O93, f.
94rb; V630, f.
170ra; W411, f.
179r; V1341, f.
108ra; E97, f.
349rb
INCIPIUNT GESTA SYNODI
BRACARENSIS
SEPTEM EPISCOPORUM REGNANTE
DOMINO NOSTRO IESU
CHRISTO CURRENTE ERA
DLXVIIII ANNO
III ARIAMIRI REGIS
<V1341,
f. 108rb> DIE
KAL. MART.
Cum Galliciae provinciae
episcopi,
Lucretius,
Andreas,
Martinus,
Cottus, Ildericus, Lucentius,
Timotheus,
Maliosus ex
praeceptis
praefati
gloriosissimi
Ariamiri
regis in metropolitana eiusdem
provinciae
Bracarensis ecclesiae convenissent, consedentibus simul
episcopis,
praesentibus
quoque presbyteris adstantibusque ministris
vel universo clero,
Lucretius
metropolitanus eiusdem
ecclesiae
episcopus
dixit: Diu est,
sanctissimi
fratres,
quod secundum
instituta venerabilium canonum
et decreta catholicae
et apostolicae disciplinae desiderabamus sacerdotalem inter
nos fieri debere
conventum,
quia non
solum ecclesiasticis regulis
et ordinibus opportunam, sed
etiam <E97, f.
349va>
stabilem
semper efficit caritatis
fraternae
concordiam,
dum congregati simul
in nomine domini
sacerdotes
ea inter
se salutifera collatione
requirunt,
quae secundum doctrinam
apostolicam
unitatem
spiritus
in vinculo pacis
obtineant.
Nunc igitur, quoniam
optatum nobis huius
congregationis
diem gloriosissimus atque
piissimus
filius vester adspirante
sibi domino utiliter commendavit, prius de statu
fidei, sicut superius
dictum est, conferamus, nam
licet iam olim
Priscillianae
heresis contagio in Spaniarum provinciis
detecta sit et
damnata,
ne quis tamen
per ignorantiam aut
aliquibus,
ut assolet, scripturis
deceptus
apocryphis
aliqua adhuc
ipsius erroris pestilentia sit
infectus,
manifestius <O93, f.
94va>
ignaris hominibus declaretur, qui in ipsa extremitate mundi
et in ultimis
huius provinciae finibus constituti
aut exiguam aut
pene nullam rectae
eruditionis
notitiam
contigerunt.
Credo autem vestrae
beatitudinis
fraternitatem
nosse, quia eo
tempore,
cum in
his regionibus nefandissima Priscillianae sectae
venena serpebant, beatissimus papa
urbis Romae Leo,
qui quadragesimus fere
exstitit
apostoli
Petri successor per
Turibium
notarium
sedis suae ad
synodum Galliciae contra
impiam <V630, f.
170rb>
Priscillianae heresis sectam scripta sua
direxit.
Cuius etiam praecepta Terraconenses et
Carthaginenses episcopi, Lusitani quoque
et Betici facto
inter se concilio
regulam fidei contra
Priscillianam
heresem cum
aliquibus
capitulis
conscribentes ad
Balconium
tunc huius Bracarensis ecclesiae
praesulem dixerunt. <V1341, f.
108va>
Unde quia et
ipsum praescriptae fidei
exemplar
cum suis capitulis
prae manibus hic habeamus, <W411, f.
179v>
pro instructione ignorantiae, si
vestrae placet reverentiae, recitetur.
Omnes episcopi dixerunt:
Valde necessaria horum
capitulorum
est lectio, ut, dum
simplicioribus quibusque
pristina
sanctorum patrum
statuta pandantur, ut abominata
iam olim a
sede beatissimi Petri
apostoli
et damnatae Priscillianae heresis
figmenta
cognoscant.
Lectum est enim exemplar
fidei cum capitulis
suis, quae, ne
prolixitatem facerent, his
gestis minime
sunt inserta. Post
lectionem
capitulorum lectio
necessaria
recensita est, tamen
evidentius
et simplicius ea,
<E97,
f. 349vb> quae
sunt exsecrabilia, ita
positis etiam modo
capitulis
declaretur, ut, qui
minus est eruditus, intellegat
et sic sub
anathematis
sententia
explosa iam
olim Priscilliani erroris
figmenta
damnentur,
ut, quisquis clericus
vel monachus sive
laicus tale aliquid
sentire adhuc vel
defendere
fuerit depraehensus, tamquam
vere putridum membrum
continuo
de corpore abscidetur catholicae
ecclesiae,
ne aut societatis eius
macula sive
pravitatis
a recte
credentibus
de permixtione talium
aliquod orthodoxis
reputetur
opprobrium.
