O93, f.
95rb; V630, f.
171vb; W411, f.
182r; V1341, f.
110ra; E97,
f. 351rb
INCIPIT SYNODUS BRACARENSIS SECUNDA.
<O93, f.
95va>
Regnante
domino nostro Iesu
Christo currente aera
DCX anno secundo
regis Ariamiri, die
XVIII Kalendarum
Ianuariarum,
cum Galliciae provinciae
episcopi
tam ex
Bracarensi quam
ex Lucensi synodo cum
suis metropolitanis praecepto
praefati
gloriosissimo regis
simul in
metropolitana Bracarensis ecclesia convenissent, id
est Martinus, Nitigis,
Remisol,
Andreas,
Lucetius, Adoric, Vectimer, Sardinarius, Viator,
Anila, Polemus, Mayloc,
con<E97, f.
351va>sedentibus his simul
episcopis
atque universo clero
praesente, Martinus
Bracarensis
ecclesiae
episcopus
dixit: Inspiratione hoc
dei credimus provenisse, sanctissimi patres, ut
per ordinationem domini gloriosissimi filii nostri
regis ex utroque
concilio
conveniremus
in unum, ut
non solum de
visione alterutra gratulemur, sed
etiam ea,
quae ad ordinationem et
disciplinam
ecclesiasticam
pertinent,
pariter colloquamur. Scriptum est
enim in
evangeliis dicente domino:
Ubicumque
fuerint duo vel
tres in nomine
meo congregati, ibi
ero in medio
eorum. Nitigis Lucentius ecclesiae
episcopus
dixit: Nec aliud
potest credi nisi
ea, quae ad
utilitatem
nostram pertinent
et animarum
divina inspiratione et
inchoari
et perfici oportere et
ideo unanimes omnes
atque idipsum in
domino sentientes quaecumque
ad instructionem nostram
pertinent,
in medium <V1341, f.
110rb>
prolata desideramus agnoscere.
Martinus
episcopus
dixit: Arbitramur vestram
<V630,
f. 172ra> beatitudinem recordari,
quia, cum primum
in ecclesia Bracarensis episcoporum concilium
congregatum
est, post multa,
quae ad
concordiam fidei
fuerant roborata, aliqua
etiam, quae regularem sanctorum canonum continent,
discretionem firmavimus, quorum
utilitas,
ut possit evidentius
in memoriam revocare, ipsa,
si vobis placet,
epistola
vestra in praesentia
relegatur.
Omnes episcopi dixerunt:
Oportet omnimodis, ut
in omnium auribus, qui hic
assistunt,
recitentur.
Recitatis ergo
capitulis,
quae, ne prolixitatem facerent,
his gestis minime
sunt inserta, <W411, f.
182v>
Martinus
episcopus
dixit: Haec ergo,
quae modo
sunt recitata, quae
nobis tunc aut
varia aut dubia
aut inordinata
sunt visa,
auxiliante
deo ordinentur et suam
immobiliter
obtineant
firmitatem.
Quae autem tunc
in memoriam non
venerunt
aut onerosum fuit
in primo illo
concilio
multa simul ingerere,
necessarium
videtur,
modo ad notitiam
sanctae vestrae caritatis
deferri,
eis specialiter prospectis, ut
spiritali ventilata
examine purgentur. Sancti
enim patres et praecessores nostri
aut generales synodos undique
colligi pro
unitate rectae fidei
fecerunt,
sicut in
Nicea contra
Arrium CCCXVIII et
in Constantinopolim contra
Macedonium
CL et in
Epheso contra Nestorium
CC et in
Calcedona
contra Euticen
DCXXX aut certe
speciales
synodos per
suas unusquisque provincias
<E97, f.
