimum
claudant, sub aerumnis arduae poenitentiae maneant religatae.
DE HIS, QUI IN
PARVA AETATE CORAM
PARENTIBUS RELIGIONIS
HABITUM TENUERUNT
VI Quoniam
hucusque dissolutae
operationis effectus interdum mutare
fecit honestum constitutionis
edictum, dum incondite
resolvi putatur, quod indissolubili
sanctionis auctoritate tenetur,
ideo quicquid <V1341,
f. 96vb> obvium ex
incerto occurrit <O93, f. 88ra>
evidenter abici decet, ut de cetero nihil supersit, quod in dubium
nutetur. Ideoque si in
qualibet minori aetate
vel religionis tonsuram
vel religioni debitam
vestem in utroque sexu
filiis aut unus aut ambo parentes <V630, f. 159va> dederint,
certe aut nolentibus vel
nescientibus se susceptam,
non mox visam in filiis addicaverint,
sed vel coram se vel coram ecclesia
palamque in conventu
eosdem filios talia habere permiserint, ad saecularem reverti
habitum ipsis filiis quandoque
penitus non licebit, sed convicti, <W411, f. 158v> quod tonsuram
aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis
cultum habitumque revocentur et sub strenua
districtione huiusce
observantiae inservire cogantur. Parentibus sane filios suos religioni
contradere non amplius quam usque ad decimum aetatis eorum annum
licentia
poterit esse, postea vero an
cum voluntate parentum an
suae devotionis sit solitarium
votum, <E97, f. 336vb> erit filius
licitum religionis assumere
cultum. Quisquis autem vel abolitione
tonsurae vel saecularis
vestis assumptione detectus fuerit attigisse
transgressionem, et excommunicationis censuram accipiat et religioni
semper inhaereat.
Opitulante miseratione divina et gloriosissimi Reccesvindi
principis inhaerente voluntate religiosa, his testibus
decentissime allegatis
in pace connexi,
ex totis praecordiorum visceribus
damus gloriam et honorem soli aeterno et immortali deo patri et filio
et spiritui sancto, cuius dono collatum nobis agnoscimus pro eius
ecclesiae statu et gerere
curam et posse sacri regiminis
competentia disponere iura. A
quo petimus et optamus, ut porrecta in longitudinem
felicium dierum sacratissimi principis vita et omni gloriarum decorem
perpetim pollente salute, nobis quoque
attribuat susceptum ecclesiae
suae regimen cum
aequitate disponere ac
sollicitudine gubernare et in pace
tenere, ut post huiusmodi
suscepta pericula pervenire
possimus ad caelestia regna. Amen.
Eugenius indignus Toletanae sedis metropolitanus episcopus haec
nostrarum definitionum
statuta subscripsi.
Similiter et alii episcopi
subscripserunt numero XXI.
ITEM DECRETUM PRO POTAMIO
EPISCOPO
Assumere poteramus canonicam
in cantum fraternae laetitiae
tibiam, quia divina pietas
conventum nostrum ad concordiae convocaverat
studia et convenerat
mestitiam vitare,
quoniam visitatione disciplinae
videbamur paternas regulas
innovasse, sed gravius sistrum
pro cimbalo sumimus et funus <V1341, f. 97r> pro carmine
decantamus, gementesque
cum Ieremiae questibus dicimus: Dissolutum est gaudium <V630, f.
159vb> cordis nostri, versus
est in luctum chorus
noster. Unde et vae coram nobis
conspicimus, quoniam cecidisse coronam <E97, f. 337ra> capitis
nostri videmus, dum tam nobile
infimum corruit, quod
instans sublimae sanctitatis optimum stetit. Ecce etenim
tractantibus nobis in pace
de ecclesiasticis regulis delatum est conventui
nostro epistolium confusae confessionis et abolendae
<W411, f. 159r> subscriptionis, quod Potamius Bracarensis
ecclesiae episcopus de factis propriis suis verbis suisque
annotarat articulis.
Quo reserato, quid obliteranda pagina
et abolenda litterarum panderent
elementa, fletibus potius quam sermonibus lacrimosa
contio recensuit. Tunc solitarie
tantum secretimque adunatis
pontificibus dei praedictum episcopum adesse fecimus coram nobis, quem
singultibus aggredientes amplius quam loquelis reseratam illi suae
deformitatis et nostrae
confusionis protulimus scripturam, quam accipiens ac recurrens
sciscitantibus nobis, utrum sui
operis et suae annotationis
intimatio esset, ille
suum actum
suique oris eloquium
suorumque digitorum esse robur asseruit,
quod illic relegendo praevidit.