Proposita contra
Priscillianam
heresem capitula
et relecta continent
haec:
I Si quis
patrem et filium
et spiritum sanctum
non confitetur tres
personas
unius substantiae et
virtutis
ac potestatis, sicut
catholica
et apostolica ecclesia
docet, sed unam
tantum ac solitariam dicit
esse personam, ita
ut ipse sit
pater qui filius,
ipse etiam sit paraclitus
spiritus,
sicut Sabellius et
Priscillianus
dixerunt,
anathema
sit.
II Si quis
extra sanctam trinitatem
mala, nescio
quae, divinitatis nomina
introducit
dicens, quod ipsa divinitas sit
trinitas,
sicut Gnostici et
Priscillianus
dixerunt,
anathema
sit.
III Si quis
dicit filium dei
dominum nostrum, antequam
ex virgine nasceretur, non
fuisse, sicut Paulus
Samosatenus
et Photinus et
Priscillianus
dixerunt,
anathema
sit.
IIII <V630, f.
170va>
Si
quis natale Christi
secundum
carnem non vere
honorat,
sed honorare se
simulat ieiunans in
eodem die in
dominico,
quia Christum in
hominis natura natum
esse non credit,
sicut Cerdon, Marcion, Manicheus
et Priscillianus dixerunt,
anathema
sit.
V Si quis
animas humanas vel
angelos ex dei
credidit <V1341, f.
108vb>
substantia exstitisse, sicut
Manicheus
et Priscillianus dixerunt,
anathema
sit.
VI Si quis
animas humanas dicit
prius in caelesti habitatione peccasse
et pro hoc
in corpora humana
in terra deiectas,
sicut Priscillianus dixit,
anathema
sit.
VII Si quis
dicit diabolum non
fuisse prius bonum
angelum a
deo factum nec
dei opificium fuisse
naturam eius, sed
dicit eum ex tenebris
emersisse
<E97,
f. 350ra> nec
aliquem sui habere
auctorem,
sed ipsum esse
<W411,
f. 180r> principium
atque substantiam mali, sicut
Manicheus
et Priscillianus dixerunt,
anathema
sit.
VIII Si quis
credit, quod aliquantas
in mundo
creaturas
diabolus
fecerit,
et tonitrua et
fulgura et
tempestates
et siccitates ipse
diabolus
<O93,
f. 94vb> sua
auctoritate
faciat, sicut
Priscillianus
dixit, anathema
sit.
VIIII Si quis
animas et
corpora humana
fatali signo credit
adstringi,
sicut pagani et
Priscillianus
dixerunt,
anathema
sit.
X Si quis
duodecim
signa, id est
sidera, quae mathematici observare
solent, per singula animae
vel corporis membra
dissipata
credunt et
nominibus
patriarcharum
adscripta
dicunt, sicut
Priscillianus
dixit, anathema
sit.
XI Si quis coniugia
humana damnat et
procreationem
nascentium
perhorrescit,
sicut Manicheus et
Priscillianus
dixerunt,
anathema
sit.
XII Si quis
plasmationem humani
corporis
diaboli dicit
esse figmentum et
conceptiones in
uteris matrum operibus
dicit daemonum figurari, propter quod
et resurrectionem carnis
non credit, sicut
Manicheus
et Priscillianus dixerunt,
anathema
sit.
XIII Si quis
dicit creationem universae
carnis non opificium dei,
sed malignorum esse
angelorum,
sicut Manicheus et
Priscillianus
dixerunt, anathema
sit.
XIIII Si quis
immundos
putant cibos
carnium,
quas deus
in usu omnium dedit
et non propter
afflictionem
corporis
sui, sed quasi
immundiciam
putarit <V630, f.
170vb>
ita abstineat ab
eis, ut nec
olera cocta cum carnibus
praegustet, sicut
Manicheus
et Priscillianus docuerunt, anathema
sit.
XV Si quis clericorum praeter
matrem aut germanam
vel etiam, qui proximi
consanguinitate
iunguntur,
alias aliquas quasi
adoptivas
feminas secum retinent
et cum ipsis
habitant, sicut
Priscilliani
secta <V1341, f.
