O93,
f. 88va; V630, f. 160va; W411, f. 160v; V1341, f. 97vb; E97, f. 338ra
XII
INCIPIT
CONCILIUM TOLETANUM
I
Ne tumultu
concilium agitetur.
II
Non
debere metropolitanum a
confinitimorum instructione cessare.
III
Ut in
una provincia diversitas officiorum non
teneatur.
IIII
De discordia
sacerdotum.
V
De compescendis
excessibus sacerdotum.
VI
Non
debere sacerdotibus
qualibet
in
ecclesia familiis
truncationes
membrorum facere nec
aliquid,
quod morte plectendum
est,
iudicare.
VII
Quae
debeat discretio
ecclesiarum rectoribus esse, ne per
inconditam disciplinam
subeant
homicidii notam.
VIII
Ne
quicquam praemii pro divinis sacramentis accipiatur.
VIIII
Quid custodiri
debeat,
si
per praemium
quis episcopus
fiat vel qua
sententia feriatur,
qui post honorem acceptum per
pecuniam
ordinatus fuisse
detegitur.
X
Ut omnes pontifices
rectoresque ecclesiarum tempore, quo
ordinandi
sunt, sub cautione
promittant,
quam iustissime
vivere debeant.
XI
De elucidatione
antiqui canonis,
quo
praecipitur, ut, si quis acceptam
a sacerdote
eucharistiam
non sumpserit,
velut sacrilegus propellatur.
XII
Ne in confinio mortis
poenitens a reconciliatione diutine
suspendatur, et ut oblatio eius, qui poenitens nec tamen reconciliatus
de hac vita exierit, ab ecclesia receptetur.
XIII
De sacerdotibus, qui
vexantes
cadere videntur.
<W411,
f. 161r> XIIII
Ut hi, qui domino
canunt atque
sacrificant,
post se
semper habeant adiutoria
constituta.
XV
De institutione certi
temporis, quo
concilium
agatur.
XVI
De relatione gratiarum
pro consummatione concilii.
IN
NOMINE DOMINI
INCIPIUNT GESTA <V1341, f. 98ra> SYNODALIA CONCILII
TOLETANI XI
ACTA IN URBE <V630, f. 160vb> REGIA IN TOLETANA SEDE A DECIM ET SEPTEM <O93, f. 88vb> EPISCOPIS
ANNO IIII REGNI GLORIOSI
PRINCIPIS WAMBANI
SUB DIE VII ID. NOVEMBR.
ERA DCCXIII.
In
nomine sanctae
trinitatis collectis
in unum Carthaginis
provinciae
sacerdotibus in Toletana urbe in beatae matris domini Mariae virginis
sede anno quarto excellentissimi
ac
religiosi
Wambani principis sub die VII Id. Nov.
res votivi
gaudii et dies nimium
optatae gratulationis occurrit, in quo nobis
datum est conspicere pariter et deflere, quid lacrimarum de praeteritis
domino debeamus.
Eramus enim hucusque
prolabentis saeculi
colluvione
instabiles,
<E97, f. 338rb>
quia annosa
series temporum
subtracta luce
conciliorum non tam
vitia aderat
quam matrem omnium
errorum ignorantiam otiosis mentibus ingerebat. Cernentibus
enim quomodo Babylonicae confusionis olla succensa nunc tempora
conciliorum averteret, nunc sacerdotes domini de
resolutis moribus irretiret,
purpuratae enim meretricis sequebantur invitamenta,
quia
ecclesiastici
conventus non aderat disciplina, nec erat, qui errantium corrigeret
partes, cum sermo divinus
haberetur extorris
et, quia non erat
adunandorum pontificum ulla praeceptio, crescebat in maius vita deterior.
Cum tandem divina nos clementia ex
alto
respiciens
asperitatis
nostrae se
occursuram praebuit et saluti praeparans nostris
saeculis
religiosi principis
<W411, f. 161v> mentem devotam pariter et instructam,
cuius
providae
sollicitudinis voto
et
lux conciliorum
renovata resplenduit et
alterna caritas se mutuo in corrigendis vel instruendis moribus
excitavit, dum et aggregandi
nobis hortatu principis religiosi facultas est data et opportuna
corrigendis
praeparata est
disciplina, ut,
qui decursis longe
ante temporibus post decem et octo scilicet labentium
annorum excursum in unum meruimus aggregari conventum, mereri
possimus
spiritali
gratia sanitatem.
Nec enim numerus
iste
alienus est
a salute.
Sic quippe
mulier illa in evangelio
ter senis annorum excursibus curva, quae figuram
totius generis
humani gestabat, sub
sacramento huius numeri saluti
pristinae
sanare
donatur. Nos igitur
per tot annos curvo nostri ordinis persistente statu in eo, quod nulla
nos conciliorum definitio iungeret, nullus etiam <V1341, f.
98rb>
conventus ecclesiastici ordinis adunaret, tandem divinae voluntatis
imperio et religiosi principis iussu evocati
in Toletanam urbem convenimus.
<V630, f. 161ra> Qui cum in ecclesia beatae virginis
Mariae debitis in sedibus locaremur, inter cetera, quae subterius
discreto
capitulorum ordine
sunt digesta, non aliunde primum coepimus habere sermonem nisi
de fidei puritate, ut, quia initiandis ad beatam vitam <E97, f.
338va> hominibus haec prima
semper est via salutis praeviaque
nostris fieret praeceptis. Unde sacrae
instructionis arcana
sanctorum Niceni, scilicet
Constantinopolitani, Ephesini
atque Chalcedonensis conciliorum monita amplectentes, per quae et
radicitus hereticorum falsa conciliabula
destruuntur
et fidei catholicae
norma
declaratur,
haec communi alterno
animorum
iudicio definimus,
ut hanc
ipsam nostrae fidei
regulam verbis simplicibus niteremur
alternatim nobis singulariterque ferre,
ita ut, quicquid per triduum de huiusmodi quaestionibus unicuique
nostrum
lectionis memoria
ministraret,
prout animis
memoria
occurreret,
omnis
sobrietatis compendio
simplici notaretur stilo, relatio tamen ipsius sacramenti pura et
evidens a capite primum inciperet et sic ad membra reliqua perveniret,
nullas
obscuritatis in se
lineas habens, nullas etiam inusitatae locutionis regulas continens,
sed puritas sola esset clara sermonum, quae posset evidentiam exprimere
suamque
exercitationem
magis
nos ad intellegendum redderet
verborum simplex collatio quam relata condensae lectionis instructio,
quia et revera tantae rei
mysterium ita sacerdotes dei convenit nosse, <W411, f.