Rursum divini nominis
contestatione hunc adiurantes obtestati sumus, ut, an
de se sponte
mendacium diceret aut alicuius
violentia praevenitur
et perterritus
talia
enarraret, veraciter indicaret. Qui mox flebili
voce luminibusque ploratu
madentibus et fragore
singultuum cum unius dei nominis iuramento clamavit
se et vera eadem mala de se
confiteri et ad haec confitenda
nulla se violentia praegravari. Unde etiam ferme per novem menses
sponte deseruisse regimen ecclesiae
suae et ergastulo
quodam pro admisso flagitio
acturus poenitentiam se
conclusisse praedixit.
Tunc per fidelem confessionem eius
agnitio, quod tactu
femineo sorduisset declarata
licet huic antiquitas paterna
sacris regulis deicere
<O93, f. 88rb> ab honore decerneret,
nos tamen miserationis iura servantes non abstulimus nomen
honoris, quod ipse sibi sui criminis
confessione iam tulerat, sed
valida auctoritate decrevimus
perpetua poenitentia
hunc inservire officiis et aerumnis providentes melius illum per asperam
ire poenitentiae
solitudinem, <E97, f. 337rb> ut
quandoque perveniret
ad refrigerii mansionem quam
relictum in voluntatis suae latitudine
ad praecipitium deici
aeterna damnatione. Tunc
venerabilem Fructuosum ecclesiae
Dumiensis episcopum communi
omnium nostrum electione
constituimus ecclesiae Bracarensis guberna<V1341, f. 97rb>cula
continere, ita ut omnem metropolim provinciae Galliciae cunctosque
episcopos populosque
conventus ipsius omniumque
curam animarum
Braca<V630, f. 160ra>rensis ecclesiae gubernandam
suscipiens ita componat atque conservet, ut et dominum
nostrum de rectitudine operis sui glorificet et nobis de incolumitate
ecclesiae eius gaudium praestet. Quia vero ad futurum
prospicere convenit, ne exoriri
in statu <W411, f. 159v> pacis possit
quaedam commotio litis, patrum
sententiam, quae iam dictum Potamium episcopum rectitudine damnat, huic
decreto connectere vigilantia nostra procurat.
HIC DATUS CANON EX CONCILIO VALENTINO TITULO IIII.
Nec illud, fratres, scribere alienum ab
ecclesiae utilitate censuimus, ut sciretis, quicumque sub ordinatione
vel diaconatus vel presbyterii vel episcopatus mortali crimine dixerint
se esse pollutos, a supradictis ordinationibus
submovendos reos scilicet vel veri
confessione vel mendacio falsitatis. Neque enim absolvi potest in
his, si in seipsos dixerint,
quod dictum in alios puniretur, quoniam
omnis, qui sibi fuerit mortis causa, maior homicida sit.
Multae quidem et aliae
sententiae huic poterant innecti de
decreto, quae praedictum Potamium episcopum severissima
austeritate abicere
iubent, sed ex omnibus hanc conscriptam ponere sententiam maluimus, ne,
si tota condemnationis
edicta replicassemus,
gravissimae ultionis auctores
exsistere videremus.
Factum decretum sub die
Kal. Decembr. anno feliciter octavo
regni gloriosissimi domini
nostri Reccesvinthi
regis.
Eugenius indignus Toletanae
sedis metropolitanus episcopus hoc iudicii nostri decretum subscripsi,
similiter et alii episcopi subscripserunt
numero XVII.
ALIUD
DECRETUM.
Vidimus tractatibus
invenire, quod iustum est et
experientia esse iudicantium
comprobatum <E97, f. 337va> et iuxta
summi iudicii statuta
plenior invenitur auctoritas.
Ideo mentis intentionem
morisque simul studia
deducentes in cognitionem
audiendi negotii delatum
est ad nos in conventum sancti
concilii ex directo gloriosi
domini nostri Reccesvindi
regis per illustrem virum Wambanem
testamentum gloriosae
memoriae sancti Martini ecclesiae Bracarensis episcopi, qui et
Dumlense monasterium visus
est construxisse, ut reserato,
quid illic memoratus
beatissimus vir decrevisset, nostrae cognitioni
patesceret. Quo
testamento in omnium conventu
relecto comperimus ex ordine a memorato principe <V1341, f. 97va>
ad nos esse directum,
quoniam idem gloriosae memoriae sanctus
vir ita decreverat, ut succedentibus
per ordinem regibus ad complementum eius ipsius testamenti
constitutio commendata maneret. Tunc deinde illa<V630, f.