109ra>
docuit, anathema
sit.
XVI Si quis
quinta feria paschali, quae
vocatur cena
domini, hora legitima post
nonam ieiunus
in ecclesia missas
non tenet, sed
secundum sectam
Priscilliani
festivitatem
ipsius diei ab
hora tertia per
missas defunctorum soluto ieiunio
colit, anathema
sit.
<E97,
f. 350rb> XVII Si quis
scripturas,
quas Priscillianus secundum
suum depravavit errorem
vel tractatus Dictinii,
quos ipse Dictinius, antequam
converteretur,
scripsit sub
nomine patriarcharum, prophetarum vel
apostolorum
et suo
errori consona confixit, legit et
impia eorum figmenta
sequitur
aut defendit, anathema
sit.
Propositis his
capitulis
et relectis Lucretius
episcopus
dixit: Quoniam ea,
quae a catholicis
abominata
sunt et damnata, manifestius et
apertius
etiam ignorantibus declarata
sunt, necessarium post
hoc arbitror, si
vestrae fraternitati videtur,
ut instituta
nobis sanctorum patrum
recensitis antiquis
canonibus
innotescant,
quae, etsi non
omnia certe vel
pauca, quae
ad instructionem clericalis
disciplinae
pertinent,
relegantur.
Omnes episcopi dixerunt:
Placet hoc editum et
congrua res est,
ut et quibus
fortasse
<W411,
f. 180v> per
incuriam
abolita sunt ecclesiastica constituta, audiant
sanctorum
canonum regulam et
observent.
Relecti ex
codice coram concilio tam
generalium
synodorum canones
quam localium, post
quorum lectionem Lucretius
episcopus
dixit: Ecce ex
ipsa canonum lectione
agnoscat sancta
fraternitas vestra
non solum in generalibus conciliis,
sed etiam in localibus
congregatos
simul sacerdotes uno
consensu
ea, quae ecclesiastico conveniebant ordini statuisse,
et, secundum quod uniuscuiusque rei
expetebat ratio,
prospexisse
sequentes
sententiam
doctrinae
apostolicae
dicentes: Probate, quae
bona sunt, et
tenete. Si ergo
placet caritati vestrae,
quia sunt aliqua
ecclesiasticae institutionis obsequia,
quae in huius
praesertim
extremitate provinciae
non per contentionem, quod absit,
sed magis, sicut
praevaricati sumus, per incuriam
aut per ignorantiam, constituamus quaedam
inter nos capitula, ut,
quae non uno
modo tenentur a
nobis, ad unam
omnino formulam revocentur. Omnes
episcopi
dixerunt: Necessarium et
valde hoc utile
arbitramur,
ut ea, quae
apud unumquemque nostrum
varia <V630, f.
171ra>
et inordinata consuetudine retinentur, unito
inter nos per dei
gratiam et
concordi celebrentur officio,
et idcirco, si
quid illud est
magnum vel parum, <V1341, f.
109rb>
quod variari
videmus, ad
unam, sicut dictum
est, formulam praefixis
rationabiliter
capitulis
revocetur,
praecipue cum
et de certis
quibusdam
causis instructionem apud
nos <E97,
f. 350va> sedis apostolicae habeamus,
quae ad
interrogationes
quorundam venerandae memoriae
praecessoris tui
prudentia Profuturi
ab ipsa beatissimi
Petri accepit cathedra.
Lucretius
episcopus
dixit: Recte vestra
fraternitas
pro auctoritate sedis
<O93,
f. 95ra> apostolicae recordata est,
quae licet eodem tempore
innotuerit,
quo directa est,
tamen pro firmitate
testimonii
et instructione multorum,
si vestri unianimitati complacet,
quia prae manibus
est, coram his omnibus
legatur.
Omnes episcopi dixerunt:
Iustum est, ut,
quia mentio ipsius
auctoritatis
est habita, quae
est eius doctrina,
a circumstantibus audiatur.
Relecta auctoritas
sedis apostolicae ad
quendam Profuturum
directa episcopum, quae
propter prolixitatem his
gestis minime est
inserta.
Post cuius
lectionem
Lucretius
episcopus
dixit: Manifestius patet
apostolica nobis
opitulari
doctrina,
et ideo, sicut
fraternitas vestra praedixit,
si quid per
ignorantiam
apud quosdam variat, ad
unam formam concordi regula
praescriptis
inter nos capitulis
adstringatur.