162r> ut
non superficie verborum efferantur incogniti, sed sensu
sanae intellegentiae repperiantur instructi, ut in disserendo praecipue
huius sanctae trinitatis arcana
plus evidentia quam eloquentia eos efficiat saporatos. Sic enim
et
divini muneris dono
adacti,
ut iuxta
votum
definitionis
alternae promissio monstraretur
in opere. Unde quod primo die praesidentis <O93, f. 89ra>
metropolitani lingua praefudit,
die tertia omnium nostrum
vox singillatim
collative repetiit.
Iste ergo est tenor fidei nostrae, qui et a capite copiose profluxit et
a membris probatus
gloriose emicuit:
Confitemur
et credimus sanctam
atque ineffabilem trinitatem, patrem et filium et spiritum sanctum,
unum deum naturaliter esse, unius substantiae, unius naturae, unius
quoque <E97, f. 338vb> maiestatis atque virtutis; et
patrem quidem
non genitum, non creatum, <V1341, f. 98va> sed ingenitum
profitemur. Ipse enim a nullo originem ducit, ex
quo et filius nativitatem et spiritus sanctus processionem accepit.
Fons ergo ipse et origo est
totius divinitatis. Ipse quoque
pater essentia
quidem ineffabilis
substantiae <V630, f. 161rb> suae
filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud quam, quod ipse est,
genuit, deus deum, lux lucem. Ab ipso ergo
est omnis paternitas in caelo et in terra. Filium quoque de substantia
patris sine initio
ante saecula natum,
nec tamen factum esse fatemur, quia nec pater sine filio, nec filius
aliquando exstitit sine patre, et tamen non sicut
filius de patre, ita pater de filio,
quia non pater a filio, sed filius a patre generationem accepit, filius
ergo deus de patre est,
pater autem deus, sed non de filio, ille autem filius patris et deus de
patre, aequalis tamen per omnia filius
deo
patri, quia nec
nasci coepit aliquando nec desiit. Hic etiam unius cum patre
substantiae creditur, propter quod et homousion patri dicitur, hoc est
eiusdem cum patre substantiae. Omo enim graece unum, usia vero
substantia
dicitur, quod
utrumque coniunctum sonat
una substantia. Neque
enim de nihilo neque de aliqua alia
substantia, sed de
patris utero,
id est de substantia eius idem filius genitus vel natus esse credendus
est, sempiternus
et
filius. Quod
si semper
pater fuit,
semper habuit
filium, cuius
pater esset; et ob
hoc filium de patre natum sine initio confitemur, nec enim eundem
filium dei pro eo, quod de patre sit genitus, defectae
naturae
portiunculam
nominamus, sed perfectum patrem, perfectum filium
sine minutione,
sine defectione
genuisse asserimus, quia solius divinitatis
est inaequalem filium non habere. Hic
etiam filius dei natura est filius, non optione, quem deus pater nec
voluntate <W411, f. 162v> nec necessitate genuisse
credendus
est, quia nec
ulla in deo
necessitas cadit
nec voluntas
sapientiam praevenit. Spiritum
quoque sanctum, qui est tertia in trinitate persona, unum atque
aequalem cum deo patre et filio credimus esse deum unius <E97,
f.
339ra> substantiae, unius quoque esse
naturae, non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem
amborum esse spiritum. Hic etiam spiritus sanctus
nec ingenitus nec genitus creditur, ne aut, si ingenitum dixerimus,
duos patres dicamus, aut si genitum, duos filios praestare
monstremur, qui tamen nec patris tantum
nec filii tantum, sed simul patris et filii
dicitur. Nec enim de patre
procedit in filium vel de
filio
procedit ad
sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur,
quia
caritas <V1341,
f. 98vb> sive sanctitas amborum esse agnoscitur. Hic
igitur spiritus sanctus missus ab utrisque, sicut
filius creditur, sed minor a
patre et filio non habetur, sicut filius propter
assumptam
carnem minorem se
patre et spiritu
sancto esse
testatur. Haec est sanctae
trinitatis relata
narratio, quae non triplex, sed trinitas
et
dici et
credi debet. Nec
recte dici potest,
ut in uno deo <V630, f. 161va> sit trinitas, sed unus
deus
trinitas. In relativis vero personarum nominibus pater ad filium,
filius ad patrem,
spiritus sanctus ad
utrosque refertur, quae
cum relativae tres personae dicantur, una tamen natura vel substantia
creditur; nec
sicut tres personas,
ita tres substantias
praedicamus,
sed unam substantiam,
tres autem personas. Quod enim pater est, non ad se, sed ad filium,
et quod filius
est, non ad se, sed
ad patrem est; similiter et spiritus sanctus non ad se, sed ad patrem
et filium relative refertur in eo, quod spiritus patris et filii
praedicatur. Item cum dicimus
deus, non ad aliquid dicitur,
sicut pater ad filium vel filius ad patrem vel spiritus sanctus ad
patrem et filium, sed ad se specialiter dicitur
deus. Nam si de singulis personis interrogemur, deum necesse est
fateamur. Deus ergo pater, deus filius, deus spiritus sanctus
singulariter dicitur,
nec tamen
tres dii, sed unus
est deus. Item et pater omnipotens et filius omnipotens et spiritus
sanctus omnipotens singulariter
dicitur, nec tamen
tres omnipotentes,
sed unus omnipotens, sicut et unum lumen
unumque principium praedicatur. Singulariter ergo et unaquaeque persona,
unus
deus confitetur
et creditur, una
illi
et
indivisa
atque aequalis deitas, maiestatis
sive
potestas, nec
minoratur in singulis, nec augetur in tribus, quia nec minus aliquid
habet, cum unaquaeque persona
deus singulariter <W411, f. 163r> dicitur, nec amplius,
<E97,
f. 339rb> cum totae tres personae unus deus enuntiatur. Haec
ergo
sancta <O93, f. 89rb> trinitas, quae unus et verus est
deus, nec
recedit a numero nec capitur numero. In relatione enim personarum
numerus cernitur, in divinitatis vero substantia, quid enumeratum
sit, non compraehenditur. Ergo hoc solum numerum insinuant, quod ad
invicem sunt, et in hoc numero carent, quod in
se sunt.
