O93, f.
98rb; V630, f.
176va; W411, f.
191r; V1341, f.
114va; E97,
f. 356vb
IN NOMINE
DOMINI INCIPIT CONCILIUM
BRACARENSE, QUOD
FACTUM EST
SUB ANNO IIII GLORIOSI DOMINI
NOSTRI WAMBANI REGIS
ERA DCXIII.
<V630, f.
176vb>
Decenter
satis per divinum spiritum
in Bracarensi urbe
collecti et
de his, quae
intra dei ecclesiam
perversa
<V1341,
f. 114vb> actione
geruntur,
tractaturi convenimus, <E97,
f. 357ra> ut adiuvante
nos illo, qui
dixit: Ubicumque fuerint
duo vel tres
in nomine meo
collecti,
ibi ero in
medio eorum, pari
animo parique devotionis
studio exsurgentes male
habitos exstirpemus errores.
Etenim dum nos
in unum synodalis actio
aggregasset,
debitis in sedibus
collocati
primum de sanctae
fidei sacramento coepimus
habere sermonem, scilicet,
ne aut vanitate disputantium aut
nescientia
simplicium
erroris quippiam
in hoc sacramento fidei
teneretur..
Unde, cum
omnes nos in
vera fide ut
speculum perlustraremus illaesos
in eo, quia
nullum nostrum schismatici erroris
fatigaverat turbo, sed
vera nos et
simplex in hoc
sacramento
apostolica
ostendit
idoneos praedicatio, grates omnipotenti peregimus
deo, quod hanc
nostrae fidei regulam
ipsis verbis atque
sententiis
commemorando praeteximus, quibus
eam in
conventu
Niceni concilii declaratam esse
scimus.
Credimus in
unum deum patrem
omnipotentem
factorem
caeli et terrae,
visibilium
omnium et invisibilium conditorem
et in unum
dominum Iesum Christum
filium dei unigenitum, ex patre
natum ante omnia
saecula,
deum ex deo,
lumen ex lumine,
deum verum ex
deo vero, natum,
non factum, homousion
patri, hoc est
eiusdem cum patre
substantiae,
per quem omnia
facta sunt quae
in caelo et
quae in terra,
qui propter nos
et propter nostram
salutem descendit et
incarnatus
est de spiritu
sancto ex Maria virgine
homo natus, passus
sub Pontio Pilato, sepultus
tertia die resurrexit, ascendit
in caelos, sedet ad
dexteram
patris, inde venturus in
gloria iudicare vivos
et mortuos, cuius
regni non erit
finis. Credimus et
in spiritum sanctum
dominum et vivificatorem ex
patre et filio
procedentem, cum
patre et filio
adorandum
et glorificandum, qui
locutus est per
prophetas et unam
sanctam catholicam
atque apostolicam ecclesiam.
Confitemur
unum baptisma in
remissionem peccatorum, exspectamus resurrectionem mortuorum
et vitam futuri
saeculi.
Amen.
Post huius
sanctae fidei sacramentum relatus
est in contione nostrorum
omnium error manifestus
pariter et diversus,
qui tanta debet
disciplinae arte
retundi,
quanta et perversitate comprobatur <E97,
f. 357rb> infundi. <W411, f.
191v>
Quidam enim in
sacrificiis
domini relati sunt
lac pro vino
prompte offerre,
eucharistiam
quoque vino madidam pro
complemento
communionis
credunt populis porrigendam et,
quod peius <V630, f.
177ra>
his omnibus
est, quidam sacerdotum
in vasis domini
epulas sibi apponunt
et manducare in
eis praesumunt. <V1341, f.
115ra>
Quidam etiam ex
sacerdotibus
relati sunt, quod
ecclesiasticae
consuetudinis
ordine praetermisso missam
sine orariis audeant
dicere, et quod
in solemnitatibus martyrum
reliquias suo
collo imponant et
in sellulis non
ab aliis
se portandos nisi
ab albatis diaconibus
credant.
