O93, f. 121va; V630, f. 224va; N442, f. 121ra;
P9629, f.
88rb
INCIPIT EPISTOLA FAMILIARIS EPISCOPORUM V AD
SUPRASCRIPTUM PAPAM
ROMANUM.
<V630, f. 224vb> Domino
beatissimo meritoque
honorandissimo fratri Innocentio papae Aurelius, Alpius,
Augustinus, Evodius et Possidius in domino salutem.
De
conciliis duobus
provinciae
Carthaginensis atque
Numidiae ad tuam sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras
misimus contra
inimicos gratiae Christi, qui confidunt in virtute sua et creatori
nostro quodammodo dicunt: Tu nos fecisti homines, iustos autem ipsi nos fecimus. Qui naturam humanam
ideo dicunt
liberam, ne quaerant <N442, f. 121rb> liberatorem, ideo
salvam,
ut superfluum iudicent salvatorem. Tantum enim dicunt valentem, ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis
possit per liberum arbitrium, nihil ulterius adiuvante
illius
gratia, qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates
temptationesque
superare. Multi eorum
insurgunt adversum nos
et dicunt animae nostrae: Non est salus illi in deo eius. Familia
Christi quae dicit: Quando infirmor tunc fortis sum, et cui dicit
dominus eius: Salus tua ego sum, suspenso corde cum timore
et tremore
adiutorium domini etiam per caritatem tuae venerationis exspectat.
Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullisque diversis ei causis faveant, quidam, scilicet quia vos talia persuasisse perhibentur, plures vero,
qui, cum talia sentire non credunt, praesento quia non in oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica
facta esse
credendum nisi, quibus putatur esse purgatus, ubi quidem, si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse
credendum est,
nisi quia se dixit dei gratiam confiteri et ait posse
hominem suo
labore ac voluntate iuste vivere, <O93, f. 121vb> ut ad hoc
adiuvari dei gratia non negaret. His enim auditis
verbis
catholici antistites nullam enim dei gratiam intellegere potuerunt, nisi quam
in libris
dei legere et populis dei praedicare consuerunt, eam utique, de qua
dicit
apostolus: Non irritam facio gratiam dei. Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est, sine dubio
gratiam,
quam iustificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab
infirmitate, non qua creati sumus cum propria voluntate. Nam si intellexissent illi episcopi eam illum dicere gratiam, quam etiam cum
impiis habemus,
cum quibus homines sumus, negare vero <V630, f. 225ra> eam, quam christiani <N442, f. 121va> et
filii dei sumus,
quis eum patienter catholicorum sacerdotum, non dicimus <P9629,
f.
88va> audiret, sed ante oculos suos ferret? Quapropter non culpandi sunt iudices,
quia ecclesiastica consuetudine gratiae nomen
audierunt
nescientes, quid huiusmodi homines vel suae doctrinae libris vel in
suorum solent auribus spargere. Non
agitur
de uno Pelagio, quia iam fortasse correctus est - quod utinam ita sit! - sed tam multis,
quibus
loquaciter contendentibus et infirmas atque ineruditas
animas velut
ter vinctas trahentibus, firmas autem et in fide stabiles ipsa contentione
fatigantibus usquequaque iam plena sunt omnia. Aut ergo a
tua
veneratione accersendus est Romam et diligenter interrogandus, quam dicit gratiam, quam fateatur; si tamen iam feteatur non ad peccandum iusteque vivendum homines adiuvari, aut hoc ipsum cum eo per
litteras
agendum. Et cum inventus fuerit hanc dicere, quam docet ecclesiastica
et apostolica veritas, tunc sine ullo scrapulo ecclesiae, et sine latibulo ambiguitatis
illius dixerit gratiam, tunc est revera de eius purgatione gaudendum. Sive enim dixerit
gratiam esse
liberum arbitrium, sive gratiam esse legis praeceptum,
nihil eorum dixit, quod super ministrationem spiritus sancti pertinet ad concupiscentiam temptationesque
vincendas,
quem ditissime effudit super nos, quia ascendit in caelum et captivavit captivitatem, dedit
dona
hominibus. Hinc enim oremus, ut peccatorum temptationem superare possimus,
ut
spiritus dei, unde pignus accepimus, adiuvet infirmitatem nostram. Qui
autem orat et dicit: Ne nos inferas in temptationem, non utique id
orat, ut homo sit, quo est natura, neque id orat, quod habeat liberum arbitrium, quod iam
accepit, cum
crearetur ipsa natura, neque id orat remissionem peccatorum, quia hoc superius
dicitur:
Dimitte nobis debita nostra, neque orat, <N442, f. 121vb>
ut
accipiat mandatum, sed plane orat, ut faciat mandatum. Si enim in temptationem inductus fuerit, hoc est in temptatione
defecerit, facit utique peccatum, quod est contra mandatum.