Nam ita
huic sanctae trinitati unum naturale
convenit nomen, ut tribus personis
non possit esse plurale. Ob hoc
ergo
credimus illud in
sacris litteris dictum: Magnus dominus noster et magna virtus eius et
sapientiae
eius non est
numerus. Nec quia tres has personas esse diximus, unum deum, eundem
esse patrem quem filium, vel eum <V1341, f. 99ra> esse
filium,
qui est pater, aut eum, qui est spiritus sanctus, vel patrem et
filium
dicere poterimus.
Non enim
ipse
pater
nec spiritus sanctus
ipse, qui
est vel pater vel
filius, cum tamen ipsum
sit pater quod filius, ipsum
filius
quod pater, ipsum
pater et filius quod
spiritus sanctus, id est natura unus deus.
Cum enim dicimus non ipsum esse patrem quem filium, ad personaliter
distinctionem refertur, cum
autem dicamus
ipsum
esse patrem quod
filium et
ipsum
filium quod patrem,
<V630, f. 161vb> ipsum
spiritum sanctum quod patrem et filium,
ad naturam,
qua deus est vel
substantiam pertinere monstratur, quia substantia
unum sunt, personas enim distinguimus, non deitatem separamus.
Trinitatem
igitur
in personarum distinctione
agnoscimus, potestatem
propter
naturam vel
substantiam profitemur. Tria ergo ista unum sunt, natura scilicet non
persona. Nec tamen tres
istae personae separabiles aestimandae
sunt, cum nulla
ante aliam,
nulla sine alia vel exstitisse
vel quippiam operasse
aliquando
creditur.
Inseparabiles enim inveniuntur et in eo, quod sunt, et in eo, quod
faciunt, quia inter generantem
patrem et generatum
filium vel
procedentem spiritum sanctum nullum fuisse credimus temporis
intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet
aut genitus genitori deesset, aut procedens spiritus patri
vel filio posterior appareret. Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa
haec trinitas a nobis et
creditur et praedicatur. Tres
igitur personae istae dicuntur, iuxta quod maiores definiunt, ut
agnoscantur.
<E97, f.
339va> Nam si attendamus illud,
quod scriptura
sancta dicit
de sapientia: Splendor est lucis aeternae, sicut splendorem luci
videmus inseparabiliter inhaerere,
sic confitemur filium a patre separari non posse. Tres ergo
<W411,
f. 163v> illas unius atque inseparabilis
naturae personas,
sicut non
confundimus, ita separabiles
nullatenus praedicamus. Quando quidem ita
nobis
hoc dignitatem
ipsa trinitas evidenter ostendere, ut etiam in omnibus,
quibus voluit, singillatim
personas
agnosci. Unam sine
altera
non permittat
intellegi nec enim pater absque filio cognoscitur, nec
sine patre filius invenitur. Relatio quippe ipsa vocabuli
personalis personas separari vetat, quae
etiam non simul nominat, simul
insinuat. Nemo autem
audire potest unumquodque
istorum nominum, in
quo non intellegere
cogatur et alterum. Cum igitur haec tria sint
unum et in
unum tria, est tamen
unicuique personae manens sua proprietas. Pater enim aeternitatem habet
sine nativitate,
filius aeternitatem
cum nativitate, spiritus vero sanctus processionem sine nativitate. De
his tribus personis solam filii personam <V1341, f. 99rb>
pro
liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et
immaculata Maria
virgine
credimus assumpsisse, de qua
novo ordine novaque nativitate
est genitus,
novo ordine, qua
invisibilis divinitate visibilis monstraretur
in carne, nova autem nativitate est genitus, quia intacta virginitas et
virilem coitum nescivit et fecundatam
per spiritum sanctum carnis materiam ministravit. Qui partus virginis
nec ratione colligitur nec exem<V630, f. 162ra>plo,
erit
singulare.
Nec tamen spiritus sanctus pater esse credendus est filii pro eo, quod
Maria eodem sancto spiritu obumbrante
concepit, <O93, f. 89va> ne duos
patres filii videamur asserere,
quod utique nefas est dici. In quo mirabili conceptu aedificans
sibi sapientia domum, verbum caro factum est et habitavit in nobis. Nec
tamen verbum ipsum
ita in
carnem
conversum atque
mutatum est, ut desisteret deus esse, qui homo esse voluisset, ut
non tantum ibi sit verbum dei
et hominis anima,
atque hoc totum
et deus dicatur propter deum et homo propter hominem. In quo dei filio
duas credimus
esse naturas, unam
divinitatis, alteram humanitatis, <E97, f. 339vb> quas
ita in se una Christi persona univit,
ut nec divinitas ab humanitate nec humanitas a divinitate possit
aliquando <W411, f. 164r> seiungi. Unde perfectus deus,
perfectus
et homo in unitate personae.
Nec tamen, quia
duas diximus in
filio esse naturas, duas accusabimur
in eo
esse personas, ne
trinitati,
quod absit, accidere
videatur quaternitas. Deus enim verbum non accepit personam hominis,
sed naturam, et in aeternum
persona divinitatis temporalem accepit substantiam carnis. Item unius
substantiae credimus esse deum
patrem et filium et spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut huius
trinitatis unitatem Maria virgo genuerit, sed tantummodo filium, qui
solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit. Incarnationem
quoque huius filii
dei tota trinitas
operata
esse credenda est,
quia inseparabilia
sunt opera
trinitatis. Solus tamen filius formam servi accepit in singularitate
personae, non in unitate divinae naturae, in
id, quod est proprium filii, non quod commune trinitati. Quae forma
illi ad unitatem
personae coaptata est,
ut filius dei et filius hominis unus sit Christus. Item idem Christus
in his duabus naturis tribus exstat substantiis,
verbi, quod ad solius dei essentiam referendum est, corporis et animae,
quod ad verum hominem pertinet. Habet igitur in se geminam substantiam
divinitatis suae et humanitatis nostrae. Hic tamen per hoc, quod de deo
patre <V1341, f. 99va> sine initio prodiit natus tantum,
nam
neque factus neque praedestinatus
accipitur; per hoc
tamen,
quod de Maria
virgine natus
est et natus et
factus et praedestinatus
esse credendus est. Ambae tamen illae
generationes mirabiles, quia
et de patre ante saecula sine matre est genitus et in fine saeculorum
de matre sine patre est generatus. Qui tamen, secundum quod
homo
creatus est,
Mariae matris est
filius. Item, per
hoc quod deus est, aequalis
patri,
per hoc quod homo,
minor est patre.
