Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Liberius an alle
Bischöfe
O93, f. 110rb; V630, f.
196va; N442, f.
92va; I83, f. 191vb; VD38, f. 180vb; P9629, f. 67ra;
SG670, p. 399a; Bcan. f. 134r; E97, f. 103vb; P102
INCIPIT EPISTOLA LIBERII PAPAE AD OMNES GENERALI<VD38, f.
181va>TER
EPISCOPOS, UT NULLUS PRO QUIBUSLIBET, DUM DURARE POTERIT,
PERTURBATIONIBUS SUAM RELINQUAT ECCLESIAM, UT QUIETEM MAGIS ELIGAT QUAM PRO POPULO SIBI COMMISSO LABORARE INTENDAT.
XIII [H. 2] Dominis sanctissimis et deo amantissimis universis episcopis Liberius episcopus in
domino salutem.
Nihil est, quod stare nisi dei gratia. Diaboli nequitia incontemptibile malum plenum veneno mortifero, qui sursum atque
deorsum <SG670, p.
399b> circuit quaerens, quem devoret. Unde vigilare et <N442, f.
92vb> sobrii esse <E97, f. 104ra> ad orationes et deo propinquare debemus, et
fatuas domino
<I83, f. 192ra> auxiliante hominum insidias, prout
dominus posse dederit, respuere et patres sequi et non transgredi terminos patrum, id est, ut nostras <P9629, f. 67rb> relinquamus, dum in eis persistere aliquo modo valebimus ecclesias, ut ad alias properemus, aut populos nobis commissos neglegere, ut quietem amplius quam pro eis elaborare, pro quibus etiam animas
ponere debemus, <Bcan4, f. 134v> studeamus, ne
reprobi in
conspectu dei inveniamur, sed fructuosos illi manipulos de commissis nobis gregibus ipso adminiculante
praesentare valeamus, quamquam multi nos persequantur et oves Christi delacerare desiderent, qui quasi in vestibus ovium apparent, intus autem sunt lupi rapaces, quos ex fructibus cognoscimus.
Isti primo quidem videntur ex nobis esse, sed non sunt <VD38, f. 181rb> ex
nobis. Si enim
fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum. <SG670,
p. 400a> Quando vero suam evomerint impietatem, dolum, qui in eis est, erumpentes et
appraehendentes
infirmiores et eos, qui ad eloquia divina sensus inexercitatos habent, secum eos <I93, f. 192rb>
contrahunt ad
perditionem, subvertentes et iniuriantes paternas doctrinas, sicut et sanctas scripturas ad <O93, f. 110va>
perditionem suam,
quos oportet praescientes cavere, ne malicia eorum quidam seducti abscidantur a propria firmitate. Exacuunt enim linguas suas iuxta prophetae vocem, sicut serpentes venenum
aspidum
sub labiis eorum. Nec nos pigeant temporales cruciatus pro Christi nomine
laborare, sed emolumenta futurae remunerationis huius saeculi vexationes tolerare persuadeant. Scriptum
<V630, f. 196vb> namque est: Quid retribuam domino pro omnibus, quae
retribuit mihi? Calicem
salutaris
accipiam et nomen domini invocabo. Tantum enim a nobis exigitur, quantum possumus famulatus nostri obsequio
commodare.
Unde quidem tanto nos necesse est, <SG670,
p.
400b> ut importunis <N442, f. 93ra>
praedicationibus
insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio atque
dominicae
vocis ad suscipiendam eius requiem persuadit assertio. Suggestum namque nobis est, quod pro praeteritis laboribus et infestationibus
nonnulli
vestrum assignatas <VD38, f. 181va> sibimet deo commissas relinquunt <I83, f. 192va> plebes et in futuro plures relinquere velint eas, quas tueri debent ecclesias, <E97, f. 104rb> et
pro ovibus sibi
commissis laborare neglegant et monasteriorum se quieti <P9629, f. 67va> contradere
festinent, et vagationem ab episcopatus laboribus eligere et silentio atque otio vitam degere magis
appetant quam in his, quae sibi commissa sunt, permanere
dicente domino:
Beatus, qui perseveraverit usque in finem. Unde namque est beata perseverantia, nisi de virtute patientiae? quoniam secundum apostolicam praedicationem
omnes, qui
voluerint in Christo pie vivere persecutiones patiuntur.
Ideoque,
fratres karissimi, non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestrae proposito <SG670,
p. 401a> coartet
recedere. Considerantes namque, quanta pro absolutione nostri et liberatione creator dominusque redemptor noster pertulerit quibusve se
contumeliis
afficiendum tradiderit, ut nos a vinculis potestatis diabolicae liberaret. Attendite
itaque vobis et omni gregi, in quo vos spiritus
sanctus
constituit episcopos regere ecclesiam dei, quam acquisivit proprio sanguine, ut non sit, qui
vos
decipiat aut subducat in subtilitate sermonis, ut plebes vobis com<I83, f.
