Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Felix II. an alle Bischöfe und
Priester
O93, f. 109vb; V630, f.
195vb; N442, f.
91rb; I83, f. 189vb; VD38, f. 179ra; P9629, f. 66ra;
SG670, p. 394a;
Bcan4, f. 133r; E97, f. 102vb; P102
AD QUOS SUPRA EIUSDEM PAPAE.
<SG670,
p.
394b> XII [H. 18]
Felix
sanctae universalis ecclesiae papa <E97,
f. 103ra> atque
<N442, f.
91va> per gratiam dei catholicae et apostolicae ecclesiae urbis Romae episcopus
una cum
sancto concilio nostro reverentissimorum sacerdotum huc
nobiscum convenientium in confirmatione piissimorum catholicae ecclesiae dogmatum et relevatione oppressorum fratrum coepiscoporum videlicet nostrorum, qui rectam Niceni concilii tenent fidem et fratres non infestantur, <P9629, f. 66rb> universis
spiritalibus fratribus
nostris et reliquis in sacerdotali collegio domino consecratis, atque omni plenitudini ecclesiae catholicae.
Gratia vobis et pax
multiplicetur in confortatione et sancti spiritus communione, quatenus in
<I83, f.
190ra> eo proficientes a gloria in gloriam virtutes annuntiemus eius, qui de tenebris nos vocavit in <I83, f. 190ra>
admirabile lumen suum, apud quem non est transmutatio nec
vicissitudinis obumbratio. Portate, fratres, hortamur persecutiones et
tribulationes
patienter, ut eius <SG670,
p. 395a> inveniamini
filii, quem cotidie patrem invocatis deum in caelis, et in eo vincatis omnia, qui propter nos vicit omnia. Qui etiam proprio filio non pepercit suo , sed pro nobis tradidit illum. Imitatores quoque dei convenit in omni verbo <VD38, f.
179rb> et opere
imitari dominum. Ideoque illud oportet nos dicere, quod ipse
de se perhibuit dominus: <O93, f. 110ra> Veniet enim princeps huius mundi et in me nihil inveniet,
venerunt et illi, qui vos et nos persequuntur, quia vos sine nobis persequi non possunt, quoniam unius dei membra sumus et unum illius sacerdotium per eius sanctificationem
retinemus,
et in nobis de suis nihil invenerunt, quia, quicquid
sumus, gratia
dei sumus, licet propterea calumniari nos irrationabiliter studuerunt, quod facere solent inimici, suam ex hoc cooperare clementiam properantes, quatenus per mendacium veritatem
valeant
obumbrare. Scripsi enim vobis, <SG670,
p. 395b> inquit
beatus apostolus, per multas lacri<I83, f. 190rb>mas, ut non contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem <N442, f. 91vb> habeo abundantius in vobis. Etenim detrahentibus
detrahere non
est bonum, ut non ad ea, quae scripta sunt, commoti iniuriae certamen efficiamus. <Bcan4,
f. 133v> Non
debemus omnino timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis dominus iubet per Isaiam prophetam dicens: Audite me,
qui scitis
iudicium, populus meus, in quorum cordibus lex mea est,
nolite
timere opprobrium hominum et blasphemias eorum, ne timeatis
considerantes, quod in psalmo scriptum est: Nonne deus requiret ista? Ipse enim novit occulta cordis et cogitationes talium hominum, <E97,
f. 103rb> quoniam
vanae sunt. <P9629, f. 66va> Vana autem locutus est unusquisque ad proximum suum, et labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala, sed disperdet dominus universa labia <V630, f.
196ra> dolosa et
linguam magniloquam. Qui
dixerunt: <SG670, p. 396a> Labia nostra a nobis sunt, quis noster est dominus? Nam si haec in memoria retinerent, minime ad tantam prosilirent iniquitatem. Non enim per probabilem et paternam doctrinam hoc fa<I83, f. 190va>ciunt, sed <VD38, f. 179va> ut suam
exerceant in servos
dei vindictam. Scriptum est namque: Via stulti recta in oculis eius, et
sunt viae,
quae videntur homini iustae, novissima autem earum deducunt ad mortem. Nos enim, qui haec patimur, iudicio dei haec reservare debemus, qui reddet unicuique secundum opera eius, qui etiam per
ministros suos intonuit dicens: Mihi vindictam, ego retribuam. [H. 19]
Vos enim in recta fide et pura ac bona voluntate succurrite vicissim, nec
aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam
in hoc, ait dominus, cognoscent omnes, quia mei estis
discipuli, si
dilectionem habueritis ad invicem. Unde et ipse per prophetam loquitur dicens: Ecce quam bonum et quam <SG670,
p. 396b> iocundum
habitare fratres in unum. Spiritali dico
habitaculo et concordia, quae in deo est et unitate fidei huius delectabilis, secundum veritatem
inhabitaculi, qui videlicet in Aaron magis decorabatur atque
sacerdotalem induentibus dignitatem, <N442, f.