Item et maior
minor se ipso esse credendus est. Forma
enim dei etiam ipse filius se ipso maior est propter humanitatem
assump<V630, f. 162rb>tam, qua
divinitas maior est. In forma autem servi se ipso minor est, id est
humanitate, quae minor divinitate accipitur. Nam sicut per assumptam
carnem
non
tantum a patre, sed
seipso minor
accipitur, <W411, f. 164v> ita secundum divinitatem, qua
aequalis est patri, et ipse
et pater maior est homine,
quem sola filii
persona assumpsit.
Item in eo, quod quaeritur, <E97, f. 340ra> utrum possit
filius sic aequalis et minor esse spiritui
sancto, sicut
nunc aequalis,
nunc minor patre creditur esse, respondemus: Secundum formam dei
aequalis est et
patri et spiritui
sancto, secundum formam servi minor est et
a patre et ab
spiritu sancto, quia
nec spiritus sanctus nec deus pater, sed sola filii persona suscepit
carnem, per quam minor esse creditur illis personis
duabus. Item hic filius a deo patre et
sancto
spiritu
inseparabiliter discretus creditur esse persona,
ab homine autem assumpto
natura,
item, cum homine
unus
exstat persona,
cum patre vero et spiritu sancto natura divinitatis suae.
Filius
tamen non solum a
patre, sed
ab spiritu sancto
missus
esse credendus est
in eo,
quod
per prophetam dicitur:
Et nunc dominus misit me et spiritus eius. A se ipso quoque missus
accipitur pro eo, quod inseparabilis non solum voluntatis,
sed
operatio totius
trinitatis agnoscitur. Hinc
enim, qui ante saecula unigenitus
est vocatus, temporaliter primogenitus factus
est, unigenitus propter deitatis substantiam, primogenitus propter
assumptae carnis,
in qua suscepit
hominis formam
iuxta evangelicam
veritatem sine peccato
mortuus creditur, qui solus pro nobis
passionem ipsam salva
tamen
divinitate sua pro delictis nostris sustinuit mortique adiu<O93,
f.
89vb>dicatus
et cruci veram
carnis mortem
excepit, tertio
quoque die virtute propria suscitatus a sepulchro surrexit. Hoc ergo
exemplo capitis nostri confitemur vera fide
resurrectionem carnis omnium mortuorum nec in aere
vel qualibet alia carne, ut quidam delirantes
surrecturos nos
credunt,
sed in ista, qua
vivimus, consistimus et movemur.
Peracto huius sanctae resurrectionis exemplo idem
dominus noster atque salvator paternam ascendendo sedem repetiit, de
qua numquam per divi<V1341, f. 99vb>nitatem discessit,
illic ad
dexteram patris sedens, exspectatur
in fine
saeculorum,
iudex omnium vivorum et mortuorum. Inde cum sanctis omnibus
veniet ad ferendum
iudicium, reddere
unicuique mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit
in corpore positus
sive bonum sive
malum. Ecclesiam sane catholicam pretio
sui sanguinis comparatam cum eo credimus in perpetuum regnaturam, intra
cuius gremium
constituti unum
baptisma credimus et confitemur
remissionem
<W411, f.
165r> <E97, f. 340rb> omnium peccatorum, sub qua
fide et
resurrectione
mortuorum veraciter
credimus et futuri saeculi gaudia
<V630, f. 162va> exspectamus. Hoc tantum
orandum
nobis
est et petendum, ut
cum peracto
finitoque iudicio tradiderit filius regnum deo
patri, participes nos
efficiat regni sui, ad
per hanc
fidem, qua
illi inhaesimus, cum illo sine fine regnemus.
Haec
est confessionis nostrae fides exposita, per quam omnium
hereticorum dogma perimitur, per quam fidelium corda mundantur,
per quam etiam ad deum gloriose acceditur, cuius sacrosancto sapore
sub triduano
ieiunio continua
relationum collatione rorantes
ad ea, quae subnexa
sunt, sequenti die
decernenda
transivimus.
NE
TUMULTU
CONCILIUM AGITETUR
I In loco benedictionis
consedentes domini
sacerdotes nullis debent aut indiscretis vocibus perstrepere
aut quibuslibet
tumultibus perturbari,
nullis etiam vanis fabulis vel risibus agi et, quod est deterius,
obstinatis disceptationibus
tumultuosas voces effundere. Si quis enim, ut apostolus ait, putat se
religiosum esse non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum,
huius vana est religio. Cultum enim suum iustitia perdit,
quando silentia
iudicii
obstrepentium turba confundit, dicente propheta: Erit cultus iustitiae
silentium. Debet ergo, quicquid aut consedentium consultationibus
agitur aut a
causantium parte
proponitur,
sic mitissima verborum relatione proferri, ut nec
contentiosis vocibus sensus
audientium
turbent nec iudicum
vigorem de tumultu enervent.
Quicumque ergo in conventu
concilii haec, quae promissa
sunt violenta
crediderit et contra
haec interdicta aut tumultu aut contumeliis vel risibus concilium
perturbaverit,
iuxta divinae legis
edictum, quae
praecipitur: Eice
derisorem et
exibit
cum eo iurgium
cum omni dedecore
<V1341, f.
100ra> de consessione
abstractus a communi coetu secedat et trium dierum excommunicationis
sententiam perferat.
QUOD
NON DEBEAT
METROPOLITANUS A
CONFINITIMORUM INSTRUCTIONE CESSARE
II
Quantum quis
praecelsi culminis obtinet
locum, tantum
necesse est praecedat
ceteros
gratia
meritorum,
ut in eo, quod
praesidet singulis
singulariter ornet
eminentiam
sanctitatis habens
semper
et in ore
gladium veritatis et in opere efficientiam
luminis et iuxta Paulum <E97, f. 340va> potens sit
exhortari
in doctrina sana
et contradicentes
<W411, f. 165v> revincere. Nos proinde nostri
ordinis gradum vel suscepti regiminis modum
magnopere
cogitare debemus,
ut, qui officium praedicationis suscepimus nullis curis
a divina lectione privemur. Nam quorundam
mentes
pontificum ita
corporis
otio a lectionis
<V630, f. 162vb> gratia secluduntur, ut qui
doctrinae subditis exhibeat gregibus, non inveniat praeco mutus.
Insistendum ergo semper
erit
maioribus, ut, quos
sub regiminis sui cura tuentur, fame
verbi dei perire non sinant.