Orat igitur,
ut non peccet, hoc est, ne quid faciat mali, quod pro Corinthiis orat
apostolus dicens: Oramus autem ad dominum, ne quid facietis mali. Unde satis apparet, quod non ad peccandum, id est ad non male faciendum, quamvis esse non dubitetur
arbitrium
voluntatis, tamen eius potestas non sufficiat, nisi adiuvetur
<V630,
f. 225rb> infirmitas. Ipsa igitur oratio clarissima est gratiae et testificatio. Hanc ille confiteatur et eum
gaudebimus
sive rectum sive correctum. Distinguenda est lex et gratia: lex iubere novit,
gra<P9629, f.
88vb>tia iuvare. Nec lex iuberet, nisi esset voluntas, nec gratia iuvaret, si satis esset voluntas.
Iubetur, ut habeatur intellectus, ubi dicitur: Nolite esse sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, et tamen
oramus,
ut habeamus intellectum, ubi dicitur: Da mihi intellectum, ut discam
mandata tua. Iubetur, ut habeamus sapientiam, ubi dicitur: Stulti, aliquando sapite, et tamen oratur, ut habeamus sapientiam, ubi dicitur:
Si quis
autem vestrum indiget sapientia, postulet a deo, qui dat omnibus affluenter et
non
improperat et dabitur ei. Iubetur, ut habeamus continentiam, ubi
dicitur: Cum sciret, quia nemo potest esse continens, nisi deus det, et
hoc ipsum
erat sapientiae scire, cuius esset hoc donum: Adii dominum et deprecatus sum illum. Postremo ne nimium longum sit
cuncta
percurrere, iubetur, ut non faciamus malum, ubi dicitur: Declina a malo, et tamen oratur,
ut non
faciamus malum, ubi dicitur: Oramus autem ad dominum,
ne quid
faciatis mali. Iubetur, ut faciamus bonum, ubi dicitur: Declina a malo et fac bonum, et tamen oratur, ut faciamus bonum, ubi dicitur: Non
<O93, f.
122ra> cessamus pro vobis orantes et postulantes, atque inter
caetera, quae illis orat, dicit: Ut ambuletis <N442, f. 122ra> digne deo in omne placitum, in
omni opere et
sermone bono. Sicut ergo
agnoscimus
voluntatem, cum haec praecipiuntur, sic et ipse agnoscat gratiam, cum
petuntur.
Misimus
reverentiae
tuae librum, quem dederunt religiosi et honesti
adolescentes servi
dei, quorum etiam nomina non tacemus, nam Thimasius et Iacobus
vocantur. Qui, sicut audivimus, etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii
exhortatione spem, quam habebant in saeculo, reliquerunt et
nunc
continentes deo serviunt. Qui cum eodem errore tandem aliquando per qualemcumque operam nostram domino inspirante caruissent,
protulerunt eundem librum Pelagii esse dicentes et, ut ei
responderetur, impendio rogaverunt. Factum est ad eos, dum rescripta
est ipsa respon<V630, f. 225va>sio. Agentes gratias
rescripserunt. Utrumque misimus, et cui responsum est, et quod responsum est. Et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus
his locis, ubi petimus inspicere, non graveris,
quemadmodum sibi
obiecta quaestione, qua gratia dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam, in qua nos
condidit
deus. Si autem hunc esse
suum librum negat aut eodem <P9629, f. 89ra> in libro loca, non contendimus. Anathemet ea et illam
confiteatur
apertissime gratiam, quam doctrinam christianam demonstrat et praedicat esse
propriam
christianorum, quae non est natura, sed qua salvatur. Quae naturam non
auribus sonante doctrina vel aliquo adiumento visibili, sicut plantatur quodammodo et irrigatur extrinsecus, sed ministratio spiritus et occulta et misericordia, sicut facit ille, qui dat
incrementum,
deus. Si enim quadam non improbanda ratione dicitur
gratia dei,
qua creati sunt, ut non nihil essemus, nec ita essemus aliud,
aut
cadaver, quod non vivit, aut arbor, quae non sentit, aut pecus, quod
non intellegit, sed homines, qui, ut essemus et viveremus <N442,
f.
