O93, f. 105ra; V630, f. 186va; N442, f. 79ra;
I83, f.
169ra; VD38, f. 160vb; P9629, f. 57ra; SG670, p.
345b; Bcan4, f.
121r; E97, f. 92va; P102
INCIPIT EPISTOLA ORIENTALIUM EPISCOPORUM
IULIO ROMANO PONTIFICI MISSA GRAVITER FERENTES,
QUOD PAULUM CONSTAN<I83, f. 169rb>TINOPOLITANORUM
ET ATHANA<V630, f. 186vb>SIUM ALEXANDRINORUM EPISCOPOS UNA CUM ALIIS EORUM
SOCIIS A
SE DAMNATOS EOS INCONSULTOS IN COMMUNIONEM SUSCEPERIT ECCLESIASQUE CUM OMNIBUS AD SE PERTINENTIBUS EIS PROPRIAS APOSTOLICA REDDIDERIT AUCTORITATE.
<SG670,
p.
346a> VI [H. 10] Domino beatissimo et honorabili patri Iulio apostolicae sedis venerabili <VD38, f.
161ra>
episcopo Eusebius, Teognius, Theodorus et Berintus una cum reliquis fratribus et coepiscopis nostris in Antiochia congregatis.
Licet circa omnes Romanam
ecclesiam
sciamus esse <E97,
f. 92vb> munificam et apostolicam habere curam et semper matrem exsistere pietatis, quamquam
ab oriente
ad eam praedicatores pietatis advenissent, tamen optaremus vos nobiscum concordare, et quos <N442,
f. 79rb> a
communione suspendimus a vobis esse suspensos, et quos in ordine
confirmamus episcopo, a vobis esse firmandos, <Bcan4,
f. 121v> nec nos <P9629, f. 57rb> secundo loco habendos, cum his ex partibus ad vos usque
dogmatizantes apostoli
pervenerant. Nec enim nos vestris resultavimus, quamvis hoc <SG670,
p. 346b> agere
potuissemus, quando Novatianus a Roma<I83, f.
169va>na pulsus est ecclesia, quoniam, iuxta uti vulgarem consuetudinem loquamur, inimicitias quaerit omnis, qui ab amico recedere vult, nec crimine carere potest, qui alterius excommunicatum absque eius licentia,
a quo
communione privatus est, in communionem susceperit, canonibus
scilicet
iubentibus, ut excommunicatus ab aliis ab aliis non suscipiatur viventibus illis, a quibus communione privatus esse <VD38, f. 161rb> dinoscitur. Nec
solum in his
nobis contumeliam irrogatis, sed etiam in his, quod concilia nostra dissolvitis neque ea rata esse sinitis. Sunt namque a nobis et maxime a
totius orientis
episcopis damnati: Athanasius Alexandrinus, Paulus
Constantinopolitanus, Marcellus Ancyrae, Asclepius Gazae Lucianusque
Adriopolitis pro certis criminibus, quibus adversariis sunt apud nos inscripti, quae per praesentes huius epistolae latores omnia sub certa relatione
vestrae
cognoscere non obmittimus <SG670,
p. 347a> sanctitati.
Quibus agnitis, si nostris placitis magis quam eorum <I83, f.
169vb>
machinationibus assentire et ordinatos episcopos in damnatorum loco firmare eligitis, pacem vobiscum et communionem habere volumus.
Si vero
aliter egeritis et eis amplius quam nobis consentire iudicaveritis,
contraria celebrabimus et vobiscum deinceps nec congregari nec vobis
oboedire
nec vobis vestrisque favere volumus, sed per nos, quicquid melius
elegerimus agere,
conabimur. Nam nullus <V630, f. 187ra> est
in hac
<N442, f. 79va> parte
terrarum aetatem
habens, qui ignoret praedictorum molimina <VD38, f.
181va>
seductorum. Propter eos enim multa sunt mala peracta, multa concilia diversis et asperis
temporibus
celebrata, multae seductiones, multae machinationes, multa nobis opprobria
illata et
alia multa, quae <SG670,
p. 347b> enumerare perlongum est.
Nam si his <E97,
f. 93ra> consentire
eligitis, tunc liquet, quod nos perdere vultis, et non ut pater
filios fovere.
Dicunt enim et affirmant tam cives istorum quam et consacerdotes eorum hos fovere vos velle homi<I83, f.
170ra>cidas,
sacrorum templorum eversores, virginum stupratores, sacrorum librorum incensores, sacrorumque
vasorum et
ceterorum sacrorum ministeriorum fraudatores, <P9629, f. 57va>
officiorum neglectores, imperatorum infidos, gentis et
patriae
proditores, et inter sacerdotes maximam generantes discordiam, eo quod consubstantialitatis vocem, quae scripta non invenitur, in fidei doctrina posuissent. Quid
plura enarrare necesse
est, cum propter eos
<O93, f. 105rb>
nobis et cunctis regionis huius habita<SG670, p. 348a>toribus
scientibus tanta caedes hominum sit per<VD38, f.
