Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Felix II. an Bischof
Athanasius
von Alexandria
O93, f. 108vb; V630, f.
193vb; N442, f.
88va; I83, f. 184va; VD38, f. 175va; P9629, f. 63vb;
SG670, p. 383a;
Bcan4, f. 130v; E97, f. 100vb; P102
INCIPIT EPISTOLA SANCTISSIMI ARCHIEPISCOPI FELICIS ET EIUS SANCTI CONCILII
ATHANASIO ET UNIVERSIS AEGYPTIORUM, THEBAIDORUM
ET LIBIORUM EPISCOPIS RESCRIPTA,
IN QUA CONSULTATIONIBUS EORUM, QUAS SUPER EPISCOPORUM PERSECUTIONIBUS
ET
ACCUSATIONIBUS DIREXERUNT, CANONICE RESPONDETUR.
XI [H. 11]
Reverentissimis atque dilectissimis fratribus Athanasio et
universis
Aegyptiorum, Thebaidorum, Libiorum episcopis in sancta
Alexan<VD38,
f. 175vb>drina synodo congregatis Felix almae Romanae urbis et universalis ecclesiae episcopus et sancta
synodus,
quae in urbem Romam convenit, in domino salutem.
<N442, f.
88vb> <I83, f.
184vb> Sacram vestram synodicam epistolam per gratiam sancti
spiritus et deo
placitum studium <P9629, f. 64ra> conscriptam vestrae a deo hono<SG670,
p.
383b>randae sanctitatis gratia libenter suscepimus
atque
instanter nostra in synodo recitare per singula iussimus et omnes intente eius colligere verba praecepimus, super quae, dum laetari sperabamus et cupiebamus, versa
est in
luctum cythara nostra et cantatio in plo<V630, f. 194ra>rationem, et
omne totius synodi
gaudium in merorem translatum est, quia non decuerat, ut hi, qui corpus Christi cotidie proprio conficiunt
ore,
tantam paterentur persecutionem, quoniam dominus deus noster salutem providens generis humani mandavit persecutionem non fieri neque fluctuationes inferri nec invideri laborantibus in agro dominico neque
dispensatores magni regis vexari aut expelli.
Quiescite, inquit sancta magna Nicena synodus, et nolite persequi eos, qui deo perfecte ministrant et sincera
voluntate
superni dei mandata custodiunt et nostris legibus
subiugantur, quia nec decet nec ordo pa<SG670,
p. 384a>titur, ut iniqui et carnales spiritales
persequantur.
Omnis enim, qui resistit alicui nunc ver<I83,
f.
185ra>tendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum, contra quem litigat, et qui infensus est alicui, <VD38, f. 176ra>
omnia sicut <E97, f. 101ra> hostis agit et insuper loqui contendit.
Vos enim monemus, fratres, in speculis esse debere, ut, in quantum potestis et
dominus auxilium
dederit, talibus nostra apostolica vestraque auctoritate
resistatis, nec quisquam vestrum a fratris auxilio se subtrahat, sed pro viribus adminiculum praestet. Quoniam licet pauci sitis, si unanimes fueritis, nullatenus
iustitia suffragante dominoque opem ferente superabimini, quia funiculus triplex difficile rumpitur. Nam si officiis <N442, f. 89ra>
saecularibus humana
lex subvenit, quanto magis ecclesiasticis et domini sacerdotibus
maximeque pontificibus, qui pupillae oculorum domini appellantur, divina atque canonica suffragari
lex debet? Ait enim
divinum de episcopis
eloquium: <SG670,
p. 384b> Qui
vos tangit, tangit pupillam oculi mei. Et si saeculares humana multipliciter explorantur, homines lege et requisitiones atque induciae eis multorum mensium conceduntur, ne iniuste
damnentur,
<P9629, f. 64rb> quanto magis episcopis, qui proximiores
sunt deo
et super hos sunt <I83, f. 185rb> constituti
positique in
caelesti militia, quae pensius ponderanda est, tempora sunt concedenda multo ampliora, ne a quibusdam graventur aut opprimantur vel subito damnentur.