122rb> et sentiremus et intellegeremus et de hoc tantum
beneficio
creatori nostro gratias agere valeamus, unde merito et ista gratia
adici potest, quia non praecedentium aliquorum
operum meritis,
sed gratuita dei bonitate donata est, alia est tamen, quia praedestinati vocamur, iustificamur,
glorificamur, ut
dicere possimus: Si deus pro nobis, quis contra nos? qui filio suo
proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit
eum. De hac gratia quaestio avertebatur, quando ab his, quos Pelagius graviter
offendebat atque
turbabat, dicebatur eo, quod eam suis disputationibus oppugnaret,
quibus
assereret, non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina et liberum arbitrium sibi humanam sufficere
naturam. Hanc
apostolica doctrina gratiam isto nomine appellet, qua salvamur et iustificamur et fide Christi. De hoc scriptum est: Non irritam facio gratiam dei, nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. De hac
scriptum est:
Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia
excidistis. De hac
scriptum est: Si autem
gratia, iam <V630, f. 225vb> non ex operibus, alioquin
gratia iam non est gratia. De hac scriptum est: Ei autem, qui operatur, merces non imputatur
secundum
gratiam, sed secundum debitum, ei autem, qui non operatur, credenti
autem in eum, qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam, et multa alia, quae melius potes ipse meminisse et intellegere prudentius et illustrius praedicare. lllam
vero
gratiam, qua creati sumus homines, etiam si illam appellandam non
immerito intellegimus, mirum est tamen, si ita appellatam in ullius legitimis propheticis, evangelicis
apostolicisque litteris legimus. Cum itaque de hac gratia christianis fidelibus <N442, f.
122va>
catholicisque novissimas illi obiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret, quid est, quod, cum hoc sibi in libro suo velut adversante
<P9629, f.
89rb> persona, id est ipsa obiecisse, ut se respondendo purgaret, nihil aliud
respondit, nisi
naturam creati hominis referri gratiam creatoris, atque ita se dicere sine peccato implere posse iustitiam per liberum arbitrium cum
adiutorio
divinae gratiae, quod deus hoc dederit homini ipse possibilitate naturae? Cui merito respondit:
Ergo
evacuatum est scandalum crucis, ergo Christus gratis mortuus est. Non
enim, si non moriretur propter delicta nostra et resurgeret propter
iustificationem nostram, nec ascendit in altum captivans captivitatem daret dona
hominibus,
ista naturae possibilitas, quam defendit, non esset
in
hominibus? An forte dei
mandatum deerat et
ideo Christus mortuus est? Immo iam et hoc erat sanctum, iustum et bonum. Iam
dictum fuerat:
Non concupisces. Iam dictum fuerat: Diliges proximum tuum tamquam teipsum. <O93, f. 122rb> In quo
sermone apostolus
omnem legem dicit impleri. Et quoniam nisi diligat deum, nemo diligit
seipsum,
ideo dominus in his duobus praeceptis totam legem dicit prophetasque
pendere, quae duo praecepta iam erant hominibus
divinitus data. An aeternum praemium iustitiae promissum
nondum erat?
Hoc ipse non dicit, qui in suis litteris posuit, etiam in vetere testamento regnum caelorum esse promissum. Si
ergo ad
faciendam perficiendamque iustitiam iam erat naturae
possibilitas
per liberum arbitrium, iam erat legis dei ac sanctum, iustum bonumque mandatum, iam erat
promissum
praemium sempiternum. Ergo
Christus gratis
mortuus est, ergo neque per legem iustitia, neque per naturae
possibilitatem, <V630, f. 226ra> sed ex fide ac dono dei per Iesum Christum dominum nostrum unum
<N442, f.