192vb>missas
relinquatis et alicui propter opprobrium malorum hominum quieti vos tradatis, ut vos solummodo salvetis et filios orfanos relinquatis. Apertissime
enim spiritus
sanctus per apostolum dicit: Quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide et caritate, <VD38, f.
181vb> attendentes
spiritibus seductoribus et doctrinis daemoniorum et hypocrisim mendacii eloquiorum cauteriatam habentium suam conscientiam.
<N442, f.
93rb> Propter quod <SG670,
p. 401b> vigilate
et orate, ut non intretis in temptationem. Quem vero mentis transgressio operatur in his, qui non crediderint sermonibus domini et recesserunt pro sua quiete a servitio sibi commisso et suis se subdiderint voluptatibus, talibus quippe et aliis pro
populo dei
constricti necessitatibus, ne pereatis una cum omnibus vobis commissis, <Bcan4, f. 135r> sed salvi sitis in die aeternae retributionis.
Hortamur caritatem vestram exemplo eius, <P9629, f.
67vb> qui pro nobis pati voluit, promptos vos in cunctis eius permanere servitiis, nec quidem quoquo modo a commissa cura recedere, sed totis viribus in commissis vobis negotiis fortiter usque in
finem
perdurare, <I83, f. 193ra> quoniam beatus
est, qui
perseveraverit usque in finem, nec lau<V630, f.
197ra>datur
initium, sed finis. Nemo ergo vos seducat inanibus verbis. <E97,
f. 104va> Propterea
enim venit ira dei super filios diffidentiae. Nolite ergo effici comparticipes dogmatum eorum neque
communicetis
infructuosis verbis illorum, ma<SG670,
p.
402a>gis autem et redarguite, quoniam coetus praevaricatorum sunt et extenderunt linguam suam quasi arcum verbum mendacii et non veritatis. Completum est in eis, quia de malo ad malum egressi sunt et me non cognoverunt, dicit dominus.
Veritatem
enim non loquentur, docuerunt autem linguam suam persecutores ecclesiarum eorumque sacerdotum loqui mendacium, ut impie agerent,
laboraverunt et
rennuerunt <VD38, f. 182ra> scire me, dicit dominus. State ergo vos, dilectissimi, super vias et
videte, interrogate de semitis domini antiquis et
videte, quae
est via bona sanctorum patrum, et ambulate in eam et invenietis requiem animabus vestris. Sed et si patimini propter Christum, beati eritis. Metum eorum, ne timueritis neque conturbemini, dominum autem deum sanctificate in cordibus vestris, ipso dicente: Nolite timere eos, qui corpus
occi<I83, f.
193rb>dunt, animam autem non possunt occidere, sed potius eum
timete, qui potest animam et <SG670, p. 402b> corpus perdere in gehennam. <N442, f. 93va> Nonne duo
passeres asse <O93,
f. 110vb> veneunt et unus ex illis non cadit super terram sine patre vestro? Vestri autem
et capilli
capitis omnes numerati sunt. Nolite ergo timere,
multis
passeribus meliores estis vos. Rememoramini ergo, fratres, eum,
qui talem
sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes,
nondum enim usque ad sanguinem certavimus adversus
peccatum <P9629, f. 68ra> repugnantes.
Confidimus autem de vobis, fratres karissimi, meliora et
viciniora
salutis, quia neque mors neque vita, neque angeli
neque
principatus, neque instantia neque futura, neque fortitudo neque altitudo neque profundum, neque creatura alia
magistro
gentium docente poterit nos separare a caritate domini nostri Iesu
Christi et, quae in ipso est, recta fide. Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem. Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes
adversariorum,
<VD38, f. 182rb> quatenus fidem intemeratam usque in finem conser<SG670,
p. 403a>vantes <I83, f. 193va> repromissionem percipientes, quam repromisit his, qui legitime certare <E97,
f. 104vb> deproperant. Ad hunc enim modicum quantulum, qui venturus est, veniet et non tardabit. Ecce enim iudex ante
ianuam
assistit, coronas hilariter promittens his, qui pro eo
passionibus
submittuntur. Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae meae, sed cadet de
promissione
propter negationem. Nos autem non sumus subtractionis in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae. Propter quod assumite arma dei, ut possitis resistere in die malo
adversus
omnes inimicos sanctae dei ecclesiae et vestros et induite vos <V630, f. 197rb>
lorica iustitiae, calciati pedes in praeparatione evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum
fidei, in quo possitis omnia iacula nequissimi ignita exstinguere <N442,
f. 93vb> et galeam salutis accipite et gladium spiritus, quod est verbum dei, per
omnem orationem et obsecrationem radicati et fundati in solacio fratrum pro
Christo Iesu domino nostro. Sed et nunc,
fratres, commendamus vos omnes domino et verbo gratiae eius, qui potest
perficere et dare hereditatem vobis cum omnibus sanctis. Ipse autem deus pacis et consolationis <SG670,
p. 403b> det
vobis idipsum sapere in alte<I83, f.
