O93, f. 107ra; V63, f. 191ra; N442, f. 84rb;
I83, f.
177vb; VD38, f. 169vb; P9629, f. 60va; SG670, p.
366b; Bcan4, f. 126v; E97, f. 96va; P102
INCIPIT EPISTOLA SYNODICA ATHANASII ALEXANDRINI ARCHIEPISCOPI ET OMNIUM
AEGYPTIORUM PONTIFICUM DE VERAE FIDEI REGULA, PRO QUA PERSEQUEBANTUR
LIBERIO PAPAE DIRECTA.
VIII <VD38, f. 170ra> [H. 1] Domino beatissimo et honorabili sancto patri Liberio papae Athanasius et
universi
Aegyptiorum episcopi in unum synodice apud Alexandriam congregati.
Vestrae beatissimae
paternitatis iura
penes deum sunt manifesta, dum praedicationibus scilicet
apostolicis et doc<N442, f. 84va>trinis verae fidei
cultura universa repleta sit terra. Per divinorum
tamen
eruditionem eloquiorum vestra instruente <V630, f. 191rb> admonitione
exhortatorie superaedificatur orthodoxa Christi ecclesia
apos<SG670, p. 367a>tolica institutione fundata et a fidelibus patribus
firmis<I83, f. 178ra>sime roborata, ad quam omnes
beatissimi
apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti populorum agmina convertentes pie sancteque de tenebris ad lumen de lapsu ad veram fidem, de morte ad vitam homines divinae
praedistinationis gratia praescitos salutaribus praeceptis ac monitis perduxerunt, quorum sanctorum apostolorum vestra
fraternitas
honoranda sequens merita et perfectius implens exempla ecclesiam dei morum probitate
et actuum
sanctitate condecorat, et fide sacra <E97,
f. 96vb>
christianis moribus vigens, quae fieri deo placita praecipit studiis pontificalibus indesinenter operatur <VD38, f.
170rb> et perficit
servans legis divinae mandata, quia non legis auditores iusti sunt apud deum, sicut narrat apostolus, sed
factores
legis iustificabuntur. Nos enim haec meditari cupientes et ea, quae a sancta sede vestra apostolorum eorumque successorum <SG670,
p. 367b> praedicatione
percepimus, atque quae in Nicena synodo roborata cognovimus,
praedicare et
Arrianorum blasphemias atque aliorum hereticorum <P9629, f. 60vb>
repellere cupientes
cotidie ab his persequimur <I83, f. 178rb> et damnationi tradimur atque morti destinamur. Qua de re precamur, ut vestris exhortationibus tam per vos quam et per apocrisiarios vestros adiuvemur, ne, dum illi crescunt et nos minuimus, vera fides destruatur, et eorum heresis ultra
nostram fidem crescat, quoniam timemus, ut, postquam abunda<N442, f.
84vb>verit iniquitas, refrigescat caritas multorum. Pro qua re multa vestrae sacrae doctrinae tam apud deum quam et apud cunctos fideles merces et laus reposita
est, si
vestra haec resecentur auctoritate. Nostram enim fidem, quam a sanctis patribus accepimus
et tenemus atque docemus subter inseruimus, ut,
si aliquis vobis aliter nos credere aut docere aut accusando aut mu<SG670,
p. 368a>sitando retulerit vel <O93, f. 197rb>
detrahendo scriptis mandaverit, per hanc manifeste, nos ita credere
<VD38, f.
170va> et docere agnoscatis.
Credimus namque in unum deum patrem omnipotentem, omnium
visibilium necnon
et invisibilium factorem et in unum dominum nostrum Iesum Christum filium dei, natum ex patre
unigenitum,
hoc <Bcan4, f. 127r> est
ex
substantia patris, deum ex deo, lumen ex lumine, deum verum ex deo
vero, natum, non <I83, f. 178va> creatum, homousion, hoc
est
eiusdem cum patre substantiae, per quem omnia facta
sunt,
caelestia et terrena, qui propter nos homines et propter salutem nostram descendit et incarnatus est, et homo factus passus est
et
resurrexit tertia die, ascendit in caelum, venturus inde iudicare vivos et mortuos et in spiritum
sanctum.