Sicut metropolitanis
in confinitimos
ceterosque
ecclesiasticis ordinibus deditos,
sic confinitimis in commisso
sibi religiosorum
numero vigilandum
est, qualiter
nescientia
talium divinae legis eruditionibus imbuatur, ita
indesinenter
sollicitudine
praelatus
quisque subditos
quaerens aut profectum
eorum laetabundus agnoscat aut nescientiam sine arrogantia
instruat. Placuit ergo de talibus iuxta instituta Toletani concilii
hoc specialiter definire
aut sponte sumant intentionem necessariam perdiscendi aut a maioribus
ad lectionis exercitia cogantur inviti.
<O93, f.
90ra> UT IN UNA PROVINCIA DIVERSITAS OFFICIORUM NON
TENEATUR
III De
his, qui contra apostoli voluntatem circumferuntur omni vento
doctrinae, placuit hoc
sancto concilio, ut metropolitanae
sedis auctoritate coacti uniuscuiusque provinciae cives rectoresque
ecclesiarum in
unum eundemque in
psallendo
teneant
modum, quem in metropolitana sede cognoverit
institutum nec aliqua
diversitate cuiusque ordinis
vel officii
a metropolitana se
patiantur
sede
disiungi.
Sic enim iustum
est, ut inde unusquisque sumat regulas magisterii, unde honoris
<V1341, f. 100rb> consecrationem accipit,
ut iuxta maiorum decreta sedes, quae unicuique sacerdotalis mater est
dignitatis sit ecclesiasticae
magistra rationis. Abbatibus sane indultis officiis, quae
iuxta voluntatem sui
episcopi regulariter illis implenda sunt, cetera officia publica, id
est vesperam, matutinum sive missam aliter
quam in principali ecclesia
celebrare non liceat. Quisquis autem horum <E97, f.
340vb>
decretorum violator exstiterit, sex mensibus communione privatus
apud metropolitanum sub poenitentiae censura permaneat corrigendus,
qualiter
apud illum et
praeteritae transgressionis culpam lacrimis diluat
et necessariam officiorum doctrinam studiose addiscat. Sub ista ergo
<W411, f. 166r> regula disciplinae non solum
metropolitanus
totius suae
provinciae
pontifices vel sacerdotes adstringat, sed etiam ceteri episcopi
subiectos
sibi ecclesiarum
rectores obtemperare
institutionibus cogant.
DE
DISCORDIA SACERDOTUM
IIII Sicut omnis, qui diligit fratrem
suum ex deo,
ita omnis, qui odit
proximum, ex diabolo
est. Dilectione
enim sola
discernitur quis, ex quo genitus approbetur dicente Ioanne: In hoc
manifesti sunt filii dei
et filii diaboli: Omnis,
qui non facit
iustitiam, non est
de deo, et
qui non diligit
fratrem suum, quoniam haec est annuntiatio, quam ab initio audistis, ut
diligamus alterutrum. <V630, f. 163ra> Et post paululum:
Omnis,
qui odit fratrem,
homicida est, et
scitis,
quoniam omnis
homicida non habet
vitam aeternam in se
manentem. Ecce homicida
esse
probabiliter
declaratur, qui a fraterna societate dividitur.
Nam etsi manus non maneat
ad occidendum, pro eo tamen, quia
immitis est ad nocendum,
iam a deo homicida tenetur. Vivit ille, et iste iam interfector esse
convincitur. Cum igitur
his praeceptis beatus apostolus
Paulus consona
praedicatione
concordet dicens: Non occidat sol super iracundiam vestram et nolite
locum dare diabolo.
Relatae sunt nobis
quorundam sacerdotum personae
in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab
ira occasus
solis non revocet,
sed nec
annosa quidem
transactio temporum ad bonum caritatis reclinet, quippe in
quorum cordibus
sol iustitiae
Christus occubuit,
ad lumen caritatis
redire vix possint. Horum igitur et similium discordantium fratrum
oblationes iuxta
antiqui
canonis definitionem
nullo modo recipiendas
esse
censemus. Personis
tamen discordantium id speciali
definitione
praecipimus, ut,
antequam
eos reconciliatio
vera innectat, <V1341, f. 100va> nullus eorum accedere ad
altare
domini
audeat vel gratiam
communionis <E97, f. 341ra> sanctae percipiat, sed
geminato
tempore per poenitentiam compensabunt, quo
discordiae servierunt. Quod
si unus eorum
alio contemnente ad
satisfactionem caritatis cucurrerit, ex eo tempore ut pacificus intra
ecclesiam receptetur, ex
quo ad concordiam festinasse convincitur,
sententia tamen superiori servata, ut tempus, quod
in iram
expendit, geminatum
in poenitentiae satisfactione persolvat.
DE
COMPESCENDIS
EXCESSIBUS SACERDOTUM
<W411,
f. 166v> V
Nullus
vita praesulum
perturbari
debet excessibus,
quia valde indignum est, ut, qui throni dei vocantur, levi motione
turbentur, et
qui debent esse iter
iustitiae, ipsi
efficiantur
seminarium litis atque rapinae. Quomodo
ergo huiusmodi iuxta apostolum
irrepraehensibiles erunt, qui non solum repraehensibilia faciunt,
sed mortifera potius et exsecranda committunt? Relati enim nobis sunt
quidam ex sacerdotibus, quod omni gravitate sacerdotalis ordinis
praetermissa audientium
iudicium
furore praeveniant
et excessus
inhonestae motionis
audire refugiunt,
pro quibus eos
oportuerat aequitatis iudicia sustinere. Dum enim de honoris sui
culmine
blandiuntur,
patientiam
habere refugiunt, et
qui inconcussae
debuerant
veritatis
conservare
statum, subito religionis mutant propositum et praecipiti furore
iudicium antecedunt, sicque in quo decreverat
eos iudicii
sustinere conventum,
pervasione
agunt, unde
de praesumptionibus confundantur. Qui tamen aut
damno <V630, f. 163rb> pariter et
excommunicatione plectendi sunt aut omissis compositionibus rerum sola
satisfactione poenitentiae curabuntur. <O93, f. 90vb> Illi
enim, qui rei propriae facultate suffulti sunt, aut, qui rem suam iam
ante in
nomine ecclesiae
praesentes
transfudisse
noscuntur, si aut
per se aut per
subditos
seu per quoslibet
aliena diripiunt vel praesumptionis seu caedis quippiam agunt, tam in
rebus fiscalibus quam
etiam
in quorumlibet
dominio
constitutis, et
pervasa
vel praesumpta de
rebus
iuxta leges
excellentissimi
principis sarciant,
et pro excessu religioni
contrario, quod
inhoneste
ante iudicium patraverunt,
duarum <E97, f. 341rb> hebdomadarum excommunicatione
plectendi
sunt. Et
qui
nihil proprietatis habere videntur, magna discretionis arte medendi
sunt, quo nec <V1341, f. 100vb> ausus
illicitos ecclesiarum facultatibus redimant, nec ipsi penitus extorres
a poena
persistant. Nec enim
iustum est, ut pro
pravis actibus
sacerdotum ecclesiae, quibus praeminent,
sustineant
damnum aut
pro excessibus talibus
satisfactio
ab ecclesiis
exigatur, cum ecclesia cultores suos non ad litem, sed ad honestatem
informet.