160rb>tum est nobis testamentum Ricchimiri memoratae ecclesiae
Dumiensis episcopi, quod de
rebus suis <W411, f. 160r> in eadem ecclesia
decreverat examinatione veredica dirimendum. Quo
relecto cognovimus eundem
auctorem suum illic diversae
constitutionis dedisse
condiciones, inter quas unam
validam conatus est
religationem constringere,
deputans et illationes tributorum et pretia frugum
absque aliqua diminutione annua vice pauperibus erogare,
nihilque esse absque deliberatione relictum, quo
usibus ecclesiae posset quadam
liberalitate servire. Tunc ex
voce partis ecclesiae
Dumlensis adstructum
est, quod universas species generis et
corporis rerumque in eiusdem ecclesiae
dono intrinsecus
ad usus domesticos et
tempore suae ordinationis idem
episcopus Ricchirius
invenit et, quae ipse aut de
opere utriusque sexus artificum
familiariter ecclesiae potuit
habere confecta atque illata, aut
quae sua professione
habuisse visus est conquisita, omnia moriens iussisset
pauperibus <O93, f. 88va> erogare.
Quaedam vero ita viliori pretio vendere
ordinasse, ut negotiatio
harum rerum perditio
potius quam mercatio censeretur.
Edidisse quoque quosdam
liberos ex eiusdem ecclesiae
famulis, quibus etiam cum
aliis ad se pertinentibus omnibus amplius quam <E97, f. 337vb>
quingenta repperitur utriusque
sexus dedisse mancipia. Quibus damnis ita cognitis, quia et cuncta
remedia intrinsecus domus tam indiscrete largita
fuerant, ne quid ad integritatem ecclesiae reliquum superesset, cum
nulla imminens causa pauperum
necessitatis exsisteret,
quae hoc tam et
christianissime rogari
deposceret, atque pro libertis illis
nihil secundum canonicam sanctionem
datum in communicationem
patesceret, sed nec pro
mancipiis et reliquis
rebus eisdem libertis collatis
aliquid in repensationem
relictum ecclesiae innotesceret,
verum et rem suam ita in nomine
pauperum religasset, ne aliquid remedii
ex hoc ecclesiasticus usus attingeret, ducti sumus tam rationis intuitu
quam paternarum sanctionum
edicto ipsius testamenti
seriem, etsi non usquequaque irritum
devocari, in quodam
tamen rationabili auctoritate
temporalem deducere, scilicet
quia tantorum dispendiorum damnis a memorato Ricchimiro episcopo factis
res ecclesiastica dinoscitur subiacere, omnis res eius quam in
delegatam reliquit pauperum
nomini, <V1341, f. 97vb> tamdiu Dumensi
ecclesiae plena deserviat facultate, donec omne
hoc damnum, quod in utensilibus
domus susti<630, f. 160va>nuit, valeat evidentius reparari,
ac tunc completa restitutione damni observetur sicut decreta est series
testamenti. <W411, f. 160v> Libertis
vero, qui ex familiis ecclesiae facti sunt, seu res
universa, quae in mancipiis aliisque corporibus
vel illis vel suis hominibus
collata esse dinoscitur, cuncta in discretione
venerabilis fratris nostri Fructuosi episcopi disponenda relinquimus, ut,
quia haec evidens
ordo patrum in irritum devocat,
illius temperamentum
haec ad miserationem
adducat, qualiter nec regulam paternam
modus excedat et miserationem severitas non exstinguat, ut secundum
merita servientium et libertatis
praemia et rerum donaria vel subtrahat vel concedat.
Editum decretum sub
Kal. Decembr. anno feliciter
octavo regni gloriosissimi
domini nostri Reccesvinthi
regis.
Eugenius
indignus Toletanae sedis metropolitanus episcopus hoc iudicii nostri
decretum subscripsi; similiter <E97, f. 338ra> et alii episcopi
subscripserunt numero XVII.
O93, f. 88va; V630, f. 160va; W411, f. 160v; V1341, f.
97vb; E97, f. 338ra