Eos autem, <V630, f. 191va> qui dicunt: Erat tempus, quando non erat, et priusquam nasceretur, non erat, et quia ex nullis subsistentibus factus est, aut ex alia substan<SG670,
p. 368b>tia
vel essentia dicunt esse trepton, hoc est convertibilem aut mutabilem filium dei, hos anathematizat <E97,
f. 97ra>
catholica et apostolica ecclesia. Hanc venerabilem fidem trecenti quidem decem et octo et agnoverunt et amplexi sunt et consonantes et
unanimes
scriptis explanaverunt.
Sed modo quoniam contra haec, ut intimatis, talia exsurgant, qualia non debent, venite et nos, dilectissimi <N442, f. 85ra>
fratres, cum deo
descendamus ad visitationem, <P9629, f. 61r>
id est
inquisitionem sermonum eorum, et confundamus per approbationem verissimam ibidem linguas
eorum
elevatas contra scientiam unigeniti <VD38, f. 170vb>
filii dei.
<I83, f. 178vb> Et iniquitatem in altitudinem humanitatis eius loquentes disrumpamus vincula eorum per
gladium spiritalem, quod est verbum dei, et proiciamus a nobis
iugum
ipsorum, per expurgationem profani sensus illorum. Tunc etenim ipse
quoque dominus
irridebit eos et subsannabit, et tunc loquetur ad eos in ira sua et in <SG670,
p. 369a> furore
suo conturbabit eos secundum beatum Ieremiam
dicens: Falsae prophetae isti vaticinantur in nomine meo. Non enim misi eos et non praecepi eis neque
locutus sum
ad eos, visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et
seductionem cordis sui prophetant vobis. Ideo haec dicit
dominus de
prophetis, qui prophetant in nomine meo mendacium. Erunt proiecti in
viis Hierusalem, et conculcatio omnium pie confitentium me, et non
erit, qui sepeliat eos. Nemo enim abscondere potest quibusdam subreptionibus
commentaticiis, sicuti nec foliis fici antiquus transgressor praecepti
Adam potuit, qui per propriam linguam inverecunde nudatur. Laqueus enim fortis viro labia eius et captus propriis sermonibus et opera <VD38, f. 171ra> manuum eius,
retribu<I83, f.
179ra>tio autem labiorum eius dabitur ei et impietatis
repraehensio. Arguam enim te, inquit, et statuam ante faciem tuam, existimasti iniquitate, quod essem tibi similis. Propterea, sicut
dicit dominus
ad Gedeon: Deponamus eos ad aquam verae discretionis, et probemus eos ibi regulari examinatione in idipsum pronos corruentes per ostensionem pravi
intellectus
eorum, utrumne sint apud se sapientes divini verbi scientiam ignorantes, quoniam dicentes esse sapientes stulti facti sunt, et mutaverunt
gloriam catholicae ecclesiae per propriam novitatem sive per ea, quae illicite in eius defensione gesta sunt, hereticam turbulentiam introducentes, illud competenter apud nos retinentes, quod bene ad Iesum filium Sirach dictum est: Usque ad mortem certa pro veritate, et semper dominus deus pug<E97,
f. 97rb>nabit
pro te. Huius rei gratia universalis vobis a Christo Iesu
commissa est
<P9629, f. 61rb> <VD38, f. 171rb> ecclesia,
ut pro
om<V630, f. 191vb>nibus laboretis et cunctis opem ferre
non
neglegatis, quia, dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt
omnia, quae possidet. Ideoque
tanta urguente necessitate sum<I83, f.
179rb>mopere comprimite
vestra summa auctoritate infestos, relevate oppressos, ut absque gravi domino opitulante
difficul<SG670, p.
370a>tate ipsi gratanter omni tempore sacrificare mereamur illaesi. Et
subscriptio: Aeterna te servet divinitas per multos annos,
sanctissime patrum pater. Amen.
O93, f. 107rb; V630, f.
191vb; N442, f.
85rb; I83, f. 179rb; VD38, f. 171rb; P9629, f. 61rb; SG670, p.
370a; Bcan4, f. 127r; E97,
f. 97rb; P102