O93, f. 105rb; V630, f. 187ra; N442, f. 80ra;
I83, f.
171ra; VD38, f. 162va; P9629, f. 57vb;
SG670, p.
350a; Bcan4, f.
122r; E97, f. 93rb; P102
INCIPIT EPISTOLA SANCTISSIMI IULII ROMANI ARCHIEPISCOPI RESCRIPTA EUSEBIO, TEOGNIO, THEODORO, BERINO ET RELIQUIS ORIENTALIBUS EPISCOPIS CULPANS EOS,
QUOD
ATHANASIUM <E97,
f. 93va> ET
PAULUM CETEROSQUE
SEQUACES EORUM ABSQUE SEDIS
APOSTOLICAE CONSULTU
DAMNARE ET A PROPRIIS SEDIBUS PELLERE CONTRA CANONICAM PRAESUMPSERE
AUCTORITATEM.
<O93, f.
105va> <V630, f.
187va> <P9629, f. 58ra> VII [H. 11]
Iulius sanctae Romanae et apostolicae ecclesiae <VD38, f.
162vb> episcopus
Eusebio, Teognio, Theodoro, Berintho <Bcan4, f. 122v> et ceteris orientalibus episcopis.
Decuerat vos adversus sanctam Romanam et apostolicam ecclesiam limate et non ironice <N442, f. 80rb> loqui,
quoniam et ipse dominus noster Iesus Christus eam
decenter
allocutus ait: Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo
ecclesiam meam, et portae inferi non prevalebunt adversus eam, tibique dabo claves regni caelorum. <SG670,
p. 350b> Habet enim potestatem singulari
privilegio <I83,
f. 171rb> sibi concessam aperire et claudere ianuas caelestis
regni,
quibus voluerit. Nam si ei detrahere, quae domini ore sacrata atque
superexaltata est, non rennuitis, nec mirum, si fratribus irrogare iniurias minime
cessatis,
unde iam silentio non teguntur, quae vestro concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt. Apparet enim, quoniam quadam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa vobis quippe inconsiderantibus, quae placent deo, propter iurgia, quae contra proximos vestros habetis et vota
vestra
inevincibilia esse contenditis, sed erit opus divinae providentiae, quatenus <VD38, f.
163ra> et
econtrario aperte depraehensa possit evacuari et, quicquid illic convenientes sine qualibet gratia, odio aut inimicitiarum causa
gessistis, funditus repelli. Quapropter cum omni festina<SG670,
p.
351a>tione vos omnes ad huius sanctae sedis reverentiam volo
concurrere,
quatenus gestorum apud vos integritatem per vos ipsos possitis
ostendere. Nam nec dubitare vos credo Athanasium sacrae legis doctorem non solum a nobis, sed etiam a
Nicena
syno<I83, f. 171va>do verae fidei cultorem esse
comprobatum, qui defecto Alexandro mirabili sene, qui Arrii prostraverat blasphemias, post quinque menses
Niceni
concilii Alexandrinorum ecclesiae suscepit praesulatum, adversus quem eiusque sectatores multa mendacia
<N442, f.
80va> texentes et nudas valde calumnias quasi veras accusationes
componentes,
nobis multorum <E97, f.
93vb> malorum
eum causam et caput esse perhibuistis, et non solum apud Aegyptum, sed etiam apud Palestinam et
Fenicen
vicinasque gentes scriptis vestris illum perturbatorem esse significastis. Qua de re ecclesias<SG670, p. 351b>ticam sequentes regulam vos et illos Romae regulariter ad iudicium die statuta non sub
angusto
temporis spatio, ut excusatio locum <VD38, f. 163rb> non
inveniret, litteris et apocrisariis evocamus, illique vocatione suscepta ad diem praestitutum venere, sed vos, nec vestris mendaciis <P9629, f.
58rb> caperemini
vestraeque calumniae nudarentur, venire distulistis. Nec his machinationibus
solummodo
contenti estis, sed etiam videntes oves <V630, f.
187vb> pastoribus <I83, f. 171vb> desolatas lupos pro pastoribus super eas posuistis.
