O93,
f. 123ra; V630, f. 209vb; N442, f.
125ra; P9629, f.
91ra; W411, f. 248r; V1341, f. 149rb
XXXIII ITEM INNOCENTII AD MAXIMUM ET SEVERUM EPISCOPOS
DE HIS, QUI IN PRESBYTERIO FILIOS GENUERINT, UT AB OFFICIO
REMOVEANTUR.
Innocentius
Maximo et Severo episcopis per Britios.
Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet
incognita
sacerdoti, quia nesciri haec a <W411, f. 248v>
pontifice satis est indecorum, maxime cum a
laicis religiosis <O93, f. 123rb> viris et sciatur et custodienda esse ducatur. Nuper quidem Maximilianus filius noster agens in rebus huiusmodi qualem
querelam
detulerit, libelli eius series adnexa declarat.
<V630, f. 210ra> QUOD HI, QUI IN PRESBYTERIO FILIOS GENUERINT,
REMOVERI AB
OFFICIO DEBEANT.
Qui zelo fidei ac disciplinae ductus non
patitur
ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse, quod non licere
exponerem,
nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam. Et ideo, fratres
karissimi, libelli, qui subiectus est tenore perspecto eos, qui talia perpetrasse dicuntur, iubebitis in medio collocari discussisque obiectionibus, quae ipsis presbyteris impinguntur, si convicti fuerint, a sacerdotali removeantur officio,
quia, qui
sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur
<P9629, f.
91rb> a ministerio, quod vivendo illicite <V1341, f.
149va>
polluerunt. Miramur autem haec eorum dissimulare episcopos, ut aut conhibere aut nescire esse illicita
iudicentur.
O93,
f. 123rb, V630, f. 210ra; N442, f. 125ra; P9629, f. 91rb; W411, f.
248v; V1341, f. 149va