De talibus ergo
placuit definire, qui nullis
habitis rebus propriis aut in quocumque pervasores
exstiterint aut
quibuslibet personis
caedes
vel
quodcumque praesumptionis intulerint, nulla eos incurvatione
status sui servituti hominum debere
addici,
sed iuxta quod
praesumptiosus
quisquis ille
exstiterit, ita et poenitentiae legibus subiacebit,
si in decem solidorum summam praesumptor esse convincitur, viginti
dierum poenitentiae satisfactione purgetur, ita ut sive
minoris
sive maioris summae
excessum peregerit, similiter geminata hoc semper satisfactione
poenitentiae recompenset. Servos tamen
ecclesiarum, <W411, 167r> qui huiusmodi excessus operasse
noscuntur, ad leges saeculares audiendos
remittimus. Et haec quidem de generali excessu dicta sufficiant.
Ceterum specialitatis ordinem prosequentes,
si quis episcoporum magnati
cuiusquam uxorem, filiam, neptem
seu quolibet
illi gradu adhibito
pertinentem
quacumque fraude vel subtilitate adulterina pollutione fedaverit, et
honoris proprii gradum amittat
et sub exilii religatione
perpetuam excommunicationis sententiam perferat, qui tamen circa finem
vitae communionis
remedio
adiuvandus est. Hanc sane et illi
sententiam merebuntur, qui aut volentes
homicidium fecerint aut primatibus palatii generosisque
personis seu nobilioribus quibuscumque mulieribus vel puellis aliquid
aut per necem
aut per quamcumque
irrogatam
iniuriam <V630,
f. 163va> visi fuerint intulisse. Unde eos iuxta
legum saecularium instituta aut talionem
recipere aut traditionem de his fieri vel praescriptionem
oporteat.
NON
DEBERE SACERDOTIBUS
QUALIBET
IN ECCLESIA
FAMULIS
TRUNCATIONES
MEMBRORUM FACERE NEC
ALIQUID, QUOD MORTE PLECTENDUM
SIT,
IUDICARE
VI <V1341, f. 101ra> His,
a quibus domini
sacramenta tractanda sunt, <E97, f. 341va> iudicium
sanguinis
agitare non licet. Et ideo magnopere
talibus
excessibus
prohibendum est, ne indiscretae praesumptionis motibus agitati aut,
quod morte plectendum est, sententia propria iudicare praesumant, aut
truncationes quibuslibet
personis aut per se inferant aut inferendas
praecipiant. Quod si quisquam horum immemor praeceptorum aut in
ecclesiae suae familiis aut in quibuslibet personis tale
aliquid fecerit et concessi ordinis honore privatus et loco sub perpetuo
damnationis teneatur religatus
ergastulo, cui tamen communio
exeunti ex hac vita non neganda est propter domini misericordiam, qui
non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat.
QUAE
DEBEAT DISCRETIO
ECCLESIARUM RECTORIBUS ESSE, NE PER INCONDITAM DISCIPLINAM
SUBEANT
HOMICIDII NOTAM
VII Cum iuxta antiquam
institutionis edictum plus erga corrigendos agere debeat
benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio,
plus caritas quam potestas, relatum nobis
est, quod
quidam ex fratribus
plus livore odii quam correctionis studio subditos insequentes, dum se
simulant spiritalem
eis adhibere
correctionem, indiscretam subito afferunt mortem, cum inauditos
a se proiciunt et illicitis
eos iudiciis sub poenitentia puniunt. Non ergo de cetero perversis
voluntatibus
sit liberum simulare
se,
quod fingunt,
<O93, f. 90va> sed quotiescumque
quilibet ex subditis corrigendus est aut publica a
sacerdote debet disciplina curari aut, si aliter rectoribus placet,
duorum vel trium fratrum spiritalium
testimonio <W411, f. 167v> peculiariter adhibito et modus
criminis
agnoscatur et modus poenitentiae irrogetur, ita tamen, ut, si
exilio vel retrusione
dignum
eum esse cognoverit
,
ut
quid aliud iudicium peculiare decreverit, modus poenitentiae, quem
coram tribus fratribus sacerdos transgressori indixerit,
speciali debeat
eius, qui
sententiam protulit, manus propriae subscriptione
notari.
Sicque fiet, ut nec
transgressores sine testimonio excidia vitae suae incurrant, nec
rectores accusatos se de quorumlibet interemptionibus
erubescant.
<V1341,
f. 101rb> NE
QUISQUAM
PRAEMII
PRO DIVINIS SACRAMENTIS ACCIPIATUR
VIII
Quicquid invisibilis
gratiae collatione tribuitur, numquam
quaesta
vel quibus<V630,
f. 163vb>libet praemiis venundari penitus debet
dicente domino: Quod gratis accepistis, gratis date. Et ideo
<E97,
f. 341vb> quicumque deinceps in
ecclesiastico ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque
fidelibus
chrismatis
vel promotionibus graduum
pretia quaelibet vel praemia nisi
voluntarie oblata pro huiusmodi ambitione susceperit, equidem si scienti
loci episcopo
tale quicquam a
subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi
subiaceat pro eo, quod
in
scientia
mala contexit et correptionem
necessariam non acquivit,
sin autem suorum quispiam eodem nesciente quodcumque pro
supradictis
capitulis accipiendum sibi esse crediderit, si presbyter est, trium
mensium
excommunicatione
plectatur, si diaconus, quattuor,
subdiaconus vero vel clericus his cupiditatibus serviens et competenti
poena
et debita
excommunicatione
plectendus
est.
