O93,
f. 123rb; V630, f. 210rb; N442, f. 125va; P9629, f. 91va; W411, f.
249r; V1341, f. 149vb
XIII
ITEM INNOCENTII
PAPAE
AD FLORENTIUM
EPISCOPUM
TIBURTINENSEM
DE TERMINIS
MINIME TRANSFERENDIS.
<O93,
f. 123va> Innocentius Florentio episcopo Tiburtinensi.
Non semel sed aliquotiens clamat scriptura
divina
transferri non
oportere terminos a patribus institutos, quia nefas est, si, quod alter semper possederit, alter invadat, quod tuam bonitatem frater et
coepiscopus
noster Ursus asserit perpetrasse. Nam Numentanam sive Feliciensem parrochiam ad suam diocesim a maioribus pertinentem invasisse te atque
illic divina
celebrasse mysteria inconsulto eodem ac nesciente non sine dolore conquestus est. Quod si verum est, non
leviter te
incurrisse cognoscas. Unde si declinare cupis tantae
usurpationis
invidiam, nostris <N442, f. 125vb>
litteris admo<V630,
f. 210va>nitum te convenit abstinere. Certe si aliquid tibi
credis
iustitiae suffragari, integris omnibus et in pristino statu manentibus post dies
venerabiles paschae adesse debebis, ut memoratis possis intentionibus respondere partibusque in medio collocatis, quid antiquitas aut veritas habeat, requiramus.
O93, f. 123va; V630, f. 210va; N442, f. 125vb;
P9629, f.
91va; W411, f.
249r; V1341, f. 149vb