Decuerat ergo, ut ad regularem veniretis convocationem,
qualiter de his et de aliis vestris praesumptionibus veram redderetis rationem, quoniam occurreret veritas, si
falsitas
displiceret. Et nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum, qui est innocens, ut absolvatur, quaerit. Nec suspicione caret, qui alium calumniis derogat falsa dixisse, cum ipse ad
iudicium,
ut probet, <SG670, p.
352a> quae
intulit, evocatus venire distulerit. Vellem enim vos magis ad iam dictam canonicam
convenire
vocationem, ut coram universali concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum ecclesiarum et fratrum in Antiochia subvertendum et Niceni magni concilii destructio<Bcan4,
f. 123r>nem
fecistis, aut cur nobis inconsultis episcopos in eam
convo<VD38, f.
163va>castis, ad quam nec Maximus Ierosolimitanus venit, nec nostra interfuit
legatio canonibus quippe in Nicena synodo iubentibus
non debere
praeter sententiam Romani pontificis ullo modo concilia celebrari <N442, f. 80vb> nec <I83,
f. 172ra>
episcopos damnari, aut cur in praedictorum loco fratrum alios adulteros posuistis, antequam penes nos
aut
nostros apocrisiarios eorum causa canonice esset examinata finemque perciperet rectum.
Isti enim, qui ad memoratam
regularem venere vocationem vi<SG670,
p. 352b>dentes
vos a praedictis subtrahere calumniis multa adversus vos lacrimabilia et doloribus plena referunt accusantes vos et dicentes multa se importabilia a vobis esse passos. Vos ergo refugientes venire, illosque
perseverantes in vera
ratiocinatione suasque calumnias reclamantes, super quibus et Aegyptiorum <O93, f.
105vb>
episcopi litteris nobis missis protestantur suis falsa esse, quae contra Athanasium suosque
sectatores
machinantur cunctaque Arrianorum machinata blasphemiis. Talibus namque figmentis <VD38, f. 163vb> <E97,
f. 94ra> liquet eos esse inculpabiles vosque
culpabiles, quia, si de vera confideretis innocentia, nullo modo a iam dicta vos canonica subtraheretis evocatione, quae non subito sed spaciose denuntiata est, sed omni subducta apologia absque tardatione venire et causas reddere festinaretis. Quibus ita <I83, f. 172rb>
gestis scripsi vobis
et omnibus, <P9629, f. 58va> qui in Antiochiam contra apostolicam canonicamque regulam nobis in<SG670,
p. 353a>consultis fueratis congregati, arguens vos primum de iniuriis litterarum, deinde cur Athanasium suosque
consectatores ad vestrum concilium convocassetis canonibus
scilicet praecipientibus nihil extra Romanum decerni
pontificem,
cui haec et maiora ecclesiarum negotia tam ab ipso domino
quam ab
omnibus universorum conciliorum patribus <V630, f. 189ra>
speciali sunt, ut iam dictum est, privilegio contradita.
Vobis vero refugientibus et ad concilium toties convocatis adesse nolentibus, illis quoque in
sua
reclamatione et iusta ratione <VD38, f. 164ra>
persistentibus vestraque cognoscentes cri<N442, f.
81ra>mina et illorum
iustam examinantes rationem omnesque eos Niceno concilio comperientes et nostris apostolicis iussionibus obtemperantes, visum est nobis ac universo concilio, ut nos divinis praeceptis
et
apostolicis monitis informati, qui pro omnium ecclesiarum statu
impigro
vigilare debemus effectu, si quicquam repraehensione usque invenitur obnoxium celeri sollicitudine aut ab ignorantiae imperitia <SG670,
p. 353b> aut
a praesumptionis usurpa<I83, f. 172va>tione
revocemus. His taliter
consideratis atque decretis tamquam omnium curam gerentes propter sedis propriae dignitatem suscepimus
eos in
communionem singulisque cum suis auctoritate huius sanctae sedis rebus proprias reddidimus ecclesias, quoniam huic sanctae sedi propter
pravorum
hominum insidias ipso domino instituente et sanctis apostolis eorumque
successoribus per singula concilia roborantibus hoc semper licuit
licebitque domino auxiliante in perpetuum. Unde
qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem
<VD38,
164rb> sibi esse praelatum, sed obtemperantiam, quam ab aliis
requirit, gratis et ipse dependat. Quapropter increpando vobis scribo,
quia non recte tractastis viros inculpatos et a nobis minime examinatos de suis ecclesiis communione privatos
pellentes et
ecclesiasticae disciplinae iniuriam irrogantes constitutaque Niceni <E97,
f. 94rb> concilii
minime <SG670, p. 354a> servantes talia indisciplinate agere non
formidastis. Idcirco quoniam dudum venire vocati rennuistis, modo
ad certum
diem, id est <I83, f. 172vb> quinto decimo Kalend. Novembris <Bcan4,
f. 123v>
vos iterum regulariter litteris missisque evocamus, ut coram vobis ostendamus nos iustam
in eos
protulisse sententiam et de cetero non talia esse passuros. Est etenim in antiquis ecclesiae statutis decretum, ut,
qui aliena
<P9629, f. 58vb> invadit, non exeat impunitus, sed cum multi<N442, f.