QUID
CUSTODIRI
DEBEAT, SI
PER PRAEMIUM QUIS EPISCOPUS
FIAT VEL QUA SENTENTIA FERIATUR, QUI AD
HONOREM ACCEPTUM
PER PRAEMIUM
ORDINATUS FUISSE DETEGITUR
VIIII Multae
super hoc capitulo
patrum sententiae
manaverunt,
scilicet ne
inappretiabilem
sancti spiritus
gratiam donis vel muneribus quis
existimet comparandam.
Sed quod non sine gravi dolore dicendum est, quanto
hoc
frequenti decretorum
est praeceptione
prohibitum,
tanto a
nobis
fraudibus cognoscitur iteratum,
dum hi, qui tali pretio mercari
nituntur
gratiam
ordinationis suae tempora praeveniunt munere aut post acceptum honorem
promissis
suis conferunt a
patribus turpis lucri mercedem. Et ideo, ut horum et similium
argumentorum deinceps amputetur
occasio, hoc sancta synodus definivit, ut, cum quisque pontificale
culmen ante domini altare percepturus accesserit, sacramentis
et
exactione
adstringatur,
quod pro conferenda
sibi consecratione honoris nulli personae cuiuslibet praemii
collationem vel aliquando
dedisset
vel aliquando
in
futurum dare
procuret, <V1341, f. 101va> sicque aut mundus ab hoc
contagio
praelationis
consecrationem
accipiat aut publicato
hoc
scelere
manifeste denudatus
<W411, f.
168r> coram ecclesia
ad honorem, quem mercari
voluit, non accedat. Illos tamen,
quos deinceps post praelationem per praemium ordinatos
fuisse patuerit, sub definitis poenitentiae legibus, ut vere
simoniacos ab ecclesia separandos esse censemus, id est, ut duorum
annorum spatio exilio religati
et digna satisfactione
vel excommunicationis sententia coerciti <E97, f. 342ra>
honoris
gradum, quem praemiis emerant, lacrimis conquirere et reparare
intendant. Unde si digna satisfactio
eos poenitentiae tempore invenerit,
non tantum communione,
sed et loco et totius ordinis officiis, a quibus separati fuerant,
restaurandi sunt.
UT
OMNES PONTIFICES
RECTORESQUE ECCLESIARUM TEMPORE, QUO ORDINANDI
SUNT, SUB CAUTIONE PROMITTANT, QUAM IUSTISSIME VIVERE DEBEANT
X <V630, f. 164ra> Quamquam
omnes,
qui sacris mancipatur
ordinibus canonicis
regulis teneantur
adstricti,
expedibile tamen
est, ut promissionis suae vota sub cautione spondeant, quos ad
promotionis
gradus ecclesiastica
probat
disciplina.
Solet enim plus
timeri, quod singulariter pollicetur, quam quod generali exponsione
concluditur. Et ideo placuit huic sancto concilio, ut unusquisque, qui
ad ecclesiasticos
<O93, f. 90vb> gradus
est accessurus, non ante honoris consecrationem accipiat, quam placiti
sui innotatione
promittat, ut fidem
catholicam sinceram
cordis devotione
custodiens iuste et pie vivere debeat et
in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat atque ut debitum
per omnia honorem atque obsequii
reverentiam praeminenti sibi unusquisque
dependat iuxta illud beati
papae
Leonis edictum:
Qui se
scit aliquibus
esse praepositum,
non moleste ferat
aliquem sibi esse praelatum, sed oboedientiam,
quam exigit, etiam ipse dependat. Poena tamen iuxta ecclesiasticae
consuetudinis morem et placitis talium inserenda
et ab his, qui transgressores fuerint, persolvenda est.
DE
ELUCIDATIONE ANTIQUI
CANONIS, QUO
PRAECIPITUR, UT, SI
QUIS ACCEPTAM A SACERDOTE EUCHARISTIAM NON SUMPSERIT, VELUT SACRILEGUS
PROPELLATUR
XI
Cum nihil in divino
canone debeat esse confusum, nihil dubium, nihil etiam indiscretum
in collationem
<V1341, f.
101vb> nostri coetus, relatus
est canon Toletani concilii primi, in quo praeceptum est, ut, si quis
acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, ut
sacrilegus repellatur.
Nec adiecta est ibi discretio voluntatum, cum et infidelis
fidenter
accipiat, quod
naturaliter
illum necessitas
deglutire non sinat. Solet enim humanae naturae infirmitas in
ipso mortis exitu praegravata tanto siccitatis pondere
deprimi,
ut nullis
ciborum illationibus refici,
sed vix tantundem
illati <W411, f.
168v> delectetur poculi gratia sustentari. Quod etiam in
multorum
exitu vidimus, qui optatum
suis votis sacrae
communionis
expetentes viaticum collatam
sibi a sacerdote eucharistiam
reiecerunt, non quod infidelitate hoc agerent, sed quod praeter dominici
calicis haustum traditam sibi
non possent
<E97, f.
342rb> eucharistiam deglutire. Non ergo huiusmodi a corpore
ecclesiae separandi sunt, qui talia non infidelitate, sed necessitate
fecerunt, praesertim hi,
de quibus nihil fidei sinistrae
sentitur. Placuit ergo definire, quod nec fideli officiat
nec infideli multum
exsistat. Quicumque
ergo fidelis inevitabili
qualibet infirmitate coactus eucharistiam perceptam reiecerit, in nullo
ecclesiasticae damnationi
subiaceat, similiter
nec illos
cuiusquam punitionis
censura redarguet, qui talia aut tempore in<V630, f.
164rb>fantiae faciunt aut in quolibet
mentis alienatione positi, quid fecerint, ignorare videntur. Iam vero
quicumque aut de fidelium aut de infidelium numero corpus domini absque
inevitabili, ut dictum est, infirmitate proiecerit,
si fidelis est, perpetua communione privetur, si infidelis
est,
et verberibus
subdatur et perpetuo exilio
religetur.
Quod si horum
quislibet
huiusmodi excessus
digna poenitentiae
satisfactione
defluxerit,
post quinquennium
licitum
erit illum communioni
pristinae reformari.
