O93,
f. 123rb; V630, f. 210ra; N442, f. 125ra; P9629, f. 91rb; W411, f.
248v; V1341, f. 149va
XII
ITEM INNOCENTII
AD AGAPITUM ET
RELIQUOS EPISCOPOS, QUOD POST
POENITENTIAM
NULLUS AD
CLERUM
POSSIT
ADMITTI.
Innocentius Agapito, Macedonio et Mariano, episcopis Apulis.
Multa in provincia contra canones ecclesiasticos decretaque
maiorum
<N442, f. 125rb>
usurpari a plurimis et relationes diversorum et
suggestiones
fidissimae retulerunt. Quae quidem possent facile resecari, si episcopi in his non invenirentur auctores,
qui dum
aut amicis aut obsequentibus gratiam praestare nituntur, religionem violant
ordinesque corrumpunt, ac si evenit, ut indigni quique honores suscipiant ecclesiasticos et
admittantur
ad clerum, qui nec inter laicos quidem dignum
locum habere mererentur, sicuti in nunc dato nobis libello monstratum est. Modestum quendam multis criminibus involutum, propter
quae etiam poenitentiam egisse dicitur, non solum
clericum
effectum, quod non licet, verum etiam ad episcopatus apicem tendere,
cum canones apud Niceam constituti poenitentes etiam ab infimis
officiis
clericorum excludant. Et ideo, fratres karissimi, perspecto tenore
libelli eum iubete praesentari, ac si vere constiterit talem, qualem libellus affirmat, non solum ab
ambitione, sed etiam a clericatus removeatur officio.
O93,
f. 123rb; V630, f. 210ra; N442, f. 125rb; P9629, f. 91rb; W411, f.
248v; V1341, f. 149va