O93,
f. 123rb; V630, f. 210ra; N442, f. 125rb; P9629, f. 91rb; W411, f.
248v; V1341, f. 149va
XII
ITEM INNOCENTII PAPAE AD RUFUM
ET
GERONTIUM ET
CETERIS PER MACEDONIAM
EPISCOPIS CONSTITUTIS DE BUBALIO
ET
TAURIANO DAMNATIS A PROVINCIALIBUS EPISCOPIS,
QUORUM SENTENTIAM SEDES
APOSTOLICA RETRACTARE
CURAVIT.
Innocentius Rufo, Gerontio, Sofronio, Flaviano, Macedonio,
Prosdotio et Oristeo episcopis per <V630, f. 210rb> Macedoniam constitutis.
Mora coepiscoporum nostrorum Maximiani et Eumenii, vel potius importunitas temporum fecit, ut
vos
iteraretis de Bubalio et Tauriano querimoniam, et nos iterum in homines
<W411, f. 249r> perditissimos insurgeremus. Sed, ut possum, paucioribus verbis malorum
tantorum
imitabor compendium et strictim, quae in volumine litterarum
vestrarum
conspexerim, retractabo. Grave non oportuit videri piissimis mentibus vestris cuiuscumque
retractari
iudicium, <N442, f. 125va> quia veritas
exagitata saepius <V1341, f. 149vb> magis
splendescit in
luce, et pernicies revocata in iudicium gravius et sine poenitentia
condemnatur. Nam fructus divinus est <P9629, f.
91va>
iustitiam saepius recenseri, fratres karissimi. Verum illud video movisse animos vestros, quod in multis Bubalius saepe
fallaciis
depraehensus obiecerit exemplaria fictarum quasi a nobis litterarum, cum pro consuetudine hominis nihil, quod proferret iam fide dignissimum videretur. Sed
sileat omne iam de tali negotio murmur et convicti
diaboli ipsi anhelitus comprimantur. Subiunximus autem his priores litteras, quas per memoratos episcopos miseramus, quibus ita plenaria sententia nostrorum
sensuum
designata est, ut, dum relegeritis, nihil ambiguum,
nihil
requirendum in hac causa de cetero repetatis. Hanc autem paginulam nostram sollicitius credentibus sibi episcopis relegendam mittite, ut sciant plenissime, quid sit de Bubalio et Tauriano ceterisque pronuntiatum, ut servent, qui digni admonitione sunt, cavere a talibus, ne talia sortiantur.
O93,
f. 123rb; V630, f. 210rb; N442, f. 125va; P9629, f. 91va; W411, f.
249r; V1341, f. 149vb