O93,
f. 120vb; V630, f. 223rb; N442, f. 119rb; P9629, f. 86vb
INCIPIT EPISTOLA MILEVITANI CONCILII AD EIUSDEM
PAPAM URBIS CONTULI.
Domino beatissimo meritoque
venerabili
et in Christo honorando papae Innocentio Silvanus senex, Valentinus,
Aurelius, Donatus, Restitutus, Luciamus, Alipius, Agustinus, Placentius, Severus, Fortunatus, Possidius,
Novatus,
Secundus, Maurentius, Leo, Faustinianus, Cresconius, Malchus,
Litorius, Fortunatus, Donatus, Pontianus, Saturninus, Cresconius,
Honorius, Cresconius, Lucius, Adeodatus, Processus, Secundus, Felix,
Asiaticus,
Rufinus, Faustinus, Servius, Terentius, Cresconius, Sperantius, Quadratus,
Lucillus,
Sabinus, Sabinus, Cresconius, Victor, Gigantius,
Possidonius,
Antoninus, Innocentius, Felix, Antoninus, Victor, Honoratus, Donatus, Petrus,
Praesidius,
Cresconius, Lampadius, Delfinus ex concilio Milevitano in domino
salutem.
Quia
te dominus
gratiae suae <N442,
f. 119va> praecipuo munere in sede apostolica collocavit talemque
nostris
temporibus praestitit, ut nobis <P9629, f. 89ra> potius
ad culpam
neglegentiae valeat, si apud tuam venerationem, quae pro ecclesia
<V630, f. 223va> suggerenda sunt, tacuerimus, quam ea tu possis vel fastidiose vel
neglegenter
accipere, magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus,
adhibere
digneris. Nova quippe heresis et nimium perniciosa temptat assurgere inimicorum
gratiae
Christi, qui nobis dominicam etiam orationem impiis disputationibus conantur
auferre. Cum
enim dominus docuerit ut
dicamus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus
debitoribus nostris, <O93, f. 121ra> isti dicunt posse hominem in hac vita praeceptis dei cognitis ad tantam perfectionem
iustitiae sine adiutorio gratiae salvatoris per solum
liberae
voluntatis arbitrium pervenire, ut etiam non sit necessarium dicere: Dimitte nobis debita nostra. Illud vero, quod
sequitur:
Ne nos inferas in temptationem, non ita intellegendum tamquam divinum
adiutorium poscere debeamus, ne in peccatum temptati decidamus, sed hoc in nostra esse positum
potestate et ad hoc implendum solam sufficere hominis voluntatem, tamquam frustra apostolus
dixerit:
Non volentis neque currentis, sed miserentis est dei. Et:
Fidelis deus,
qui non vos permittet temptari super id, quod potestis, sed faciet
cum
temptatione etiam exitum, ut possitis sustinere. Frustra etiam dominus dixerit apostolo Petro: Rogavi pro te, ne deficiat
fides tua. Et omnibus
suis: Vigilate et orate, ne intretis in
temptationem, si hoc totum est potestatis humanae. Pueros quoque parvulos, si nullis
imbuantur christianae gratiae sacramentis habituros vitam aeternam, nequaquam christiana praesumptione
contemnunt
evacuantes, <N442, f. 119vb> quod dicit apostolus: Per
unum
hominem peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in
omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Et alio loco:
Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.
Ut ergo alia omittamus, quae contra sanctas scripturas plurima disserunt, haec interim
duo, quibus
omnino totum, quod christiani sumus, conantur evertere, quae fidelia corda
sustineant: non
esse rogandum deum, ut contra peccati malum atque operandam iustitiam
sit noster adiutor et non opitulari parvulis ad consequendam vitam
aeternam <P9629, f. 87rb> christianae gratiae
sacramentum. Haec
insinuantes apostolico pectori tuo non opus habemus multa dicere et tantam impietatem orbis ex<V630, f. 123vb>aggerare, cum
procul dubio te
ista promoveant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant
multosque
contaminent vel potius interimant, dum sub nomine Christi Christi gratia penitus alienant, omnino dissimulare non possis. Huius autem perniciosissimi
erroris auctores
esse perhibentur Pelagius et Caelestius, quos quidem in
ecclesia sanari
maluimus quam desperata salute ab ecclesia resecari, si
necessitas nulla compellat. Quorum unus, id est Caelestius, etiam ad presbyterium
in Asia
pervenisse dicitur, de quo ante paucos annos, quid gestum fuerit,
sanctitas tua de
Carthaginensi ecclesia melius instruitur. Pelagius vero, sicut a
quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Ierosolymis constitutus nonnullos fallere asseritur. Verumtamen multo
plures,
qui eius sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro gratia Christi et catholicae fidei veritate
confligunt, sed
praecipue sanctus filius tuus, frater et compresbyter noster Ieronymus.
Sed arbitramur, adiuvante misericordia domini dei nostri, <N442, f. 120ra>
quae temet regere
consulentem et orantem exaudire dignatur, auctoritate sanctitatis tuae clarum scripturarum deprompte te facilius eos, qui tam perversa et perniciosa sentiunt,
esse
cessuros, ut de correctione potius eorum gratulemur quam contristemur
interitu, domine beatissime. Quamlibet autem ipsi eligant certe vel aliis, quos plurimos possunt, si ab eis dissimuletur, suis
laqueis
implicare, cernit venerabilitas tua instanter et celeriter providendum.
Haec ad sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus,
imitantes Carthaginensem ecclesiam et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros, quos ad sedem
apostolicam, quam beatus illustras, de hac causa scripsisse comperimus.
Et alia manu:
Memor nostri indigni gratia augearis, domine beatissime meritoque
venerabilis
et in Christo honorande sancte papa.
O93, f. 121ra; V630, f. 223b; N442, f. 120ra;
P9629, f.
87rb