Illud quoque, quod
plerique
sacerdotum
absque testimonio cum
feminis commorentur, et
quod quidam illorum
honoratos fratres
suos verberibus indiscretis subiciant, necnon
et illud,
quod quidam
Simonis cupiditate arrepti,
quos ordinaturi sunt
sub cautione dimittant,
qualiter, postquam
ordinati
fuerint,
pecuniam
ab illis promissam
accipiant.
Illud quoque, quod
familiam
ecclesiae
in propriis laboribus quassant
damnum rebus dominicis facientes.
Quae omnia, ne
confuse videantur esse
prolata,
discretis
titulorum
ordinibus
credimus
subnectenda.
UT REPULSIS
OMNIBUS OPINIONIBUS SUPERSTITIONUM PANIS
TANTUM ET VINUM
AQUA PERMIXTUM IN
SACRIFICIO
OFFERATUR.
I Cum omne
crimen atque peccatum
oblatis deo sacrificiis deleatur,
quid de cetero
pro delictorum expiatione
domino dabitur,
quando in ipsa
sacrificii
oblatione
erratur?
Audivimus
enim quosdam <O93, f.
98va>
schismatica
ambitione
detentos
contra divinos ordines
et apostolicas institutiones lac
pro vino in
divinis sacrificiis dedicare,
alios quippe intinctam
eucharistiam
populis pro
complemento
communionis
porrigere,
quosdam etiam non
expressum
vinum in sacramentis dominici calicis offerre,
sed oblatis tantum populos
communicare.
Quod quam sit
evangelicae
atque apostolicae doctrinae
contrarium
et consuetudini ecclesiasticae adversum, non
difficile
ab ipso fonte
veritatis
probatur, a
quo ordinata ipsa
sacramentorum
mysteria
processerunt.
Cum enim magister
veritatis
verum salutis nostrae
sacrificium
suis commendaret discipulis, non
illis lac,
sed panem tantum
et calicem sub
hoc sacramento cognoscimus. Ait
enim evangelica veritas:
Accepit Iesus panem
et calicem et
benedicens
dedit <E97,
f. 357va> discipulis suis.
Cesset ergo lac
in sacrificio offerri,
quia manifestum et
evidens
exemplum evangelicae veritatis
illuxit,
quod praeter panem
et vinum aliud
offerri non sinit.
Illud vero, quod
pro complemento communionis intinctam
tradunt <W411, f.
192r>
eucharistiam
populis nec hoc
pro<V630,
f. 177rb>latum ex
evangelio
testimonium
recipit, ubi
apostolis
corpus suum et
sanguinem
commendavit,
seorsum enim panis
et seorsum calicis
commendatio
memoratur.
Nam <V1341, f.
115rb>
intinctum
panem aliis Christum
praebuisse
non legimus excepto
illi tantum discipulo,
quem intincta bucella
magistri
proditorem
ostenderet,
non quae sacramenti
huius institutionem signaret.
Nam quod de expresso
botro, id est
de uvarum granis,
populus communicatur, valde
est omnino confusum.
Calix enim dominicus,
iuxta quod quidam
doctor edisserit, vino
et aqua permixtus
debet offerri, quia
vidimus in
aqua populum intellegi,
in vino vero
ostendi sanguinem Christi.
Ergo quando in
calice vino aqua
miscetur, Christo
populus adunatur et
credentium
plebs ei, in
quem credidit, copulatur
et iungitur. Quae
copulatio
et coniunctio aquae
et vini sic
miscetur
in calice domini,
ut commixtio illa
non possit separari. Nam si vinum
tantum quis offerat,
sanguis Christi incipit
esse sine nobis,
si vero aqua
sit sola, plebs
incipit esse sine
Christo.
Ergo quando botrum solum
offertur,
in qua vini
tantum efficientia demonstratur, salutis
nostrae sacramentum neglegitur, quod
per aquam significatur. Non
enim potest calix
domini esse aqua
sola aut vinum
solum, nisi utrumque
sibi misceatur. Et
ideo, quia
iam ex eo plurima et
multiplex
maiorum emanavit sententia, quorum
pietas in deum
religiosa
horum sacramentorum et
efficientias
copiosas disseruit et
institutiones
verissimas declaravit, omnis
talis error atque
praesumptio
cessari iam
de cetero debet,
ne perversorum inordinata
compago statum veritatis
enervet.