81rb>plicatione restituat,
unde et in evangelio scriptum est: Quod si aliquid defraudavi , reddo quadruplum. In lege quoque cautum est:
Maledictus omnis, qui transfert terminos proximi sui, et
dicit omnis populus: Amen. Quare miror <VD38, f. 164va> vos tam
audaces esse et tam
impudenter egisse et terminos ac iura beati Petri apostolorum principis invasisse. Sui enim, ut paulo superius praelibatum est, iuris erat, <SG670,
p. 354b> ut
absque eius sanctae sedis auctoritate nullus deberet aut concilia
celebrare
aut episcopos ad synodum
convocare vel eos damnare aut propriis pellere sedibus aut alios in eorum loco ordinare, quae <V630, f.
189rb> omnia vos
temerare non timuistis. Quid, rogo, est aliud talis praesumptio, nisi quod apostolorum suorumque successorum decreta transgredi et maledictionem superius
compraehensam in lege scilicet <I83, f. 173ra> cautam, quam omnis populus uno ore consonaque responsione per Amen, id est fiat,
confirmavit, suscipere non timuistis. Nam, ut reor, talibus transgressionum funiculis constricti nostrum, ne vestra proderentur flagitia,
examen
declinastis et ad supradictam vocationem venire distulistis. Sane manifestum est suum eos confiteri crimen, qui toties evocati absque inevitabili causa venire distulerint et purgandi <VD38,
f. 164vb> se
voluntate <SG670, p.
355a> non
utuntur. Nam si de vestris dictis confideretis, etiam in faciem probare non distulissetis.
Tales enim insidiatores spiritu praevidentes sancti patres in Nicea congregati leges statuerunt, quas nos canones appellamus, ne facile probi ab improbis <O93, f. 106ra>
damnarentur, e quibus nonnullas sententias hic inseri iudicavimus, ut tantorum patrum auctoritate nostra
roboretur epistola atque omnes orientales sive
reliquarum partium
episcopi haec audientes in tantam foveam non incidant,
ne damnationem <N442, f. 81va> a
patribus decretam
percipiant. Sequuntur enim haec ex praedicto <E97,
f.
94va> concilio Niceno capitula, id est XVIII, XVIIII, XXI, XXIII, XXVI, XXVII, XXVIII, XXXIII, XLI et V, VIIque et VIIII ac LI, LII, LIII, LIIII, LV <I83, f. 173rb> et LVII, LVIII, LVIIII, LX, LXI, LXII, LXIII, LXIIII, LXVI.
[H.
12] Ut omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel
criminantur
causis, quotiens necesse fuerit, libe<SG670,
p.
355b>re apostolicam <P9629, f. 59ra> [appellent sedem atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur et liberentur. Cuius
<VD38, f. 165ra>
dispositioni omnes maiores ecclesiasticas causas et
episcoporum
iudicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque
canonum
auctoritas reservavit, quoniam culpantur episcopi, qui aliter erga fratres egerint, quam eiusdem
sedis papae
fieri placuerit.
