O93,
f. 123va; V630, f. 210va; N442, f. 125vb; P9629, f. 91va; W411, f. 249r; V1341, f.
149vb
XIIII ITEM INNOCENTII PAPAE AD PROBUM.
SI CUIUS
<W411, f. 249v> UXOR FUERIT ABDUCTA IN CAPTIVITATEM ET ALTERAM MARITUS ACCEPERIT REVERTENTE PRIMA SECUNDA MULIER DEBET EXCLUDI.
<V1341, f. 150ra> Innocentius
Probo.
Conturbatio procellae barbaricae facultati
legis intulit casum. Nam bene constituto matrimonio inter Fortunium et
Ur<P9629, f.
91vb>sam
captivitatis incursus fecerat naevum, nisi sancta religionis statuta providerent. Cum
enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur,
aliud
coniugium cum Restituta Fortunius memoratus inisse cognoscitur. Sed favore domini reversa Ursa nos adiit, et nullo
diffidente uxorem se memorati esse perdocuit. Qua de re, domine fili merito illustris,
statuimus fide
catholica suffragante illud esse coniugium, quod erat primitus gratia
divina fundatum conventumque secundae mulieris priore superstite nec divortio eiectae, nullo pacto
posse esse
legitimum.
O93, f. 103va; V630, f. 210va; N442, f. 125vb;
W411, f.
249v; V1341, f.
150ra