[H.
12] Incipiamus igitur adiuvante deo et sancto apostolo Petro, per quam et apostolatus et episcopatus in Christo
coepit
exordium, quoniam plures saepe emerserunt causae, quae in quibusdam non erant causae, <VD38, f. 176rb> sed crimina, quia magis, ut comperimus, iniquitate quam caritate fratribus sunt impositae. Et ut de cetero sollicitudo sit, ne talia proveniant, capitula quaedam a sanctis patribus tam in Nicena synodo quam et in hac sede constituta ponamus, quibus fratres et coepiscopi nostri <Bcan4,
f. 131r> fulti
insidias inimicorum
domino <SG670, p.
385a> auxiliante
valeant evadere, et prout dominus posse dederit, paucioribus tantorum
malorum verbis imitemur <O93, f. 109ra> compendium, et strictim, quae in volumine litterarum vestrarum
comperimus, retractemus et alia <V630, f.
194rb> nonnulla instantis temporis necessaria, prout petitis, ponamus. Est namque synodicis
decre<I83,
f. 185va>tum institutis:
I Ut nemo episcopum penes saeculares arbitres accuset, sed apud summos primatos.
II Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius alios
episcopos
adeat, ut eum accuset, quam <N442, f. 89rb> familiariter
ei suam
indicet querelam et ab eo aut iustam emendationem aut rationabilem percipiat
excusationem, ipsa nos instruente veritate: Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum <E97,
f. 101rb> solum, si te non audierit, adhibe duos
vel tres tecum, et si vos non audierit, dic ecclesiae, id est accusa eum publice tunc et non prius, et reliqua.
III <SG670,
p. 385b> Si
quis episcopum post
haec elegerit accusare, summis primatibus episcoporum suam indicet causam et non saecularibus, qui magis ad pacem quam ad iudicium eos revocent, <VD38, f. 176va> ut caritas in
omnibus et ab
omnibus custodiatur.
IIII Si primates accusatores episcoporum cum eis
pacificare
familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam non infra
angusta tempora canonice <P9629, f.
64va> <I83, f.
185vb> convocent, et non prius quam eis per scripta significent, quid eis apponitur, ut ad responsionem praeparati adveniant. Nam
si aut vi aut timore eiecti aut suis rebus exspoliati fuerint, nec
canonice convocari ad synodum possunt nec respondere aemulis debent, antequam canonice restituantur et sua
omnia eis
legaliter reddantur.
V Si quis episcoporum suis fuerit rebus exspoliatus aut a sua ecclesia vi aut timore expulsus, <SG670,
p. 386a> quod
omni christiano nomini est inimicum, oportet et decet episcoporum propositum semper prima fronte cedere, ut omnia, quae ei ablata sunt, potestati eius
legaliter reddantur, et praesul prius restituatur et postea non statim, sed diu et per spatiosa tempora suis potestative dispositis et ad suam necessitatem praeparatis ad tempus
veniat ad
causam, et, si iuste visum fuerit, accusatoribus <N442, f.
89va>
respondeat suis.
VI Nulli infami atque sacrilego de quocumque negotio liceat quandoque adversus religiosum
christianum,
quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere nec de qualibet re, actione aut inscriptione <I83, f.
186ra>
christianum inpetere.
VII Si quis episcopus legitime accusatus et
supradicto ordine ad concilium canonice vocatus fuerit, absque ulla VD38, f. 176vb>
trepidatione ire
debebit et, si ire non poterit, pro se legatum ad sy<SG670,
p.
386b>nodum mittat.
VIII Nullae causae a iudicibus ecclesiasticis
audiantur, quae legibus non continentur vel quae prohibitae
esse
noscuntur.