Placuit, ut accusatus vel iudicatus a comprovincialibus in
aliqua
causa episcopus licenter appellet et adeat apostolicae sedis
pontificem,
qui aut per se aut per vicarios suos eius retractari negotium procuret. Et dum iterato iudicio
pontifex
causam suam agit, nullus alius in eius loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quamquam comprovincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen
definiri inconsulto Romano pontifice <SG670,
p. 356a> permissum est, cum beato Petro <I83, f. 173va> apostolo non ab
alio quam ab ipso dictum sit domino: Quaecumque ligaveris
super
terram, <Bcan4, f.
124r>
erunt ligata et in caelis,
<VD38, f. 165rb> et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in caelis.
Si quis putaverit se a proprio <V630, f.
189va>
metropolitano gravari, apud primatem dioceseos aut penes universalis apostolicae ecclesiae papam
iudicetur.
Accusatores et accusationes, quas leges saeculi non adsciscunt, et nos unanimiter submovemus, <N442, f. 81vb> nec fiat in districta probatione impietas, cum recta sit iudicii in electione sententia.
Nullus episcopus alterius parrochianum praesumat retinere aut ordinare absque eius
voluntate
vel iudicare, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, quia sicut
irrita erit eius ordinatio, ita et diiudicatio, quoniam censemus nullum alterius iudicis nisi sui sententia teneri. Nam qui eum ordinare non potuit nec iudica<SG670,
p. 356b>re ullatenus poterit.
Si quis <E97,
f. 94vb> erga
episcopum vel actores <VD38, f. 165va> ecclesiae se
proprium crediderit
habere negotium, non prius adeat iudices, quam ad eos recurrat carita<I83, f.
173vb>tis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanare debeant, quae in querimoniam deducuntur. Quod si aliter egerit, communione privetur.
Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis
exspoliatum
rebus aut a sede pulsum excommunicare aut iudicare praesumat, quia non est
privilegium, quo spoliari possit iam nudatus.
Pari tenore decernimus non credi accusatori, qui
absente
adversario causam suggesserit ante utriusque partis discussionem, nec
accusatores vel testes suscipi, qui non sunt idonei.
Placuit, si accusatus vel damnatus episcopus
appellaverit
Romanum pontificem, id statuendum, quod ipse iuste censuerit, et omnes,
qui adver<SG670, p.
357a>sus patres
armantur, infames esse censemus, neque eos, qui cum inimicis
morantur, ad
accusationem <VD38, f. 165vb> vel ad testimonium recipiendos.
Placuit, ut semper in accusatione clericorum primo persona, fides, vita et conversatio
blasphemantium
perscrutetur. Nam fides
omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius in fide infidelis est, nec eis omnino
<N442, f. 82ra>
esse credendum, qui veritatis fidem <I83, f.
174r>
ignorant nec rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales facile et indifferenter lacerant et criminantur recte et pie viventes. Ideo suspicio eorum
discutienda est primo et corrigenda, neque accusatoribus
suspectis
vel de inimicorum domibus prodeuntibus credendum.
Quod non aliae metropolitanae ecclesiae vel primates sint nisi illae, quae prius primates erant et post Christi adventum aucto<SG670,
p. 357b>ritate
apostolica et synodali primatem habere meruerunt. Reliquae vero non pri<VD38, f. 166ra>mates,
sed metropoles
vocentur, eorumque episcopi non primatum, sed aut metropolitanorum aut archiepiscoporum nomine fruantur.
Infames esse censemus omnes, qui suam aut christianam <V630, f. 189vb>
praevaricantur legem
aut canonicam postponunt auctoritatem.
Salvo in omnibus Romanae ecclesiae privilegio nullus metropolitanus
absque
ceterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum
<O93, f. 106rb> audiat causas eorum, quia irritae erunt, immo et
causam in
synodo pro facto dabit.
Alienis erroribus <E97,
f. 95ra> sociatum
<I83, f. 174rb> vel a sui praepositi tramite recedentem aut sacris canonibus inoboedientem suscipere non possumus nec impetere recte credentes vel sanctorum patrum
sanctionibus
obtemperantes permittimus.]
<P9629, f.
59ra> Peregrina <SG670,
p. 358a> iudicia
generali
<VD38, f. 166rb> sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab externis iudicetur, qui provinciales et a
se electos
debet habere iudices.