Et ideo nulli
deinceps
licitum sit aliud
in sacrificiis divinis
offerre,
nisi iuxta antiquorum
sententiam conciliorum panem tantum
et calicem vino
et aqua permixtum.
De cetero aliter,
quam praeceptum est,
faciens tamdiu a sacrificando cessabit, quamdiu legitima
poenitentiae satisfactione correptus a gradus
<E97, f.
357vb>
sui
officium
redeat, quem amisit.
NE VASA
DOMINO SACRATA HUMANIS
USIBUS SERVIANT
II Omni cura
omnique studio providendum est,
ne hi, qui
locum videntur obtinere
regiminis,
contumeliam
videantur
inferri caelestibus sacramentis. Etenim
quod et auditui <V630, f.
177va>
horribile
et visui exsecrabile iudicatur,
relatum est nobis, quod
quidam sacerdotum sacrilega
temeritate
praecipites vasa
domini in proprios usus assumant
epulasque sibi
in eis comessuras apponant.
Quod malum et
obstupentes deflemus
et deflentes obstupescimus, ut
illic huma<V1341, f.
115va>na
temeritas
sibi epulum praeparet, ubi
sanctum spiritum cognoscitur advocasse
et ibi esum
<W411,
f. 192v> carnium
crapulatus
assumat,
ubi divina visus
est celebrasse mysteria,
et in quibus
tantum sibi offerri
sacramenta pro expiatione
delictorum
percepit, in
his expleat voluptatem ludibrii
sui. Et ideo
huius de cetero
praesumptionis persona,
qui scienda divina
vasa vel mysteria aut
in usus suos transtulerit aut
comedere
in his vel
poculum sibi sumendum
elegerit, gradus
sui vel officii
periculum
sustinebit
ita tamen, ut,
si de saecularibus fuerit,
perpetua
excommunicatione
damnetur,
si vero religiosus
ab officio deponatur.
Sub hac quoque
damnationis
sententia et
illi obnoxii tenebuntur, quia ecclesiastica <O93, f.
98vb>
ornamenta,
vela vel
quaelibet
alia indumenta atque
etiam utensilia sciendo
in suos usus
transtulerint
vel aliis
vendenda vel
donanda crediderint.
NE SACERDOS
SINE ORARIO MISSAM AUDEAT
CELEBRARE
III Quoniam antiqua
ecclesiastica
noverimus
institutione praefixum,
ut omnis sacerdos,
cum ordinatur, orario utroque humero
ambiatur,
scilicet
ut, qui
imperturbatus
praecipitur
consistere
inter prospera et
adversa virtutum semper
ornamento
utrobique circumseptus appareat humero, qua
ratione tempore sacrificii
non assumit, quod
se in sacramento
accepisse
non dubitat. Proinde
modis omnibus convenit,
et, quod
quisque percepit in
consecratione
honoris,
hoc est, retineat in
oblatione vel
perceptione
suae salutis, scilicet
ut, cum sacerdos
ad solemnia missarum
accedit aut per se deo sacrificium oblaturus
aut sacramentum corporis
et sanguinis domini
nostri Iesu Christi
sumpturus
non aliter accedat,
quam orario utroque
humero circumseptus, sicut
et tempore ordinationis suae
<E97, f.
358ra>
dinoscitur consecratus, ita
ut de uno
eodemque
orario cervicem pariter
et utrumque humerum
premens signum in
suo pectore praeparet crucis.
Si quis autem
<V630,
f. 177vb> aliter
egerit, excommunicationi debitae
subiacebit.
