Die
Auflösung der Handschriftensiglen und Hinweise zur Edition
finden Sie hier.
Papst
Damasus I. an Bischof Paulinus von Antiochia
O93, f. 111ra; V630, f.
197rb; N442, f.
94rb; I83, f. 194va; VD38, f. 183rb; P9629, f. 68va; SG670, p. 405b; Bcan4, f. 136r; E97, f. 105rb; P102; W411, f.
204r; B132, f.
37va; V1341, f. 117rb
EPISTOLA PAPAE DAMASI AD PAULINUM ANTIOCENUM EPISCOPUM.
I Quod integrum hominem susceperit Christus sine peccato.
II Quod unus sit Christus ante saecula ex patre natus et in tempore ex virgine editus.
XIIII Dilectissimo fratri Paulino Damasus.
Per filium meum Vitalem ad
te scripta
direxeram tuae voluntati et tuo iudicio omnia
derelinquens
<I83, f. 194vb> <VD38, f. 183rb> et per
Petrum presbyterum indicaveram me in articulo iam profectionis eius aliqua ex parte commotum. Unde et nullus tibi scrupulus resideret, ne volentes forsitan ecclesiae copulari tua captio praeblanda differret, fidem misimus non tam tibi, qui eius <B132, f.
37vb> fidei
communionique sociaris quam his, qui in ea subscribentes tibi et nobis per te voluerint sociari, dilectissime frater. Quapropter si supradictus filius meus Vitalis et hi, qui cum eo sunt, tibi voluerint aggregari, primum debet <V630, f. 197va> in ea
expeditione fidei subscribere, quae <N442, f.
94va> apud Niceam pia patrum <SG670,
p. 406a> voluntate firmata est.
I Deinde quoniam nemo potest futuris vulneribus
adhibere medicinam, heresis eradicanda est, quae postea
in oriente dicitur pullulasse, id est, confitendus est ipse sapientiae sermo filius dei humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est integrum Adam,
et ut
expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem. Sicut enim confitentes eum humanum suscepisse corpus, non statim ei et humanas vitiorum adiun<I83, f.
195ra>gimus <P9629, f. 68vb> passiones, ita
et dicentes eum
suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum humanarum subiacuisse peccato.
II Si quis autem dixerit verbum pro humano sensu in domini carne versatum, hunc ecclesia catholica <VD38, f. 183va> anathematizat
nec non et eos, qui duos in salvatore filios confitentur, id est <E97,
f. 105va> unum ante incarnationem et alium post assumptio<SG670,
p.
4065b>nem carnis ex virgine, sed eundem dei filium et ante et postea confiteantur.
Quicumque huic epistolae subscribere voluerint, ita tamen, ut, si in ecclesiasticis canonibus, quos optime nosti et Nicenam fidem ante subscripserit, <V1341, f. 117va> hunc debeas
absque aliqua ambiguitate suscipere, non quod haec ipsa, quae nos scripsimus, non potueris convertentium susceptione proponere, sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.
O93. f. 111ra; V630, f.
197va; N442, f.
94va; I83, f. 195ra; VD38, f. 183va; P9629, f. 68vb; SG670, p. 406b; Bcan4, f. 136r; E97, f. 105vb; P102; W411, f.
204r; B132, f.
37vb; V1341, f. 117va
©
2004-2006
Karl-Georg Schon
Dieser Text ist urheberrechtlich geschützt. Er steht unter der
GNU Free Documentation License.
Demnach dürfen Sie ihn frei weiter verbreiten und bearbeiten,
vorausgesetzt Sie nennen den Namen des ursprünglichen Autors
und Sie geben auch anderen das Recht den von Ihnen bearbeiteten oder
verbreiteten Text unter den gleichen Bedingungen weiter zu verbreiten.
Im einzelnen finden Sie Bestimmungen der GNU Free Documentation License
unter dem Menüpunkt Lizenz.
Zuletzt
geändert am 18.4.2006
|