Salva apostolicae <Bcan4, f. 124v>
ecclesiae auctoritate nullus episcopus extra suam
provinciam ad
iudicium devocetur, sed vocato eo canonice in loco omnibus congruo tempore
synodali ab
omnibus <N442, f. 82rb> comprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam, quoniam, si hoc
minoribus
tam clericis quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenit? Nam si ipse metropolitanum aut iudices suspectos habuerit aut infestos senserit, apud primatem dioceseos aut apud Romanae sedis pontificem
iudicetur.
Nemini de se confesso credi potest super crimen
alienum,
quoniam eius atque omnis rei professio periculosa est <I83, f.
174va> et admit<SG670, p. 358b>ti adversum quemlibet non debet.
<VD38, f.
166va> Incerta nemo umquam pontificum iudicare praesumat,
quia, quamvis
vera sint, non tamen credenda sunt, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto iudicio
convincuntur, nisi quae iudiciario ordine publicantur.
Criminationes maiorum natu per alios non fiant, nisi qui per ipsos crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irrepraehensibiles apparuerint et
actis docuerint publicis omni se carere suspicione atque inimicitia et
irrepraehensibilem fidem ac conversationem ducere.
Ut provincialis synodus retractetur per vicarios
urbis Romae episcopi, si ipse decreverit.
Placuit, ut a quibuscumque iudicibus ecclesiasticis ad alios iudices ecclesiasticos, ubi est maior
auctoritas,
fuerit provocatum, audientia non negetur.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi <SG670,
p. 359a> quod
ad suam solummodo propriam pertinet parrochiam, sine consilio et vo<VD38, f. 166vb>luntate
omnium comprovincialium episcoporum aliquid agere
temptaverit,
gradus sui periculo subiacebit, et quod <N442, f. 82va>
egerit,
irritum habeatur et vacuum. Sed quicquid de pro<I83, f.
174vb>vincialium coepiscoporum causis suarumque ecclesiarum et clericorum
atque
saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc cum omnium consensu comprovincialium agatur pontificum, <E97,
f. 95rb> non
aliquo dominationis fastu, sed <V630, f. 190ra> humillima
et
concordi administratione, sicut dominus ait: Non veni
ministrari, sed ministrare. Et alibi: Qui maior est
vestrum, erit
minister vester, et reliqua. Similiter et ipsi
comprovinci<P9629, f.
59rb>ales episcopi cum eius consilio, nisi quantum ad
proprias
pertinet parrochias, agant iuxta sanctorum consti<SG670,
p. 359b>tuta
patrum, ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur trinitas
in saecula.
Caveant iudices ecclesiae, ne absente eo, cuius causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita
erit,
quippine et rationem pro actione red<VD38, f.
167ra>dent in
synodo, et ut proditoris calumnia, nec vox audiatur.
Nemo enim debitorem amplius potest cognoscere quam
ille, qui iniuriam eiusque sustinuit nequitiam.
Si quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit, in provincia, in qua consistit ille, qui <I83, f.
175ra>
pulsatur, suas exserat actiones, nec aestimet eum accusator suus alibi
aut longius pertrahendum ad iudicium. Ille vero, qui pulsatus fuerit, si iudices
suspectos
habuerit, liceat appellare.
Primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant damnationis quam apostolica freti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur <SG670, p. 360a> aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur.
Irritam esse iniustam episcoporum damnationem, <N442, f. 82vb> idcirco a synodo retractandum, ita ut oppressis ab <Bcan4,
f. 125r>
omnibus in cunctis
subveniatur causis.
<O93, f.
106va> <VD38, f.
167rb> Detractores , qui divina auctoritate eradicandi sunt, et
fautores
inimicorum ab episcopali submovemus accusatione. Similiter ne summorum
quispiam
minorum accusationibus impetatur aut dispereat, neque in re dubia certa iudicetur sententia, nec ullum
iudicium,
nisi ordinabiliter habitum teneatur.
[H.