122vb> mediatorem dei et hominum, qui, nisi in plenitudinem temporis mortuus
esset propter delicta nostra et resurrexisset
propter
iustificationem nostram, profecto et antiquorum fides evacuaretur aeterna fide vero evacuata, quae homini iustitia
remaneat, cum
iustus ex fide vivat? Ex
quo enim per unum hominem
peccatum intravit in mundum et per peccatum mors et ita in omnes
homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, procul dubio a corpore
mortis huius, ubi lex alia pugnat legi mentis, neminem liberavit aut libere suae possibilitas, quae perdita redemptore
indiget,
saucia salvatorem, sed gratia dei per fidem unius mediatoris dei
et
hominum, hominis Christi Iesu, qui et deus cum esset, hominem fecit, et
manens deus homo factus refecit ipse, quod fecit. Puto autem, quod eum
lateat fidem Christi, quae postea in revelationem venit in occulto fuisse temporibus patrum nostrorum, per quam
tamen etiam
ipsi dei gratia liberati sunt, quicumque omnibus generis humani temporis liberare potuerunt occulto iudicio dei, non
tamen
vituperabili. Un<P9629, f. 89va>de dicit
apostolus: Habentes
autem eundem spiritum fidei, utique eundem, quem et illi, secundum quod
scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum, et nos credimus,
propter quod et loquimur. Inde est, quod ait ipse mediator: Abraham
concupivit videre diem meum et vidit et gavisus est. Inde Melchisedech prolato sacramento mensae
dominicae
novit aeternum eius sacerdotium figurare. Iam vero data in litteris
lege, quam dicit apostolus subintrasse, ut abundaret delictum, et de
qua dicit: Si ergo ex lege hereditas, iam non ex promissione, Abrahae
autem per repromissionem donavit deus. Quid ergo lex? transgressionis
gratia posita est, donec veniret semen, cui promissum est, dispositum per angelos in manu mediatoris; mediator autem
unius non
est, deus autem unus est. <N442, f. 123ra> Lex ergo
adversus
promissa dei? Absit. Si enim data esset lex, quae possit vivificare, omnino ex lege esset iustitia, sed conclusit scriptura omnia sub
peccato, ut
promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus. Nonne satis
ostenditur hoc actum esse per legem, ut peccatum agnosceretur et praevaricatione augeretur. Ubi
<V630, f. 226rb>
enim lex non est, nec praevaricatio, et sic adversus victoriam peccati
ad divinam gratiam, quae in promissionibus est, confugeretur atque ita
lex non esset adversus promissa dei, quia ideo per illam fit cognitio
peccati et ex praevaricatione legis abundantia
peccati, ut ad
liberationem quaerantur promissiones dei, quod est gratia dei et incipiat esse in hominem iustitia, non sua,
sed dei, hoc
est data domo dei. Quam etiam nunc quidam, sic et tunc de Iudaeis dictum est: Ignorantes
dei
iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae dei non sunt subiecti. Per legem quippe et
illi
iustificari se arbitrantur sufficientes ibi ad eam custodiendam libero arbitrio, hoc est iustitia sua prolata
ex natura
humana, non donata ex gratia divina, propter quod iustitia dei dicitur.
Unde item scriptum est: Per legem enim cognitio peccati. Nunc autem
sine lege iustitia dei manifestata est, testificata per legem et prophetas. Cum
dicit:
manifestata est, ostendit, quia et tunc erat, sed tamquam
illa
pluvia quam Gedeon impetravit <O93, f. 122va> tunc velut
in
vellere occulta, nunc autem velut in aere manifesta. Cum ergo lex sine gratia non mors <P9629, f. 89vb> peccati
potuisset esse, sed
virtus. Sic enim dictum est: Aculeus mortis peccatum,
virtus autem
peccati lex. Sicut
confugiunt multi a facie regnantis peccati ad gratiam
velut in aerem nunc patentem, ita pauci ad eam confugiebant velut in vellere tunc
latentem. Haec
vero <N442, f. 123rb> temporum distributio refertur ad
altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae dei, de qua dictum est:
Quam inscrutabilia sunt iudicia eius et investigabiles viae eius.
Quapropter se et ante tempus legis et tempore ipso legis iustos patres
ex fide viventes non possibilitas naturae infirmae et indignae ac
vitiatae et sub peccato venundati, sed dei gratia per fidem iustificabat et nunc
eadem in
apertum iam veniens revelata iustificat. Anathemet ergo Pelagius
scripta sua, ubi contra eam, et si non per contumaciam, tamen per
ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae ad vincenda peccata et implenda mandata: aut si ea esse sua negat aut
scriptis suis ab inimi<V630, f. 226va>cis
suis dicit
immissa, quae sua esse negat, anathemet ea tamen et damnet paterna exhortatione et auctoritate sanctimoniae tuae. Si ergo vult, onerosum sibi et perniciosum discat ecclesiae scandalum
auferre, quod
scandalum auditores et in perversum dilectores eius usquequaque
spargere non quiescunt. Si enim cognoverint eundem librum, quem illius vel putant esse vel
noverunt episcoporum catholicorum auctoritate et maxime
sanctitatis tuae, quam apud eum esse maioris ponderis minime dubitamus,