NE SACERDOTES SIVE
QUICUMQUE EX
CLERO SINE TESTIMONIO
CUM QUIBUSLIBET FEMINIS
HABITENT
IIII Quamquam antiqua
canonum institutio de
huiusmodi
praesumptione
absolutas
et multiplices disciplinas atque
institutiones
ediderit,
nos tamen brevitatis
causa omnem fornicandi
occasionem
cupientes
auferre id omnimoda
sanximus auctoritate tenendum,
ut nullus sacer<V1341, f.
115vb>dotum
sive quisque de
clero absque honesto
et competenti testimonio
excepto sola
matre cum quibuslibet feminis
secrete se praesumat
adiungere et non
solum cum extraneis
mulieribus,
sed cum
ipsis etiam sororibus
vel propinquis, ne
licentia
sororum vel propinquarum mulierum
quisque solus familiarior habeatur ad perpetrandum <W411, f.
193r>
scelus. Huius ergo
praeceptionis
transgressor
sex mensibus se
noverit poenitentiae legibus
subiacere.
DE DAMNATA
PRAESUMPTIONE
QUORUNDAM
EPISCOPORUM,
QUI IN FESTIVITATIBUS MARTYRUM
AD ECCLESIAM
PROCEDENTES APPENSIS
COLLO RELIQUIIS AB
ALBATIS DIACONIBUS IN
SELLULIS VEGETANTUR
V Bona siquidem res
est divina sacerdotibus contrectare mysteria,
sed cavendum valde
est, ne hoc
quisque ad usum
pravitatis
suae intorqueat, unde
soli deo de
bona conscientia placere
debuerat.
Scriptum
est enim: Vae
his, qui faciunt
verbum domini
fraudulenter
et desidiose. Ut
enim quorundam episcoporum detestanda
praesumptio
nostro se coetui
intulit dirimenda, agnovimus quosdam
de episcopis, quod
in solemnitatibus martyrum
ad ecclesiam progressuri reliquias
collo suo imponant
et ut
maioris fastus apud
homines gloria intumescant, quasi
ipsi sint reliquiarum arca,
levitae albas induti
in sellulis eos
deportant.
Quae detestanda praesumptio abrogari
per omnia debet,
ne sub sanctitatis specie
simulata
vanitas sola praevaleat, si
modum suum uniuscuiusque ordinis
reverentia
non agnoscat, et
ideo antiqua in
hac parte et
solemnis
consuetudo servabitur, ut in
festis quibusque diebus
arcam domini cum
reliquiis
non episcopi, sed
levitae in humeris
gestent,
quibus et in
veteri lege onus
idem impositum
novimus esse praeceptum. Quod
si etiam episcopus
reliquias
per se deportare
elegerit,
non ipse a
diaconibus
in sellula vegetetur, sed
potius pedes
aeque una
cum po<V630, f.
178ra>pulis
progressione
<E97, f.
358rb>
procedente
ad conventicula sanctarum
ecclesiarum
sanctae dei reliquiae
per eundem episcopum
portabuntur.
Iam vero, qui
haec instituta sciendo
adimplere
distulerit,
quamdiu in
officio fuerit
a sacrificando cessabit.
DE HONESTATE HONORATORUM ET DISCIPLINA
VI Cum beatus
apostolus
arguere,
obsecrare
vel increpare in
omni patientia praecipiat, extra hanc
doctrinam
novimus quosdam ex
fratribus
tantis caedibus in honoratos
effervescere, quanta poterant
latrocinantium
promereri
personae.
Et ideo, qui
gradus iam
ecclesiasticos
meruerunt,
id est presbyteri, abbates
sive levitae, qui excepto
gravioribus
et mortalibus culpis,
nullis debent verberibus
subiacere.
Non est
dignum, ut
passim unusquisque praelatus
honorabilia
membra sua, prout
voluerit
et ei placuerit,
<O93,
f. 99ra> verberibus
subiciat
et dolori, ne,
dum incaute subdita
percutit
membra, ipse quoque
debitam sibi subditorum
reverentiam
subtrahat,
iuxta illud, quod
quidam sapiens dicit:
Leviter castigatus reverentiam exhibet
castiganti,
asperitatis autem
nimiae increpatio nec
increpationem recipit nec
salutem.