13] Plura de his ideo hic non inseruimus, ne vacuare vilemve facere praedictam synodum videremur aut fastidium legentibus
audientibusque prolixa <I83, f. 175rb> faceret epistola. Si quis autem de his ampliora atque
abundantiora scire
voluerit, in sacro nostrae sedis ecclesiae <SG670,
p. 360b> scrinio
et ea, quae praediximus, invenire poterit. Verum me
dicere testis est divinitas.
De receptione vero sedis et sacerdotii <VD38, f. 167va> atque honoris,
quae dixistis
Athanasium absque concilii decreto suscipere, non ita invenimus, sicut calumniati estis, <E97,
f. 95va> sed
quorundam episcoporum consilio atque decreto suum recepit, quod iniuste perdiderat, sacerdotium et resedit in sede. Quod enim scripsistis non eum posse a pauciore numero episcoporum restitui quam depositus fuerat, non ita est, nec haec regula
orthodoxorum sanctae ecclesiae est episcoporum, sed Arrianorum sociorum videlicet vestrorum haec adinventio ad perditionem orthodoxorum episcoporum <P9629, f. 59va> contexta est.
Nam ut nobis a veracibus est testibus relatum, quando
Antio<V630, f.
190rb>chia pro damnatione fidei de
consubstan<VD38, f.
167vb>tialitate prolatae fuistis congregati, odio praedicti Athanasii
hanc
regu<I83, f. 175va>lam protulistis, quae nullas habet <SG670,
p. 361a> vires , nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est nec Romanae ecclesiae legatio
interfuit
<N442, f. 83ra> canonibus praecipientibus sine eius
auctoritate
concilia fieri non debere, nec ullum ratum est aut erit umquam concilium, quod eius non
fuerit fultum
auctoritate.
[H.
14] Igitur de fuga, super qua Athanasium repraehenditis non recte agitis, cum ipse dominus mandatum nobis hoc dederit: <VD38, f. 168ra> Cum
persecuti vos fuerint in una civitate, vos fugite in aliam, et ipse dominus per
semetipsum exemplum
nobis demonstrans, quando Pharisaei consilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent: Sciens autem Iesus discessit inde. Et alibi: Tulerunt
lapides Iudaei,
ut mitterent super eum, Iesus autem abscondit se et exivit de templo
et
transiens per medium eorum abiit et ita discessit. Nam et discipuli
propter metum Iudaeorum recesserunt celantes semetipsos, <SG670,
p. 361b> et
Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus de muro in sporta depositus est et manus quae<I83, f.
175vb>rentis
effugit, et alii quamplurimi et innumerabiles sancti tam in veteri quam in novo testamento fugisse leguntur. Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi et quiescite insidiari, quiescuntque continuo fugientes. Nam sive perimatis eos, mors contra vos semper exclamat, sive rursus
exilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi
patiendo
sibi proficiunt. Unde et dominus ait: Nolite timere eos, qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed
potius
eum timete, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.
<VD38, f.
168rb> [H. 15]
Multos enim cognovimus pessimis machinationibus iniuste depositos. Ideo summopere me , cui vice <SG670,
p. 362a> principis
apostolorum universalis ecclesiae cura commissa est, <N442, f. 83rb> pro<E97,
f. 95vb>videndum est auxiliante ipso summo apostolo, ne talia
deinceps fiant,
quoniam ideo huic sanctae sedi praefata privilegia <Bcan4, f. 125v>
specialiter sunt concessa tam de congregandis conciliis et iudiciis ac
restitutionibus
<I83, f. 176ra> episcoporum quam et de summis ecclesiarum negotiis, ut ab ea
omnes
oppressi auxilium et iniuste damnati restitutionem
sumant et talia ab improbis nec praesumantur absque ultione nec exerceantur absque sua damnatione. <P9629, f.
59vb> Non ergo
recte egistis, quod praedictos fratres calumniati estis dicente domino: Non
facias calumniam proximo tuo, nec quod eos oppressistis ipso dicente: Nec vi opprimes eum. Non recte egistis, quod nobis
inconsultis
concilium celebrastis eosque ad concilium vocastis et damnare praesumpsistis canonibus, ut prae<SG670,
p. 362b>missum est, iubentibus nihil ex his absque
huius
sanctae sedis aucto<V630, f. 190va>ritate fieri debere. Non recte egistis, quod regulariter a nobis ad concilium vocati venire distulistis.