VIIII Si quis aliter non acquieverit, nisi ut episcopum accuset, <V630, f.
194va> supra
taxato hoc tenore agere debebit, quia aliter rata non potest accusatio exsistere. Tunc primo
accusati
causam accusator ad primates canonice deferat, nec a communione prohibeatur
accusatus, nisi ad electorum iudicium canonice <E97,
f. 101va> convocatus
infra tres aut sex vel plures menses pro suis rationem redditurus venire distulerit. Quod si probare potuerit, quod non noluerit, sed non potuerit venire, nil ei nocebit. Ille vero, qui vi aut timore a sede pulsus aut suis rebus exspo<I83, f.
186rb>liatus fuerit, non prius vocetur ad synodum quam omnia ei legibus redintegrentur, et tamdiu in sede propria pacifice <Bcan4,
f. 131v> et
potestative cuncta
disponens resideat, <SG670,
p. 387a> quamdiu
expulsus vel exspoliatus suis carere <P9629, f. 64vb> visus
est rebus. Cum autem ad iudicium venerit, si voluerit et necesse fuerit, induciae ei petenti a patribus constitutae absque impedimento concedantur et
iudices a
se electi tribuantur, ut in loco, unde est ille, qui accusatur, aut si ibi aliquam temerariae multitudinis vim metuerit, locum sibi congruum eligat, quo absque timore suos, si necessitas exposcerit,
testes <N442, f. 89vb> habere et absque
impedimento suam
canonice sententiam finire valeat, quia multa <VD38, f. 177ra> per
subreptionem evenire solent.
X Ut accusandi vel testificandi licentia
denegetur, qui christianae religionis et nominis dignitatem et suae legis
vel sui
propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint.
XI Multum derogatio praevalet, quan<I83,
f. 186va>do
derogator creditur. Ideo variis detractionibus atque accusationibus non decet labe<SG670,
p. 387b>factari primatem, sed magis patrum regulis
roborari. Nec facile aut indifferenter suscipere
accusationes praesumat dicente domino: Non suscipias vocem mendacii,
sed prius probare debet suspicionem et causam aut, quo animo hoc faciat, et postmodum suscipere, quia veritatis professionem propinquitatis, <O93, f. 109rb>
inimicitiae,
timoris, amoris, odii et cupiditatis intentio impedire et adversa
fratribus irrogare solet.
XII Personae accusantium tales esse debent, quarum fides, conversatio et vita probabilis et absque repraehensione
sit, et quae
omni careant suspicione, quia et hoc te praesente, ut bene nosti, in Nicena synodo propter malorum hominum infestationem ab omnibus est definitum, licet pravorum hominum insidiis sint haec et
alia
quamplura deleta.
XIII Primates illi et non alii sunt, qui in praedicta Nicena synodo sunt <E97,
f. 101vb> constituti.
<I83, f. 186vb> Reliqui vero, qui metro<SG670,
p. 388a>poles tenent sedes, archiepiscopi vocantur et non primates salva in omnibus apostolicae
sedis dignitate, quae ei ab ipso domino est conces<VD38, f. 177rb>sa
<V630, f. 194vb> et
postea a sanctis patribus roborata.
XIIII Primo semper in omni episcoporum accusatione
persona, vita et
conversatio accusantium enucleatim inquiratur et postmodum ea, quae <P9629, f.
65ra> obiciuntur,
fideliter pertractentur, quoniam nihil <N442, f. 90ra>
aliter
fieri debet, nisi impetitorum prius fides, personae, vita et actus discutiantur, quia non debet pravorum aut insidiantium hominum pernicie vita lacerari innocentium. Sane saepissime boni a malis persequuntur, qui non cessant suis
calamitatibus alios derogare. Ideo summopere praevidendum, ne haec fiant.
XV Nullus servus, nullus libertus, nullus infidus, nullus criminibus irretitus, nullus calumniator, nullus, qui inimi<SG670,
p.