92ra> sicut
unguentum super caput super principa<I83, f. 190vb>lem
intellectum irrigans et
usque ad ipsam extremam scientiam deducens. In hoc enim
habitaculo
benedictionem et aeternam vitam promisit dominus. Huius igitur
propheticae vaticinationis meritum amplecten<VD38,
f. 179vb>tes praesentem fraternam syllabam exposuimus nostra propter caritatem minime quaerentes aut quaesituri. [H. 20]
Non enim detrahentibus bonum est detrahere, aut palo secundum vulgarem fabulam excutere palum, absit. Non sunt nostra ista. Quapropter haec avertat divinitas. Non sunt edocti habitus nostri ita vincire, sed in patientia longanimitatis et spiritu
humili<SG670, p. 397a>tatis, quia sicut minime per duriciam, ut
prophetice
dicamus, purgatur nigella, ita nec pacis saporatus fructus
intellegentiae
per asperitatem exprimitur; propter hoc enim et verborum supportavimus colafos, ut vel
paulatim valeamus eum imitare, qui propter nos se humiliare dignatus est, ut extremae illius ultionis per hanc plagam verba <E97,
f. 103va> declinemus.
Audiamus
igitur et consentiamus ecclesiae oratori, qui per linguam spiritui clara voce exclamat dicens: Omnia vobis in caritate fiant. <I83, f. 191ra> Ergo sive
quae<P9629, f.
66vb>rimus sive tantummodo dicimus et tantummodo audimus, caritas intercedat, ars
aliqua exsistat ad compositionem <VD38, f.
180ra> concordiae boni
et coniunctionem. Oportet enim de deo quaerentibus nobis spiritum rectitudinis mentis nostrae denumerantes intentiones templum pacifice inhabitare in eum
propter
dominum, qui per prophetam locutus est: Quaerens quaere et apud me <SG670,
p. 397b> habita.
[H. 21]
Speculum enim dedit nos deus populo suo, et oportet
eos, qui a deo sunt deputati sacerdotium adipiscere ita in humilitate gressu mentis ad invicem tendere, ut in <V630, f. 196rb> melius
aedificentur hi, qui ad
nos respiciunt quam, quod dicere piget, <N442, f.
92rb> per nostram
discordiam semitam pedum meorum concutere. Ad
concordiam inclinemus nos ipsos et unum in caritate sapiamus,
humilitatem veneremur, per quam appraehendi solet <VD38, f.
180rb> altitudo <Bcan4, f. 134r> spiritus. Si enim verborum amplius usque huc taciturnitatem quam garrulitatem <O93, f. 110rb> dileximus, hoc
quidem bene habere
arbitrati sumus, ne scriptis vestris reciproca respondentibus iniuriae fomitem exhortemur et pusillanimitate diiudi<I83, f. 191rb>cemur ab eo, qui omnia ad caritatem diligere promulgavit. Oravimus vero et tunc ostium
circumstantiae
labiis nostris imponi et verbum insonitum concipere potius quam verbum invigilem, et tamen <SG670,
p. 398a> hoc mihi donum est a domino, et factus sum sicut homo non
audiens et
non habens in ore eius argumentationes. Sed quia tempus est loquendi et tempus
tacendi, operio verbum et claudo ostium per taciturnitatem competenter exorans:
Domine,
labia mea aperies et respondeam exprobrantibus mihi verbum. Licet enim tacuissemus, non semper <VD38, f. 180va> tamen tacebimus adaperiente nobis deo claves verbi: Igitur directis in praesentia beatitudine fraternitatis vestrae apocrisiariis, qui post multas factas inter nos <P9629, f. 67ra> de
ecclesiastica
requisitione dissonantes sermocinationes in finem ad hoc pervenerunt admonentes nos atque adhortantes interpretari unius veri Christi dei nostri voluntatis intellectum atque huiusmodi interpretationem destinari vestrae
sacratissimae venerationi. <E97, f. 103vb> Nos
autem acceptum habentes <I83, f. 191va> bonae
conscientiae
praedictorum venerabilium virorum admonitionem cogno<SG670, p. 398b>scentes
autem, et quae principatus apostolorum summitas docet,
paratos
esse ad satisfactionem omni poscenti verbum de spe, quae in nobis est secundum dei timorem, mansuetudinemque ad bonam
scientiam
temperantes, super tali <N442, f. 92va> tantummodo
requisitione mentem nostram per syllabas exponimus, superfluam exercitationem et alterca<VD38, f.
180vb>tionem verborum propter satietatem et praesentis
temporis
incongruitatem declinantes ac praecaventes, nihil omnino aliud intellegentes aut
proferentes vel dicentes, quod audivimus et cognovimus a sanctis et universalibus magnis apostolis eorumque successoribus et patres
nostri
enarraverunt nobis et audientes praedicavimus ad supernam
tendentes
vocationem. Nostrum est studium, ubi pacis constitutio manet his, qui in stadio pietatis bene unica gloriae, intercessor tribuitur corona. Deo manifestati sumus , qui iudicat omnia <SG670,
p. 399a> et
comprobat. Non iurgialiter stamus, non ad contradictio<I83, f. 191vb>nem
respicimus, non favorem inanem amplectimur, sed in verbo dei propositi huiusmodi requisitionis resolutionem fecisse dinoscimur confi<V630, f. 196va>dentes,
quoniam pacis dominus
deus ad alterutrum nostrorum unitatem et dilectionem conservavit in gloria eius benignissimae maiestatis. Omnem cum vestra beatitudine in Christo exsistentem fraternitatem tam nos quam, qui nobiscum sunt, multum salutamus.
Data VIII Kal. Nov. Filimone et Attico viris clarissimis consulibus.
O93, f. 110rb; V630, f.
196va; N442, f.
92va; I83, f. 191vb; VD38, f. 180vb; P9629, f. 67ra; SG670, p.
399a; Bcan4, f. 134r; E97,
f. 103vb; P102
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 16.4.2006
|