161vb>petrata,
ut amplius quam mille homines sint prostrati? Talibus autem favere quid aliud est quam sceleribus eorum
consentire?
Cum sacra haec scriptura prohibeat dicens: Non solum, qui faciunt, culpabiles exsistunt, sed
etiam, qui
consentiunt facientibus. Talibus enim vos obsistere totis viribus oportet, ne involvamini in peccatis
eorum et excommunicationem eorum, <I83, f.
170rb> ne suscipiatis. Tales a vobis procul abicite, ne propter
animositatem talium hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega discensione dispereant. Itaque oportet vos improbis probe resistere.
Quapropter
si neglexeritis deturbare perversos, liquet, quod eorum protegatis
errorem. Nec vero caret scrupulo socie<Bcan4,
f. 122r>tatis
occultae, <N442, f. 79vb> qui manifeste facinoribus desinit obviare. Decet enim <SG670,
p. 348b> vos
ad arguendam protervam eorum linguam acuere et velut venenosos a vobis repellere, ne eorum veneno vos vestrique in aliquo sauciemini. Igitur
sufficiunt
nobis querimoniae contra eos delatae, quoniam derelinquet nos tempus, <VD38,
f. 162ra>
secundum quod ait apostolus: Si voluerimus omnium
obloquentium oblatas contra eos producere querelas, maxime dum hae nobis sufficiant, quae superius sunt recensitae. Nec nobis necesse est iterum eorum divulgare
mala, cum
ipsa per se prodeunt et maxime omnes orientales testes super eorum
malis
exsistunt. <I83, f. 170va> In ore enim,
iuxta quod scriptum est, duorum vel trium testium stabit omne verbum, quanto magis multitudine tantorum sacerdotum et populorum,
abbatum
vel monachorum in scripto et sine <E97,
f. 93rb> scripto
contra horum pravitatem nos cotidie vox acclamantium. Nos vero <V630, f.
187rb> diu exspectavimus eos per multam patien<SG670,
p. 349a>tiam,
ut crearent uvas, sed illi econtra fecerunt labruscas. Vos ergo non oportet de cetero neglegere et differre tales, ne, quod absit, memoratis
criminibus
<P9629, f. 57vb> submittamini irrationabiliter episcopos ponentes. Ipsi enim, nisi cito corrigantur,
iuxta quod
beatus apostolus protestatur, secundum duriciam eorum et cor impoenitens thesaurizant sibi iram in <VD38, f.
162rb> die
irae et revelationis iusti iudicii dei, qui reddet unicuique secundum
opera eius, qui corrigendi sunt, ne per temporalem delectationem et per mendacia atque figmenta sua vobis eis assensum praebentibus aeterna perdant praemia, qui per veram poenitentiam consequi potuerint. Nec haec, quae praedicta sunt, solummodo Athanasio et sequacibus <I83, f.
179vb> eius
irrogamus, sed etiam, quod contra regulam egerit, quam
<N442, f. 80ra>
nos decerneramus, quia non decreto communis concilii
episcoporum recepit
sacerdotium, <SG670,
p. 349b> sed sibimet irrogando ecclesiam fuisset ingressus
et in sede
resedisset, cum dudum decretum fuisset nullum a pauciore numero restitui debere, quam depositum fuisse constaret. Deinde quoniam eius adventu sit turba generata plurimique seditione sint mortui, et non solum haec per eum et propter eum sunt peracta, sed etiam quidam a iam dicto
Athanasio
caesi iudicibus dicuntur esse contraditi. Haec et alia innumerabilia sunt ab eo suisque sequacibus impudenter perpetra<VD38, f.
162va>ta, quos excommunicatos communioni, ut audivimus, contra regulam in contumeliam omnium orientalium communioni sociastis. Praefato itaque debitae salutationis officio propter beati Petri
honorem impenso
postulamus, ut deinceps ad vestras hinc venientes aures non tam facile admittatis
neque a
nobis excommunicatos ultro velitis excipere, ne canonum transgressores inve<SG670,
p. 350a>niamini, sed magis salva fraterna caritate
erratum
hoc in <I83, f. 171ra> posterum minime patiamini.
Et subscriptio: Orantem pro nobis apostolatum vestrum dominus aevo
custodiat
longiore, beatissime pater. Amen.
O93, f. 105rb; V630, f.
187rb; N442, f.
80ra; I83, f. 171ra; VD38, f. 162ra; P9629, f. 57vb;
SG670, p. 350a;
Bcan4, f. 122r; E97, f. 93rb; P102