388b>citiis studet, nullus, qui frequenter litigat
et ad
accusandum vel detrahendum est facilis, nulla infamis <I83, f. 187ra>
persona vel omnes, quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare, quoniam accusatores et
accusationes,
quas saeculi leges non recipiunt, qua ratione sacerdotalis eas recipere debeat ordo, invenire nequeo, cum haec et in Nicena synodo prohibita sint et illi magis ab
istis, non
isti ab illis iudicari debeant et apostolus dicat: Spiritalis iudicat omnia, ipse vero a nemine iudicatur.
XVI Heretici , a quibus nimium opprimimur excommunicatique, homicidae, malefici, fures, sacrilegi,
raptores,
venefici, adulteri et, qui raptum fecerint vel falsum testimonium
dixerint, seu qui ad <SG670,
p.
389a> sortilegos <VD38, f. 177va> magosque
concurrerint, nullatenus
ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi.
XVII Non ita in ecclesiasticis <Bcan4,
f. 132r> agendum
est negotiis sicut in saecularibus. Nam in saecularibus, postquam legibus vocatus et in foro <I83, f. 187rb>
decertare coepit aliquis, non licet ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit aut si se pergravari viderit.
XVIII Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores, qui iuste et canonice
recipi
debeant, legitima in synodo suo tempore congregata ab omnibus canonice audiatur, qui sunt in provincia, <E97,
f. 102ra> episcopis.
Quod si legitimi non fuerint accu<N442, f. 90rb>satores, non
fatigetur
episcopus, quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent, non ad litigandum, <SG670,
p. 389b> nec
illi, qui throni dei vocantur, pravorum hominum insidiis
debent
turbari, sed libere Christo domino famulari.
XVIIII Quamquam comprovincialibus episcopis una cum eorum metropolitano
<P9629, f.
65rb> suae provinciae causas episcoporum liceat caritative et concorditer agitare, non tamen, sicut in praedicta te praesente est constitutum synodo, licet definire absque Romani pontificis auctoritate.
Quod si
secus a quibusdam praesumptum fuerit, ipsi, qui hoc egerint,
<I83,
f. 187va> suae praesumptionis suscipiant damnum, et illi, qui ab
eis
perperam ex<V630, f. 195ra>communicati aut damnati fuerint, auctoritate huius sanctae sedis et beati praeceptoris nostri clavigeri Petri potestate solvantur atque restituantur. Ipsi enim ait dominus: Quaecumque solveris super terram, erunt soluta in terra et in caelis.
<VD38, f.
177vb> XX Quoties episcopi se a suis comprovincialibus vel a metropolitano
putaverint praegravari aut eos suspectos habuerint, <SG670,
p. 390a> mox Romanam appellent sedem, ad quam eos absque ulla detentione aut suarum rerum ablatione libere ire liceat et dum praedictam Romanam
matrem
appellaverint ecclesiam aut ab ea se audiri exposcerint, nullus eos aut excommunicare aut eorum sedes subripere aut eorum res auferre aut aliquam vim eis inferre praesumat, <O93, f. 109va> antequam horum causa Romani pontificis auctoritate finiatur. Quod si aliter a quoquam praesumptum fuerit, nihil erit, sed viribus carebit.
[H.
13] Nam nec hoc perpere praesumimus, sed id ipsum et in Nicena synodo constitutum et
antecessores
nostros <I83, f. 187vb> egisse bene, Athanasi, nosti, quoniam, quando tu et Paulus Constantinopolitanus, Asclepius Gazae et Lucianus Adriopolitis ab orientalibus <N442, f. 90va>
episcopis inconsulto sanctae memoriae Iulio praedecessore nostro damnati estis et ad eum quasi ad totius orbis caput, ut semper huic sanctae sedi licitum fuit, con<SG670,
p. 390b>fugistis,
cognita eorum nequitia et vestra iustitia vos in communionem suscepit et omnium vestrum curam gerens propter sedis propriae dignitatem singulis suas reddens ecclesias orientalibus scripsit culpans eos, quod non
recte
tractassent viros inculpabiles de suis ecclesiis expellentes et constituta Niceni concilii <E97,
f. 102rb> minime
conservantes. E
quibus ad certum diem nonnullos sibimet adesse praecepit, ut de talibus certam praesumptionibus reddererent rationem, et coram eis ostenderet
iustum se super eis <VD38, f. 178ra>
protulisse decretum.
