O93,
f. 123vb; V630, f. 211ra; N442, f. 126va; P9629, f. 92rb; W411, f.
250v; V1341, f. 150va
XVIIII
ITEM INNOCENTII
PAPAE AD BONIFACIUM
PRESBYTERUM
DE ANTIOCENA ECCLESIA.
Innocentius
Bonifacio presbytero.
Ecclesia
Antiochena, quam, priusquam ad urbem
perveniret
Romam beatus apostolus
Petrus sua praesentia illustravit, velut germana ecclesiae
Romanae diu se ab eadem alienam esse non passa est. Nam missis legatis
ita pacem postulavit et meruit, ut Evagrianos suis
ordinibus ac locis intemerata ordinatione, quam acceperant a Memorato,
susciperent et Iohannis sanctae memoriae vel clericos vel laicos in
unum colligeret
atque congregaret,
promittens ipsius civitatis episcopus frater meus Alexander, etiam si
quis forte vel a nobis vel aliunde
posterioris ordinationis ad eosdem advenerit, se sine controversia
recepturum, ac
nomen episcopi Memorati
inter quiescentes episcopos recitaturum. Cui
rei
nos noveris tradidisse manus, frater karissime, et eos in nostra viscera recepisse, ne diu membra,
<N442, f. 126vb>
quae requisierant sanitatem, ab unitate corporis haberentur aliena.
Omnia vero quae <V630, f. 211rb> per ordinem gesta sunt,
filius
meus diaconus Paulus, harum scilicet portitor litterarum, tuae dilectioni poterit enarrare, ut et gaudium
commune
nobiscum habeas et eos informes, qui pro Attici partibus
intervenire
consuerunt.
O93, f. 123vb; V630, f. 211rb; N442, f. 126vb;
P9629, f.
92rb; W411, f.
250v; V1341, f. 150ra