193vb>rutrum, ut vobis invicem succurratis et non sitis divisi, ut unanimes uno <Bcan4,
f. 135v> ore et uno corde honorificemus eum in concordiam et consolationem, qui potens est confirmare nos secundum
evangelium eius
iuxta revelationem mysterii aeterni, temporibus <VD38, f. 182va>
scilicet perpetuis,
quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera. [H. 3] Summopere etiam considerare debetis, quod illi, qui
fratribus
invidunt eosque damnare aut perdere cupiunt, pro se sua dogmata destruunt. Dicit enim dominus: Omne regnum in se divisum
non
stabit et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit. Ideoque necesse est, ut concorditer salubres <P9629, f.
68rb> suscipiatis
hortatus et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et
apostolicis
constitutionibus pareatis et in nulla patiamini providentissima canonum decreta
violari,
quatenus et Nicenorum <I83, f. 194ra> canonum constituta et quae a nobis vel a praedecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta, intemerata permaneant <SG670,
p. 404a> in
futuro , ut tradit quaedam eloquentiae persona sublimis. Lex est
in
epistolis neglegentia et auctore genii. <E97,
f. 105ra> Artifex
se praebet incuria, in quo opere illud subducitur gratiae, quod cruciatuum testis sudor invenerit. Caminis
excocta fabrilibus verba, non flagitat salutis suae nuntius et
quaesitor
alienae. Melius si in his <N442, f. 94ra>
commerciis pura elocutionum fronte congredimur. Diademata
simplex
colloquii cultus abiurat. Epistolaris communio , si quando affectatum decorem fugit, obtinuit, sed magnitudinis vestrae dives et elucubrata narratio mendicis limitibus nescit <VD38, f. 182vb> includi nec oris thesaurum quibuscumque arcare confiniis, magnorum more fluminum riparum frena contemnit. Nam diu compositum velamen occupationis locuples lingua transgreditur, his tantum se studiis
militare significat atque vel occasione producta est. Et nisi vobis quietis nostrae testimonio rei publicae gubernacula sentiremus
<I83, f.
194rb> fuisse commissa <SG670, p. 404b> et rem laboris vestri esse, quicquid ubique disponitur vel
Italiae
curam didicissemus unum pectus ingressum, pene vos sola putaremus paginalisti cura et assiduitate macerari. Deo debentur haec munera, qui et amatorem scientiae sensum contulit et limam
studiorum
<O93, f. 111ra> ad oris fabricam non negavit, non sic pernix ather acta pernexius harundo proscindit, quemadmodum inventa
ingenii vestri sermo discribit. Nulla languescit obice, nullis tardatur obstaculis, fit pervia quaecumque se illi difficultas obtulerit, et mirum in modum per allegantis peritiam mutatur natura causarum. Hoc facis in merito negotium habuisse, quod cupias. Veritas est, quodcumque pro veritate narratis. Hinc cautis iudicibus non licet repugnare, minutissimi discussores opinionis lucrum aestimant, si sequantur, quo protrahit oratio <P9629, f.
68va> imperiosa
captivos. Huic ergo linguae, his opibus reverentiam, fateor, ad quam primus cu<SG670,
p.
405a>curri, <VD38, f. 183ra> debeo
singularem. Et opto esse plurima, quae mihi ad caritatis fibulam agenda mandentur. Sed quae iniunxistis de religiosis <N442, f. 94rb>
feminis, Speciosa et
ger<I83, f. 194va>manis eius, male est animo, quod
implere non
potuit. Nihil enim nunc mihi cum illis residuum est familiaritatis aut
pignoris, maxime quia in disiunctis civitatibus degunt, ad quas tamen missas ad me litteras mox direxi, quae responsum usque ad illa, quibus se viderent <E97,
f.
105rb> tempora, protulerunt. Ego ne magnitudinem vestram suspensam tenerem scripta prorogavi. Mox ad vos perveniet, si quid mandaverint,
quod libeat
indicari. Nunc honorificentiam salvationis impertiens rogo, ut mihi magis cum ecclesia sublimitas vestra, si qua sunt agenda,
committat, quia
puto me in affinium <Bcan4, f. 136r>
vestrarum causa vel
matronae amici circa vos diligentiam pectoris non celasse.
Data XV Kal. Mart. Beato et Iuliano vv. cc. conss.
O93, f. 111ra; V630, f.
197rb; N442, f.
94rb; I83, f. 194va; VD38, f. 183ra; P9629, f. 68va;
SG670, p. 405a; Bcan4, f. 136r; E97, f. 105rb; P102
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 18,4.2006
|