Et ideo, si
quis aliter, <W411, f.
193v>
quam dictum est,
praedictos
honorabiles
subditos
licentia
perceptae
potestatis
elatus malicia tantum
crediderit
verberandos,
iuxta modum
verberum,
quem intulerit,
excommunicationis pariter
et exilii sententiam
sustinebit.
NE PROMISSIONE MUNERUM HONORIS GRATIA
VENUNDETUR
VII Quia non
expedit, ut
donum sancti spiritus
pecuniis
comparetur,
quamquam
ex hoc antiquorum
canonum disciplinae et
multiplices
maneant et diversae,
tamen quia necesse
est, ut frequentius retundatur, quod
sine intermissione praesumitur, ideo
novellae huius
institutionis
formulam
instituentes
decernimus,
ut, quicumque pro
conferendo
cuiquam sacerdotii gradu
aut munus quodcumque, promissiones muneris,
antequam
ordinetur,
acceperit
vel etiam, postquam
ordinatus
fuerit, in aliquo se pro
hoc ipso praesumpserit munerari,
sive ille, qui
dederit,
sive qui acceperit,
iuxta sententiam
Chalcedonensis
concilii
gradus sui periculum
sustinebit.
NE RECTORES
ECCLESIAE
PLUS PROPRIA QUAM
ECCLESIASTICA
IURA LABORA<V630, f.
178rb>RE INTENDANT
VIII Non decet
rectores
ecclesiae
in suis strenuos
et in ecclesiasticis rebus
esse remissos. Nam
quorundam
fertur opinio, quod quidam sacerdotum <E97,
f. 358va> familias
ecclesiae
in suis propriis laboribus
quassent,
rei propriae profectum
augentes,
dominicis
vero dispendium nutrientes. Unde
quicumque
sub hoc neglectu
res divinas
laborare
distulerit,
speciali
placito distringendus est,
qualiter, si
de rebus seu
augmentis ecclesiae
quaestum laboribus suis propriae
ausit et
ex hoc ecclesiasticis rebus
aut neglectum laboris
exhibuit
aut minorationem vel
perditionem
induxit,
quicquid
in rebus ecclesiae
minuit, ille restituat,
ex cuius rebus
atque suffragiis suos
convictus
fuerit ampliasse labores.
Quod si aliquid
pro utilitatibus ecclesiae
aut substantiae expendit
aut dispendii vel
perditionis
quippiam
protulit, si
hoc comprobari potuerit,
totum illi a
rebus ecclesiae eiusdem
reformabitur,
pro cuius utilitatibus id
expendisse
probatur.
Gratias itaque
omnipotenti peragimus. Post
haec sit pax,
salus et diuturnitas piissimo
et amatoris Christi
domino nostro Wambano regi, cuius
devotio nos
ad hoc decretum
salutiferum convocavit, divinam postulantes clementiam, ut gloria Christi
regnum eius corroboret
usque ad ultimam
senectutem,
praestante
ipso, qui cum
patre et spiritu
sancto vivit et
gloriatur
in trinitate deus
in saecula saeculorum. Amen.
<W411, f.
194r>
Leodegisius in
Christi nomine episcopus
subscripsi.
Iulianus in Christi
nomine episcopus subscripsi. Genitibus
in Christi nomine
ecclesiae Tudensis
episcopus
subscripsi.
Froaricus deo
iubente episcopus Portucalensis ecclesiae
subscripsi.
Beia in Christi
nomine Britaniensis ecclesiae
episcopus
subscripsi.
Isidorus
Astoricensis ecclesiae
episcopus
subscripsi.
Alarius Auresinae
ecclesiae
episcopus
subscripsi.
Rectogenis Lucensis
ecclesiae
episcopus
subscripsi.
Hildiulfus, qui
cognominor Felix,
Hiriensis
ecclesiae
episcopus
subscripsi.
O93, f.
99ra; V630, f.
178rb; W411, f.
194r; E97,
f. 358va