ad eodem ipse anathematum atque damnatum, non eos
ulterius
aestimamus ausuros loquendo contra gratiam dei, quae revelata est per passionem et resurrectionem
Christi,
nec pectora fidelia et simpliciter christiana turbare, sed
potius
adiuvante misericordia domini certante nobiscum caritate ac pietate flagrantibus etiam orationibus tuis non solum, ut in
aeternum beati,
verum etiam et iusti et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem
gratiam confisuri. Unde et ad ipsum scriptum ab uno nostram epistolam, ad quem per quendam <N442, f. 123va> Orientalem
diaconum, civem autem Hipponiensem, tamquam purgationis suae quaedam scripta transmisit, tuae beatitudini <P9629, f. 90ra> potius
credidimus dirigendam melius iudicantes et petentes, ut eam ei
mittere ipse
digneris, sic enim eum legere potius non dedignabitur, magis in illa
eum, qui
misit, quam qui scripsit, attendens. Illud vero, quod dicunt, posse
hominem esse sine peccato et mandata dei facile custodire, si velit, quamvis cum hoc per adiutorium gratiae,
quae
tamen per incarnationem unigeniti eius revelata atque donata est,
dicitur, tolerabilius dici videatur, tamen quoniam
immerito debere potest, ubi et quando per eandem
gratiam id
efficiatur in nobis, ut sine ullo prorsus peccato simus, utrum in hac
vita,
quando caro concupiscit adversus spiritum, an vero in illa cum fieret sermo, qui scriptus est: Ubi mors, victoria tua, ubi mors, aculeus tuus? Aculeus enim mortis est peccatum diligentius
pertractandum
propter alios quosdam, qui inique senserunt atque in suis litteris
memoriae
mandaverunt etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab
initio nativitatis suae, <V630, f. 226vb> sed conversione
a
peccatis ad iustitiam et a via reproba ad bonam vitam. Sic enim intellexerunt, quod de Zacharia et
Elisabeth
scriptum est: Ambulasse eos in omnibus iustificationibus domini sine
querela.
Hoc, quod dictum est, sine querela, sine peccato dictum acceperunt non quidem negantes, immo etiam, quod aliis
locis in
litteris eorum invenitur, pie confitentes adiutorium gratiae domini
nostri non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem spiritum
dei. Qui
parum videntur considerasse ipsum Zachariam fuisse utique sacerdotem.
Omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant <N442, f.
123vb> ex
lege dei primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro
populi. Sicut
ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato, quoniam iussi sumus
dicere:
Dimitte nobis debita nostra, ita et tunc per sacrificia victimarum
animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis iubebantur offerre. <O93, f. 122vb> Quod si
res ita se habet,
ut per gratiam salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficientes cupiditate, caritate crescente, proficiamus, ut in illa vita cupiditate exstincta,
caritate completa
profecto illud, quod scriptum est: Qui natus est ex deo, non peccat,
secundum ipsam caritatem dictum est, quae sola non peccat. Ad nativitatem quippe, quae ex deo est, augenda et
perficienda caritas
et pertinet, non ea, quae minuenda est et
con<P9629, f.
90rb>sumenda, cupiditas. Quae tamen, quamdiu est in membris
nostris,
lege quadam sua repugnat legi mentis, sed natus ex deo, nec oboediens
desideriis eius nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato potest
dicere: Iam non ego operor illud, sed id, quod habitat in me, peccatum. Sed quomodo
se habeat ista quaestio, qui, etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur
posse fieri
per adiutorium gratiae et spiritus dei. Quod, ut fiat, canendum atque
poscendum est, tolerabiliter in id quisque fallitur nec diabolica
impietas et error humanus esse laboranda et optanda affirmare, etiam si, quod affirmat,
non
possit ostendere. Id enim credit fieri posse, quod certe laudabile est
velle. Nobis autem sufficit, quod nullus in <V630, f.
227ra>
ecclesia reparaturi in quolibet proiectu excellentia atque iustitia, qui sibi audeat dicere non
necessariam precationem orationis dominicae: Dimitte nobis
debita
nostra, et dicat se non habere peccatum, ne seipsum <N442,
124ra>
decipiat et in eo veritas non sit, quamvis iam sine querela vivat. Non enim qualecumque iam temptationis humanae, sed grave peccatum est, quod in
querelam venit.
Cetera, quae illi obiecta sunt, sicut gestis defensa perviderit, ita de his procul dubio
tua
beatitudo iudicabit.
Dabit sane nobis veniam
suavitatis
mitissima cordis tui, quod prolixiorem epistolam fortasses, quam velles, tuae misimus sanctitati. Non
enim rivulum
nostrum tuo largo fonti augendo refundimus, sed in hac non comparva
temptatione
temporis, unde nos liberet, qui dicimus: Ne nos inferas in temptationem, utrum licet exiguus, ex eodem, quo etiam tuus
abundans emanet
capite fluentorum, hoc a te probare volumus: ut his, quae rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari. Contuli.
O93, f. 122vb; V630, f. 227ra; N442, f. 124ra;
P9629, f.
90rb