Proposita sunt
igitur capitula, quae
continent
haec:
I Placuit omnibus communi
consensu,
ut unus atque
idem psallendi ordo
in matutinis vel
vespertinis
officiis
teneatur
et non diverse
ac private monasteriorum consuetudines contra ecclesiasticas regulas
sint permixtae.
II Item placuit,
ut per solemnium
dierum vigilias vel
missas omnes easdem et
non diversas lectiones
in ecclesia legant.
<W411,
f. 181r> III Item placuit,
ut non aliter
episcopi
et aliter
presbyteri
populum,
sed uno modo
salutent
dicentes: Dominus
sit vobiscum,
sicut in libro legitur,
et ut respondeatur a
populo: Et cum
spiritu tuo, sicut
et ab ipsis apostolis
traditum
omnis retinet Oriens,
et non sicut
Priscilliana pravitas
permutavit.
IIII Item placuit
nullum, ut eodem
ordine missae
celebrentur
ab omnibus, quem Profuturus quondam
huius metropolitanae ecclesiae
episcopus
ab ipsa apostolicae sedis
auctoritate
suscepit
scriptum.
V Item placuit,
ut nullus eum
baptizandi
ordinem praetermittat, quem
et antea tenuit
metropolitana
Bracarensis
ecclesia et
pro amputanda aliquorum
<V1341,
f. 109va> <E97,
f. 350vb> dubietate praedictus
Profuturus
episcopus
scriptum
sibi et directum
a sede beatissimi
Petri apostoli
suscepit.
VI <V630, f.
171rb>
Item
placuit,
ut conservato metropolitani episcopi
primatu ceteri episcoporum secundum
sui ordinationis tempus
alius alio sedenti deferat locum.
VII Item placuit,
ut ex rebus
ecclesiasticis
tres aequae fiant portiones,
id est una
episcopi,
alia clericorum, tertia
in recuperatione vel
in luminariis ecclesiae.
De quarta parte
sive archipresbyter sive
archidiaconus
illam administrans episcopo
faciat rationem.
VIII Item placuit,
ut nullus episcopus
clericum
alterius
ordinare
praesumat,
sicut et antiqui
canones vetuerunt, nisi
forte signata ipsius
episcopi scripta
susceperit.
VIIII Item placuit, quia in aliquantis
huius provinciae ecclesiis diacones
absconsis
infra tunicam utuntur
orariis,
ita ut nihil
differri a
subdiacono
videantur, de
cetero superposito scapulis, sicut decet,
utantur orario.
X Item placuit,
ut non liceat cuilibet
ex lectoribus sacra
altaris vasa portare,
nec aliis
nisi his, qui
ab episcopo subdiaconi
fuerint ordinati.
XI Item
placuit,
ut lectores in
ecclesia
in habitu
saeculari
ornati non
psallant,
neque granos gentili
ritu dimittant.
XII Item placuit,
ut veteris testamenti
nihil poetice compositum
in ecclesia psallatur, sicut et
sancti praecipiunt canones.
XIII Item placuit,
ut ingredi
ad communicandum non
liceat sacrariis laicis
viris vel mulieribus
nisi tantum clericis,
sicut et antiquis
canonibus
statutum est.
XIIII Item placuit,
ut quicumque in
clero cibos carnium
non utuntur, pro
amputanda
suspicione Priscillianae heresis
vel olera cocta
cum carnibus tantum
praegustare
cogantur.
Quod si contempserint, secundum
quod de talibus
sancti patres antiquitus
statuerunt,
necesse est pro
suspicione heresis
huius officio excommunicatos omnimodis removeri.
XV Item placuit, ut, qui heresi aut
pro crimine aliquo
excommunicantur,
nullus eis communicare praesumat,
sicut et antiqua
canonum continent statuta.
Quae si
quis spernit, <E97,
f. 351ra> voluntarie se
ipsum alienum a communione
facit.
XVI Item placuit,
ut hi , qui
sibi ipsis aut
per ferrum aut
per venenum <V1341, f.
109vb>
aut praecipitium <W411, f.
181v>
aut suspendium vel
quolibet
modo violentiae inferunt
mortem, nulla pro illis in
oblatione commemoratio <O93, f.