NE
IN CONFINIO MORTIS
POENITENS A RECONCILIATIONE DIU
SUSPENDATUR, ET UT OBLATIO
EIUS, QUI POENITENS NEC TAMEN
RECONCILIATUS DE HAC VITA EXIERIT AB ECCLESIA RECEPTETUR
XII Qui poenitentiam in mortis agit
periculo,
non diutine a reconciliationis
gratia differendus est, sed si praecincto
mortis urguetur
periculum,
poenitentia
per manus
impositionem acceptam
statim et
reconciliatio
adhibenda est, ne prius ab humanis
rebus aeger
abscedat, quam donum reconciliationis accipiat, sicque superstitibus
quodammodo doloris videatur esse perpetui, si praecisum ab ecclesiae
membris eum, qui utique <V1341, f. 102ra> reconciliationem
non meruit, raptim a praesenti vita mortis
natura subduxerit. Unde iuxta papae Leonis edictum hi,
qui in tempore necessitatis et in periculi
urgentis instantia praesidium poenitentiae ex
more reconciliationis
implorant, nec satisfactio interdicenda est nec reconciliatio deneganda,
quia in
misericordia dei
nec mensuras
possumus ponere nec tempora definire. De his autem, qui acceptam
poenitentiam, antequam reconcilientur,
ab hac vita recesserint, quamquam diversitas praeceptorum de hoc
capitulo habeatur,
illorum tamen nobis
sententiam
placuit, qui
multiplici
numero de huiusmodi
humanius decreverunt, ut et memoria talium <E97, f.
342va> in
ecclesiis commendetur <W411, f. 169r> et
oblatio pro eorum dedicata
spiritalibus
accipiatur.
DE
SACERDOTIBUS, QUI
VEXATI
CADERE VIDENTUR
XIII Bene siquidem maiorum regulis
definitum est, ut
daemoniis aliisque
similibus
passionibus irretitis
mysteria
sacra tractare non
liceat. Cui praecepto consensu rationis adhibito, id communiter
definivimus,
ut nullus de his,
qui aut in terra
arrepti a daemonibus
eliduntur <O93, f. 91ra> aut quolibet modo vexationis
incursibus
efferuntur vel sacris audeant
ministrare altariis
vel indiscussi
se divinis ingerant
sacramentis,
exceptis illis, qui variis corporum commoditatibus
dediti sine huiusmodi passionibus in terram approbantur elisi,
qui tamen et ipsi tamdiu erunt ab officii sui ordine et loco suspensi,
quousque unius anni spatio per discretionem episcopi inveniuntur
ab incursu daemonum alieni.
UT
HI, QUI DOMINO
CANUNT
ATQUE SACRIFICANT,
POST SE SEMPER HABEANT
ADIUTORIA CONSTITUTA
XIIII <V630, f. 164va> Ut
illud divini
oraculi
monentis
singuli
praecaventes
,
quo
scribitur: Vae
soli, quia, cum ceciderit, non habet sublevantem, summopere verendum
nobis est et
cavendum, ne horis illis atque temporibus, quibus domino psallitur vel
sacrificatur, unicuique divinis singulariter
officiis
insistenti perniciosa passio vel corporis quaelibet valitudo occurrat,
quae aut corpus subito subrui faciat aut mentem alienatione vel terrore
confundat.
Pro huiusmodi
ergo ausibus
praecaventes
necessarium duximus
instituere, ut ubi
temporis vel loci
sive cleri
copia suffragatur,
habeat quisquis ille canens deo atque sacrificans post se vicini
solaminis
adiutorem, <V1341, f- 102rb> ut, si aliquo casu ille, qui
officia
impleturus
accedit, turbatus fuerit vel ad terram elisus, a tergo
semper habeat, qui
eius vicem exsequatur intrepidus.
DE
INSTITUTIONE CERTI
TEMPORIS, QUO
CONCILIUM AGITUR
XV Peractis omnibus, quae ad
correctionem nostri
ordinis in hoc concilio promulgata sunt, placuit definire, ut paternis
institutionibus obsequentes omni anno ad peragendam celebritatem
concilii in metropolitana
sede tempore, quo principis vel metropolitani electio definierit,
devotis semper animorum studiis conferamus, nec quibuslibet requisitis
occasionibus absentemur,
sed in praeparato die, <E97, f. 342vb> quo
interdictum
fuerit, adunatis
in metropolitana
sede omnibus
provinciae pontificibus concilium deo praesule
celebretur.
Quisquis autem episcoporum excepto
inevitabili causa
vel necessitate de peragendo se concilio absentaverit, unus
anni metas
erit
excommunicatione plectendus.
Quod si deinceps absque celebratione concilii anni
unius metas
transierit,
omnium
in commune
pontificum
Carthaginis
provinciae superioris censurae
sententiam
obnoxios
retinebit, id
est, <W411, f.
169v> si nulla sibi impediente principis potestate vel
infirmitate aut
inevitabili causa, sed
solius propriae voluntatis libitu
sese
ad celebrandum
concilium non
collegerint.
DE
RELATIONE
GRATIARUM PRO CONSUMMATIONE CONCILII
XVI His igitur constitutionibus
nostris,
quas
necessario
decernendas
credidimus,
finalem manus
nostrae subscriptionem adiecimus, immortali deo nostro et domino
gloriam et honorem reddentes, qui nos de conventu alternae visionis
laetos efficit,
qui os nostrum in
confessione
laudis suae
aperuit, qui etiam decreta huius nostri concilii honeste
complevit. Post
haec religioso domino et amabili principi nostro
Wambani
regi
gratiarum actiones
persolvimus, cuius etiam
studio aggregati sumus, qui ecclesiasticae disciplinae nostris saeculis
novus
<V630, f.
164vb> reparator occurrens omissos conciliorum ordines
non solum
restaurare intendit, sed etiam annuis recursibus celebrandos instituit,
ut ad
alternam morum
correctionem annuo
tempore alacriter
concurrentes iuxta prophetae vaticinium, quod in nobis defractum
est, alligetur,
et quod abiectum
est, reducatur. Det ergo eidem principi <V1341, f. 102va>
dominus
pro huius sacrae sollicitudinis voto et cursum praesentis vitae in pace
transire et post diuturna tempora ad se in pace remissis iniquitatibus
pervenire, qualiter
et ille
felicia tempora
ducat, et felix cum omnibus, quibus principatur, ad Christum sine
confusione perveniat, ut, quia per eum corona nostri ordinis in melius
restauretur,
coronam futuri
regni capiat ex
hoc in regione
vivorum regnans cum Christo in saecula saeculorum. Amen.
Interfuerunt
huic concilio pontifices XVII.
Ego Quiricus,
urbis regiae
<E97, f. 343ra> metropolitanus episcopus, haec
gesta synodica a
nobis definita subscripsi. Similiter et alii episcopi subscripserunt
numero XVI.
O93, f. 91ra; V630, f. 164vb; W411, f. 169v;
V1341, f.
102va; E97, f. 343ra