351vb>
pro
retundendis contentionibus vel
emendandis
aliquorum
neglegentiis collegerunt, et
prout eventus culparum
aut qualiscumque excessus
exegit, per singulas quaeque
divinas canonum
sententias
mediante
inter eos dei
spiritu conscripserunt, quas
oportet nos relegere
et intellegere et
tenere. Et quia
opitulante
Christi gratia de
unitate et rectitudine fidei
in hac provincia
nihil est dubium,
illud nobis
modo specialius est
agendum,
ut, si quid
fortasse
extra apostolicam disciplinam per
ignorantiam
aut per neglegentiam repraehensibile invenitur
in nobis, recurrentes ad
testimonia
sanctarum
scripturarum
vel ad antiquorum
canonum instituta, adhibito
communi consensu omnia, quae
displicuerint
rationabili
iudicio corrigamus. Et
primum, si placet,
relectis beati
apostoli Petri
praeceptis,
quae pro regula
sacerdotum
in sua epistola
evidenter adscripsit, quicquid
non eodem tenore
sicut princeps apostolorum edocuit,
agi videtur a
nobis sine ulla
cunctatione
ad emendationem deducere
<V1341,
f. 110va> festinemus, <O93, f.
95vb>
ne forte, dum aliis
praedicamus,
ipsi reprobi effecti
divino illo condemnemur eloquio
dicente: Tu
vero odisti disciplinam, et
proiecisti
sermones
meos post te.
Omnes episcopi dixerunt:
<V630,
f. 172rb> Cupimus
memoratam apostoli
Petri epistolam ad
locum ipsum, ubi
sacerdotes
docet, audire. Tunc
allato libro haec
ex eadem
epistola
recitata
sunt: Seniores obsecro
consenior,
pascite,
qui est in
vobis gregem dei,
providentes
non coacte sed
spontanee
secundum
deum, neque turpis lucri
gratia sed
voluntarie,
neque dominantes
in cleris, sed
forma facti
gregi et
ex animo, ut, cum
apparuerit
princeps
pastorum,
percipietis
immarcescibilem gloriae coronam.
His relectis omnes
episcopi
dixerunt:
Cognitis
his, quae ex epistola
beati Petri
apostoli recitata sunt,
desideramus
auxiliante
dei gratia divinis
oboedire
praeceptis
et apostolicae epistolae,
quae nobis recitata
est, in omnibus
formulam
imitari, ne
forte in aliquibus
inordinate
ambulantes
divino, quod absit,
iudicio condem<W411, f.
183r>nemur, sed sanctorum
patrum vestigia subsequentes in
ipsorum requie mereamur esse
participes et
immarcescibilem
illam gloriae coronam,
quae repromissa est,
cum ipsis percipere mereamur. Ob
hoc ergo tuam
<E97, f.
352ra>
simul
omnes deposcimus caritatem,
ut has omnes
causas singulis capitulis breviter
compraehensas, vel
qualiter
corrigi debeant, his
gestis subter annectas. Quae
cum studiosius relecta et in
notitiam
omnium nostrum evidenter
fuerint perducta, propria
unusquisque manu
pro eorum emendatione et
confirmatione
subscribatur, ut
non solum nobis,
sed etiam successoribus nostris
haec ad perfectionem episcopalis officii decreta
proficiant.
I Placuit omnibus
episcopis
atque convenit, ut
per singulas ecclesias
episcopi
et per
dioceses ambulantes
primum discutiant clericos,
quomodo ordinem baptismi
teneant vel
missarum
et qualiter quaecumque officia
in ecclesia peragant et,
si recte quidem
invenerint,
deo gratias, sin
autem minime, docere
debent ignaros, et
hoc modis omnibus
praecipere, sicut
antiqui canones iubent, ante
dies XX
baptismi
ad purgationem exorcismi
caticumini
currant,
in quibus
viginti diebus omnino
caticumini symbolo, quod
est: Credo in
deum patrem omnipotentem, specialiter doceantur.