<O93, f.
106vb> Nec recte egistis, quod contra eos rationem
reddere, ut
vestra erga eos aut probaretur <VD38, f. 168va>
recta sententia aut probaretur non venistis, nec rationabilem mandastis
causam, ut quid
haec renuistis.
His ergo omnibus perpensis manifestum est vos reos exsistere et illos
innocentes
remanere, et vos recte <I83, f. 176rb> excommunicari illosque iuste liberari. Noluit itaque dominus tam leviter suos
tractari
ministros, sicut facitis, aut a vobis damnari, sed, sicut memoratum
est, aut ab hac sancta sede, cui commissi sunt, aut suo reservari
iudicio. Ait enim: Qui vos contristavit, me contristavit, qui fecerit vobis iniuriam, recipiet id, quod inique gessit. Et quanta poena exspectet eos, qui domini scandalizant disci<SG670,
p. 363a>pulos,
evangelium sufficienter exponit, ubi de <N442,
f. 83va> scandalizantibus discipulos loquitur. [H. 16] Nam quod a vobis non sint damnandi, sed aut ab hac sancta, ut praefatum est, sede aut sibi
reservandi, ipse manifeste dat exemplum, quando peccantes sacerdotes, quorum locum modo in sancta ecclesia episcopi tenent, non
per alium, sed per semetipsum vendentes et ementes
eiecit de templo et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et eiecit de templo. Et ipse alibi ait: Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit, et reliqua talia et his similia. Et alibi idem ipse ait: Nolite <VD38, f.
168vb> iudicare, ut non iudice<I83, f. 176va>mini,
nolite condemnare,
ut non condemnemini. In quo enim iudicio
iudicaveritis,
iudicabimini.
<E97,
f.
96ra> Quapropter
non tam temere,
ut vos facitis, quisquam suam praesumat evomere iniquitatem, sed iudicantem <SG670,
p. 363b> oportet
cuncta rimari et ordinem rerum plena inquisitione
discutere, nec de illis, quae ei inconcessa sunt, ullo modo iudicium praesumere,
interrogandi ac
praeponendi adiciendique patientia praebita ab eo, ut ibi actio partium limitata sit pleniter. <P9629, f. 60ra>
Nec prius
litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ipsi peractis omnibus iam nihil amplius habuerint in quaestione, quod proponant.
[H.
17] Nec oportet quemquam iudicare aut damnare, antequam suos accusatores praesentes habeat locumque
defendendi accipiat spaciosum ad abluenda
crimina. Similiter in iam fata Nicena synodo statutum est, ut ultra provinciae terminos accusandi
licentia non progrediatur, nisi ad hanc apostolicam fuerit
sedem
provocatum, ad quam omnes, qui voluerint, libere et absque
ullo impedimento a quibusdam agendo confluere debent.
<SG670,
p.
364a> [H. 18] Similiter in praefixa synodo est decretum, ne suspecti aut infames
vel
crimino<I83, f. 176vb>si aut <N442, f. 83vb> gratiosi aut
calumniatores vel
affines aut <VD38, f. 169ra> scelerati aut <V630,
f. 190vb>
facile litigantes suscipiantur accusatores, sed tales, qui omni careant
suspicione,
quia columnas suas dominus firmiter stare voluit nec a quibuscumque
agitari.
<Bcan4,
f.
126r>
Similiter praefata statuit synodus, ut nullum sententia non a suo
iudice
dicta constringat. Iudices autem alii esse non debent, nisi quos ipse, qui impetitur, elegerit aut quos suo cum consensu haec sancta sedes aut eius primates auctoritate huius sanctae
sedis
delegaverint.
[H.
19] Ex his enim et aliis, quae tam in hac sancta sede quam et ab apostolis eorumque successoribus sunt statuta,
nil praefatis episcopis concessistis, sed vim eis inferentes, iniusteque, ut superius commemoratum est, eos damnantes
aliquos
absen<SG670, p. 364b>tes
expulistis,
quod omni christianae legi est inimicum. In quibus apparet, quod nec
domino sua servastis iura, nec huic sanctae matri et apostolicae ecclesiae, qui, ut praescriptum est, eos suo iudicio aut huic sedi voluit reservari, ne a tam pravis, sicut <I83, f.