Interminatus est etiam non talia deinceps <I83, f. 188ra>
fratres esse passuros, <P9629, f. 65va> et nisi ab huiusmodi praesumptionibus cessarent, a propriis esse gradibus eos recessuros. Tali enim huius sanctae sedis privilegio tu et
fratres
tui proprias receperunt ecclesias cum omnibus sibi pertinentibus. [H. 14]
His enim et aliis quamplurimis documentis manifestum
est nullum
damnari <SG670, p.
391a> aut
suis exspoliare rebus debere episcopum, qui hanc sanctam sedem interpellaverit, aut sibi defensatricem
asciverit, donec iudicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est principis apostolorum Petri,
agnoscat, quia
solummodo Christus Iesus huic sanctae sedi, id est apostolicae, hoc facere commisit, utpote, quoniam solus atque <Bcan4,
f. 132v> prae omnibus praefatus princeps apostolorum
creditus est atque percipere meruit a rege regum Christo deo claves regni caelorum.
[H.
15] De induciis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a patribus regulas invenimus
institutas,
quidam enim ad repellenda <I83, f. 188rb> impetitorum machinamenta et suas praeparandas responsiones
et testes
confirmandos <V630, f. 195rb> et consilia episcoporum atque amicorum quaerenda annum
<N442, f.
90vb> et sex menses mandaverunt concedi, quidam autem annum, in
quo <SG670, p. 391b> plurimi concordant, minus vero quam sex menses non repperi, quia et laicis haec indulta sunt,
quanto
magis domini sacerdotibus. Nam et a nostris antecessoribus atque reliquis sanctis patribus
multoties inhibitum est, ne quis domini sacerdotes detractionibus irroget, quanto magis accusationibus non ex radice caritatis prolatis . Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos,
qui deo
perfecte ministrant, <VD 38, f. 178rb> quorum orationibus
et
terrena bella sedantur et recedentium a deo angelorum pelluntur incursus quique omnes
daemones
corruptores precum assiduitate confundunt. Induciae namque non sub angusto tempore, <I83,
f. 188va> sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati
se
praeparare et universos communicatores in provinciis
positos convenire et testes praeparare atque contra
insidiatores se pleniter armare valeant.
Iudices enim et accusatores
tales esse <SG670, p. 392a> debent, <E97,
f. 102va> qui
omni careant
suspicione et ex radice caritatis suam desiderent promere sententiam. [H. 16] His igitur tam legaliter quam et canonice prolatis etiam omnium christianorum reverentiam congaudere deposcimus spiritali intercedente dilectione et timore dominico,
per quem
humana <P9629, f. 65vb> removetur offensio et ecclesiarum aedificatio praeponitur universis, ut magis universi ad aedificationem fratrum laborent quam ad damnationem, quoniam ait dominus: In hoc
cognoscent
omnes, quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis ad invicem. Iam enim formam dedimus et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut,
<I83, f. 188vb>
si quis se agnoverit christianum, illud servet, quod ab apostolis noscitur esse contraditum dicente apostolo Paulo: Si quis vobis annuntiaverit, praeter quod accepistis, anathema sit. Christus
enim dei filius dominus noster humano generi per propriam passionem salutem <N442, f.