Postquam ergo
haec suos clericos discusserint vel
docuerint episcopi, alia die
convocata
plebe ipsius ecclesiae
doceant illos,
ut errores fugiant idolorum
vel diversa crimina,
id est homicidium, adulterium, periurium,
falsum testimonium et
reliqua peccata mortifera
et, quod
nolunt sibi fieri, alteri non
faciant,
et ut
credant resurrecti<V630, f.
172va>onem
omnium hominum et
diem iudicii, in
quo unusquisque secundum
sua opera
recepturus
sit. Et sic
postea <V1341, f.
110vb>
episcopus
de ecclesia illa
proficiscatur ad
aliam.
II Placuit, ut
nullus episcoporum per suas dioceses
ambulans praeter
honorem cathedrae
suae, id est
solidos duos,
aliquid aliud per
ecclesias
tollat neque tertiam
partem ex quacumque
oblatione populi
in ecclesiis parrochialibus requirat,
sed illa tertia
pars pro luminaribus ecclesiae
vel recuperatione servetur et
singulis annis
episcopo
inde ratio fiat.
Nam si tertiam
partem illam episcopus
tollat, lumen et
sacra tecta
abstulit
ecclesiae.
Similiter
et ut parrochiales clerici servili more
in aliquibus operibus
episcopi
servire non
cogantur,
quia scriptum est:
Neque ut dominantes
in clero.
III Placuit, ut
de ordinatione clericorum
episcopi
<E97, f.
352rb>
munera
nulla suscipiant, sed,
sicut scriptum est,
quod gratis donante deo
accipiunt,
gratis dent, non aliquo
pretio gratia dei et
impositio
manuum venundetur, quia
antiqua definitio patrum
ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit,
dicens: Anathema sit danti
et accipienti. Propterea, quia
aliquanti
multis sceleribus
obruti, sancto
altario indigne
ministrantes
non hoc testimonium bonorum
actuum, sed profusione
munerum obtinent, oportet
ergo non
per gratiam munerum,
sed per diligentem
<W411,
f. 183v> prius
discussionem,
deinde per multorum
testimonium clericos
ordinare.
IIII Placuit, ut
modicum balsami, quod
benedictum pro baptismi
sacramento per
ecclesias
datur, quia singulis
tremissos pro
ipso exigi solent,
nihil ulterius exigatur,
ne forte, quod
pro salute animarum
per invocationem sancti
spiritus
consecratur, sicut
Simon magus donum
dei pecunia voluit emere,
ita nos venundantes damnabiliter venundemur.
V Placuit, ut, quoties
ab aliquo
fidelium
ad consecrandas ecclesias
episcopi
invitantur, non
quasi ex debito
munus aliquod a
fundatore
requirant,
sed si ipse
quidem aliquid ex
suo voto obtulerint, non
respuatur.
<O93,
f. 96ra> Si
vero aut paupertas
illum aut necessitas
retinet,
nihil exigatur ab
illo. Ac tantum
unusquisque
episcoporum
meminerit, ut
non prius dedicet
ecclesiam,
nisi antea dotem
basilicae
et obsequium ipsius
per donationem chartulae
confirmatum
accipiat.
Nam non levis est
ista temeritas, sine
luminariis
vel sine <V630, f.
172vb>
substantiali sustentatione eorum,
qui ibidem servituri
sunt, tamquam domus
privata consecretur ecclesia.
VI Placuit, si
quis basilicam non
pro devotione fidei,
sed pro quaes<V1341, f.
111ra>tu cupiditatis aedificat,
ut quicquid
ibi de
oblatione
populi colligitur, medium
cum clericis
dividat eo, quod
basilicam
in terra sua
quaestus causa
condiderit,
quod in aliquibus
locis usque modo
dicitur fieri. Hoc
ergo de cetero
observari
debet, ut nullus
episcoporum
tam abominabili voto
consentiat
nec basilicam,
quae non pro
sanctorum
patrocinio,
sed magis sub
tributaria
condicione
est condita, audeat
consecrare.