95rb>
fiat, neque cum psalmis
ad sepulturam eorum
cadavera deducantur. Multi
enim sibi hoc
per ignorantiam usurpant. Similiter
et de his
placuit fieri, qui
pro suis <V630, f.
171v>
sceleribus puniuntur.
XVII Item placuit,
ut caticuminis sine
redemptione
baptismi defunctis
simili modo
neque oblationis
commemoratio neque
psallendi
impendatur officium. Nam
et hoc per
ignorantiam
usurpatum
est.
XVIII Item placuit,
ut corpora defunctorum nullo
modo intra basilicam sanctorum
sepeliantur,
sed si necesse
est deforis circa
murum basilicae usque
ad eum
non abhorret. Nam
si firmissimum hoc
privilegium usque
nunc retinent civitates,
ut nullo modo
intra ambitum murorum
cuiuslibet
defuncti
corpus sit humatum,
quanto magis hoc
venerabilium
martyrum
debet reverentia obtineri.
XVIIII Item placuit,
ut, si quis
presbyter
post hoc interdictum ausus
fuerit chrisma benedicere
aut ecclesiam
aut altarium
consecrare,
a suo officio deponatur.
Nam et antiqui
hoc canones vetuerunt.
XX Item placuit,
ut ex laico
ad gradum sacerdotii nemo veniat,
nisi prius anno
integro in officio
lectorum
vel diaconatus disciplinam ecclesiasticam discat,
et sic per
singulos
gradus eruditus ad
sacerdotium
veniat. Nam satis
repraehensibile
est, ut, qui
necdum didicit, iam
docere praesumat, dum
et antiquis hoc
patrum institutionibus interdictum sit.
XXI Item placuit,
ut, si quid
ex collatione fidelium
aut per festivitates martyrum
aut per commemorationem defunctorum offertur,
apud unum clericorum
fideliter
colligatur
et constituto
tempore aut
semel aut
bis in anno inter
omnes clericos dividatur.
Nam non modicae ex
ipsa inaequalitate discordiae
generantur,
si unusquisque in
sua septimana, quod
oblatum fuerit, sibi
dependat.
XXII Item placuit,
ut praecepta
antiquorum canonum,
quae modo in
concilio
recitata
sunt, nullus audeat
praeterire.
Si quis autem contumax
transgreditur
ista, necesse
est, ut de
suo degradetur officio.
Relectis capitulis Lucretius
episcopus
dixit: <E97,
f. 351rb> Quia opitulante
domino nobis
ea, quae ad infirmitatem catholicae
et orthodoxae fidei
vel quae ad
officium
ordinis ecclesiastici pertinebant unanimae, sicut
oportebat,
collatione
decrevimus,
restat nunc, ut
ex omnibus <V1341, f.
110ra>
his, quae dei gratia salubriter
statuta sunt, propriam unusquisque nostrum
studeat et docere
atque informare diocesim. Si
quis autem ex
nobis in parrochiis
suis post agnita
huius concilii <V630, f.
171vb>
constituta
aut clericum aut
monachum
sanae huic doctrinae
resistentem
invenerit
aut in aliquo
adhuc <W411, f.
182r>
Priscillianae
sectae errorem latitare
persenserit
et non continuo
illum excommunicatum et anathematizatum de
ecclesia
foras eiecerit, ita
ut cum
huiuscemodi
homine nec
cibum aliquis fidelis nec
communicare
praesumat,
noverit se is,
qui talem receperit, fraternae
esse excommunicationi obnoxium
et divinae procul
dubio sententiae
reum. Omnes episcopi
dixerunt:
Quaecumque a
nobis unito per
dei gratiam consensu
decreta sunt, pervigili necesse
est sollicitudine observentur. Quae
ut stabilem placitae
constitutionis
obtineant
firmitatem,
propria unusquisque his
gestis manu subscribat.
Et post
episcoporum
subscriptio
subsecuta
est. Lucretius episcopus
subscripsi. Andreas
episcopus
subscripsi.
Martinus
episcopus
subscripsi.
Cottus episcopus subscripsi. Hildericus episcopus
subscripsi.
Lucetius episcopus
subscripsi.
Timotheus
episcopus
subscripsi. Maliolus
episcopus
subscripsi.
EXPLICIT SYNODUS BRACARENSIS PRIMA.
O93, f.
95rb; V630, f.
171vb; W411, f.
182r; V1341, f.
110ra; E97,
f. 351rb