91ra> plenissi<SG670,
p. 392b>mam condonavit, ut nos
liberaret. Et si deus in tantum nos dilexit, ut etiam proprio filio
non
parceret, sed <O93, f. 109vb> pro nobis
omnibus illum traderet, <VD38, f. 178va> ut nos
liberaret, ut quid nos non diligimus fratres aut eos temere iudicamus, cum praedictus dicat apostolus: Nolite iudicare invicem, sed hoc
iudicate
magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum? Nam si illi, qui fratres diligunt, ex deo nati sunt et vident
deum, quid
ergo erunt illi, qui eos persequuntur et eos detrahendo, machinando,
accusando,
infestando damnare moliuntur? Si illi filii dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper sicut leo
rugiens circuit quaerens, quem devoret, ita fratres insequuntur, ut perdant. <I83, f. 189ra> Qui
vero adiuvare fratres refugiunt, maius peccatorum onus acquirunt et fraternitatis solacio rei exsistunt: Vae, inquit propheta,
<V630,
f. 195va> qui potum dat amico suo mittens fel suum. <SG670, p. 393a> Et iterum sapientissimus Salomon ait: Quoniam, qui loquitur iniqua, non potest latere nec praeteriet illum corripiens iudicium. In cogitationibus ergo
impii
interrogatio erit, sermonum autem illius auditio ad dominum perveniet ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit omnia, et
tumultus murmurationum non abscondetur. Haec enim si amplecti voluissent, proprio et sano sensu ad reprobum sensum minime laberentur, sed per dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum
patrum
definitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservarent, <E97,
f.
102vb> quoniam dicit sacrum eloquium: Consilium
bonum
conservabit te et mens bona custodiet te. Non <I83, f. 189rb> enim de
fontibus
salutiferis spiritaliter ad acquisitionem aeternae vitae <P9629,
f. 66ra>
procedunt tales <Bcan4,
f. 133r> accusationes
et
detractiones, atque ideo <VD38, f. 178va>
competenter nos beatus <SG670, p. 393b> Paulus apostolus praeminens ait: Non debere plus sapere quam oportet
sapere, sed
sapere ad sobrietatem in definitione pietatis perdurantes. Qui enim haec praetereunt, non tantum <N442, f.
91rb> laesi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae
dereliquerunt domibus memoriam, ut in his, in quibus peccaverunt, minime latere potuissent,
gloria
enim et contumelia in loquela et in lingua hominis casus illius est. Ideoque conveniens est hanc quidem ostensionem repraehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius iam talia patiamini seminantibus eis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini. Igitur
erubescant, talia et huiusmodi blasphemia <I83, f. 189va> subtrahere
festinent, si noluerint
a sacerdotali nostro collegio segregari et a
totius
christiani populi societate divelli.
[H.
17] Licet namque de his plura et pernecessaria, quae in de<SG670,
p. 394a>cretis sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus nostris videlicet praedecessoribus statuta
inveniuntur, dicere
et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est, ut epistolam oratione claudamus.
Dominus omnipotens et unus unigenitus filius et salvator noster Christus Iesus hoc vobis tribuat incitamentum, ut
omnibus
fratribus et coepiscopis nostris quibuscumque tribulationibus laborantibus totis succurratis viribus et cum eis compatientes crucem eiusdem domini salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli
coram
omnibus appareatis, ut vos et, qui vobiscum sunt, <VD38, f. 179ra> hic et in futuro meliora possideatis, quae oculus non vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit deus di<I83, f. 189vb>ligentibus
se per dominum nostrum Iesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti deo gloria in saecula <V630, f.
195vb> saeculorum. Amen. Valere vos opto, carissimi fratres. Data
Idus Febr. Agario et Iuliano viris clarissimis consulibus.
O93, f. 109vb; V630, f.
195vb; N442, f.
91rb; I83, f. 189vb; VD38, f. 179ra; P9629, f. 66ra;
SG670, p. 394a;
Bcan4, f. 133r; E97, f. 102vb; P102
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 13.4.2006
|