177ra> estis, hominibus
damnarentur aut eicerentur. In his omnibus vos stultos et
praevaricatores evangeliorum et canonum esse nulli sane sapientium est absconditum. Nec his contenti in vestra estis praevaricatione, sed etiam, quod prius expulsos eos et suis exspoliatos rebus quasi vocastis atque damnastis, cum nullus regulariter aut vocari <E97,
f. 96rb> aut iudicari possit, <VD38, f. 169rb> antequam sit
regulariter
restitutus et sua omnia ei legibus sint integerrime reformata. Est namque in saepe dicta sancta synodo ab omnibus unanimiter
decretum et apostolica auctoritate robo<P9629, f.
60rb>ratum,
<N442, f. 84rb> ut, si quis episcoporum suis fuerit rebus exspoliatus et in
accusatione
pulsatus, ordinatione pontificum <SG670,
p. 365a> oportet et decet sanctum propositum prima fronte cedere, ut omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, legaliter primo
potestati
eius ab honorabili concilio redintegrentur, et praesul regulariter prius statui pristino reddatur et ipse dispositis ordinatisque suis tunc ad
tempus
veniat ad causam et, si ita iuste videtur, accusantium propositio<I83, f.
177rb>nibus
respondeat.
Quare ergo transgressi
estis terminos
patrum iudicantes et damnantes eos, quos non debuistis? Quare iudicastis eos, quos non regulariter approbastis? Nec observastis, quod in regnorum libro scriptum est: Non
quomodo videt homo, videt deus, <O93, f. 107ra> quia homo videt
in facie, deus autem videt in corde. Et
in Paralipomenon: Omnia corda scrutatur deus et omnem cogitationem novit. Et alibi scriptum est: Non potest
humano
condemnari examine, quem deus <SG670, p. 365b> suo reservavit iudicio. <VD38, f.
169va>
Haec omnia summopere
praecavenda nec
accusatio episcoporum facile est recipienda dicente domino: Non suscipias vocem
mendacii.
Et apostolus inquit: <V630, f. 191ra> Adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam
absque duobus
vel tribus idoneis testibus. Si haec de presbyteris vel ceteris
fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis. Quibus cognitis
magis vos dominari velle manifestum est quam consulere fratribus aut
sustentare eos, qui honor inflat ad superbiam, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad
noxam.
Decuerat <I83, f. 177rb> namque vos iuxta praefatas regulas, si aliquid egissent contra
suum ordinem, mandare nobis et exspectare, quid ad vestra consulta rescriberemus, in tantum
ut, si etiam
quicquam grave intole<N442, f.
84rb>randumque committerent, nostra praestolaretur censura et nihil prius aut aliud decerneretis,
quam quod
nobis placere cognovissetis, <SG670, p. 366a> ita ut a regulis praestitutis nulla aut neglegentia aut praesumptione recederetis. Cesset huiusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur huiusmodi
nocumenta,
quia nequaquam talia patienter ferre <E97, f. 96va> possumus
machinamenta, quoniam convenit nos <VD38, f. 169vb>
paternarum
sanctionum diligentes esse custodes. <Bcan4, f. 126v>
Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori. Est insuper in
praedicta
sancta Nicena synodo statutum, ut nemo anathema in nostra suscipiatur accusatione <P9629,
f. 60va> nec illi, qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, cum nos super illos sciamus a domino constitutos, non
illos
super nos; et sicut maior non potest a minore iudicari, ita nec colligari, quia rarum est omne, quod magnum <I83, f. 177vb> est.
Portemus onera omnium, qui gravantur, quin immo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cuius vice fungimur
legatione et cuius
regu<SG670, p.
366b>la
informamur, quatenus eius fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuo tueamur adversis.
Data Kal. Novembris
Feliciano et Maximiano viris clarissimis conss. EXPLICIT.
O93, f. 107ra; V630, f.
191ra; N442, f.
84rb; I83, f. 177vb; VD38, f. 169vb; P9629, f. 6va; SG670, p.
366b; Bcan4, f. 126v; E97, f.
96va; P102