O93, f. 103rb; V630, f. 183va; N442, f. 74vb;
I83, f.
161rb; VD38, f. 153ra; P9629, f. 53rb;
SG670, p.
327a; Bcan4, f. 116v; E97, f. 88vb; P102
INCIPIT EPISTOLA ATHANASII ALEXANDRINORUM EPISCOPI ET OMNIUM AEGYPTIORUM PONTIFICUM MARCO PAPAE DIRECTA, UT EIS NICENI SYNODI VERA MITTERET EXEMPLARIA, QUIA EORUM ARRIANI INCENDERANT EIUSDEM CONCILII CAPITULA.
<P9629, f.
53va> <VD38, f.
153rb> Domino sancto et apostolici culminis venerando Marco sanctae Romanae et apostolicae
sedis
atque universalis ecclesiae papae Athanasius et universi Aegyptiorum
episcopi.
Ad vos pervenisse non
dubitamus, quanta
et qualia ab hereticis et maxime ab Arrianis cotidie <I83, f.
161va> patimur, quoniam in tantum ab eis persequimur, ut etiam
vivere iam nos taedeat. Nam instanti tempore subito et inspirate in nos irruentes nosque iuxta praeceptum domini, qui ait: Si
vos
persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam, fugien<SG670,
p. 327b>do propter cladem populi, eos declinantes nos compraehendere non valuerunt, sed omnia nostra depopulati sunt, in tantum
etiam
nostra vastaverunt, ut nec libros nec vestimenta ecclesiastica aliaque
ornamenta, nec reliqua utensilia nobis dimitterent. Libros vero nostros
usque ad minimum incendentes, nec iota unum relinquentes propter veritatis fidem etiam Nicenam synodum, qua modo clerus et populus imbuebatur et maxime iam imbuti erant, in contumeliam <VD38, f. 153va>
nostram et omnium
christianorum incenderunt. Quapropter precamur, pater beatissime, quia non dubitamus
apud vos
plenaria esse Niceni concilii exemplaria, ut illa nobis, quae sanctae
recordationis
praedecessoris vestri Silvestri fue<I83, f.
161vb>runt, sub tuta mittatis stipulatione. Nam quando praedictae synodo cum beatae memoriae Alexandro, digno deo pontifice nostro, id est Alexan<SG670,
p. 328a>drinae magnae civitatis episcopo, in diaconatus interfuimus
officio
sub nostrae praesentiae testimonio per beatos viros Victorem et
Vincentium presbyteros, apostolicae sedis apocrisiarios , missa sunt praedicto <N442, f.
75ra> papae <Bcan4,
f. 117r> Silvestro
cum
adstipulatione subnixa capitula LXX. Sane <E97,
f. 89ra> praesentibus
nobis LXXX in memorata capitula tractata sunt synodo, scilicet XL a Graecis graeca edita lingua, et XL a Latinis similiter latina edita lingua, sed visum CCCXVIII est patribus in praedicto sancto spiritu repletis concilio congregatis, et maxime iam dicto Alexandro et apostolicae
sedis
apocrisiariis, ut decem capitula adunarentur aliis atque congruis in locis insererentur
<VD38, f.
153vb> et ad formam LXX discipulorum vel totius orbis terrae
linguarum,
septuaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem
christianorum
<P9629, f. 53vb> informarent orbem et omnes sub sacerdotali et christiano <SG670,
p. 328b> nomi<V630,
f. 183vb>ne degentes, una <I83, f. 162ra> fides et
una sacerdotalis
atque clericalis regeret norma, nec quicquam a suo dissideret capite. Nunc ergo, quia, ut praedictum est,
inimici sanctae dei ecclesiae et maxime Arriani, a quibus cotidie expugnamur, conterimur et opprimimur, praefata LXX Niceni concilii capitula, quae de praefata synodo iubente iam fato domino meo Alexandro decreto omnium episcoporum attuli, quae etiam coram
omnibus
recitavi atque transcripsi, sunt igne combusta, optamus, ut a vestrae sanctae sedis ecclesiae auctoritate, quae est caput et mater omnium ecclesiarum, ea ad correctionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per praesentes
legatos
mereamur, quatenus vestra fulti auctoritate vestrisque
precibus
roborati illaesi a memoratis aemulis <VD38, f. 154ra> sanctae dei
ecclesiae et nostris
evadere nobisque commissos eruere valeamus. Vere novimus apostolatus vestri cor gratia sancti spiritus in tantum <SG670,
p. 329a> esse
accensum, ut omnibus oppressis succurratis, quanto magis nobis, qui, licet exigui ordinis, tamen vestri sumus vobisque
oboedientes
<O93, f. 103va> cum omnibus nobis com<I83, f.
162rb>missis et sumus et esse semper volumus. Ideo et decet et oportet vos nobis haec, quae rogamus,
et alia,
quae necessaria iuxta sapientiam, quam vobis praestavit altissimus, esse cognoveritis absque tarditate <N442, f. 75rb>
praestari, ut tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur et quasi vulnus corpori infixum adito tantae miseriae obserato salutari curetur antidoto, ut divino freti iuvamine vestraque auctoritate atque auxilio
roborati <E97,
f. 89rb> adversantium tergiversationes evadere valeamus atque inconfuso vultu non fraude cuiusquam perculsi assistere aeterno iudici mereamur et vocem audire
inquientem : Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Intra in <VD38, f.
154rb>
gaudium domini tui.
Et subscriptio: <SG670,
p. 329b> Orantem pro nobis sanctum apostolatum
vestrum aevis <P9629, f. 54ra> dominus conservet temporibus. Amen.
O93, f. 103va; V630, f.
183vb; N442, f.
75rb; I83, f. 162rb; VD38, f. 154rb; P9629, f. 54ra;
SG670, p. 329b;
Bcan4, f. 117r;
E97, f. 89rb; P102