VII Placuit,
ut unusquisque episcopus
per ecclesias suas
hoc praecipiat, ut
hi, qui
infantes
suos ad baptismum <E97,
f. 352va> offerunt, si
quid voluntarie pro
suo offerunt
voto, suscipiatur ab
eis. Si vero
per necessitatem paupertatis aliquid
non habent, quod
offerant, nullum
illis pignus
violenter tollatur
a clericis. Nam
multi pauperes hoc
timentes
filios a baptismo
retrahunt,
qui forte, dum
differunt,
si sine
gratia baptismi de
hac vita recesserint, necesse
est, ut ab
illis eorum perditio
requiratur,
quorum spolia pertimescentes a baptismi
gratia se retraxerunt.
VIII Placuit, ut,
si quis aliquem
clericorum
in accusatione fornicationis impetit, secundum
praeceptum
Pauli apostoli
duo vel tria
testimonia
requirantur ab illo.
Quod si non
potuerit
datis testimoniis approbari, quod
dixit, excommunicationem accusati
accusator
accipiat.
VIIII Placuit, ut,
postquam omnia
in consilio sacerdotum
fuerint ordinata, illud
omnimodis observetur, ut
superventurum
ipsius anni pascha,
quo Kalendarum
die vel quota luna
debet suscipi, a
metropolitano
episcopo
nuntietur.
Quod ceteri episcopi
<W411,
f. 184r> vel
reliquus
clerus breviculo subnotantes, unusquisque in
sua ecclesia adveniente
natalis domini die,
adstante populo
post lectionem evangelicam nuntiet.
In cuius principio convenientes in
unum vicinae ecclesiae
per triduum cum
psalmis per sanctorum
basilicas
ambulantes
celebrent
laetanias,
tertio autem
die celebratis hora
nona sive X
missis, demisso populo
praecipiant
quadragesimae
servare ieiunia et
mediante
quadragesima ex diebus
viginti baptizandos infantes
ad exorcismi purgationem offerre.
X Placuit, ut,
quia per stultitiam
praesumpti
nuper erroris aut
certe ex vetere Priscillianae adhuc heresis
fetore correptos cognovimus
quosdam presbyteros <V630, f.
173ra>
in huius praesumptionis audacia
retineri, ut
missas mortuorum
<V1341,
f. 111rb> etiam
post acceptum meritum oblationes ausi
sint consecrare. Ideoque hoc
praefixae
evidentis
sententiae
admonitione servetur,
ut, si quis
presbyter
post hoc edictum nostrum
amplius in hac
vesania fuerit depraehensus, hoc
est, ne ieiunus,
sed quocumque cibo
praesumpto oblationem
con<E97, f.
352vb>secraverit in
altari, continuo
ab officio suo
privatus a
proprio deponatur episcopo.
His ita
gestis placuit omnibus
pro confirmanda horum
observantia unumquemque propria
manu subscribere eo
placitorum
facto, ut si quis
eorum capitulorum terminum
transgressus
ad inordinatas consuetudines reverti
voluerit,
totius concilii excommunicatione correptus
verissimam sibi
de sui ordinis
inclinatione
noverit imminere
sententiam.
Martinus Bracarensis metropolitanae ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Remisol Bisenis
ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Lucetius
Columbigensis ecclesiae episcopus
his gestis subscripsi. Adorice Getanae
ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Sardinarius Lamicensis
ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Viator
Magnetensis
ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Item ex
synodo Licensis: Nitigis
Lucensis
metropolitanus ecclesiae episcopus
his gestis subscripsi. Andreas
Heresis ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Witimer Auriensis
ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Anila
Tudensis ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Pulemius Asturicensis ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi. Mayloc Brittanorum ecclesiae
episcopus
his gestis subscripsi.
O93, f.
96ra; V630, f.
173ra; W411, f.
184r; V1341, f.
111rb; E97,
f. 352vb