O93, f. 124ra; V630, f. 211rb; N442, f. 126vb;
P9629, f.
92va; V1341, f. 150vb; W411, f. 250v
XXI ITEM INNOCENTII PAPAE AD MAXIMIANUM EPISCOPUM DE ATTICO CONSTANTINOPOLITANO EPISCOPO.
Innocentius Maximiano episcopo.
Miramur prudentiam tuam scripta ad Atticum episcopum
Constantinopolitanae
urbis a nobis et prosecutione propria et dato libello, qui subter
annexus est, postulare, a quo nec missas ullas saltem
epistolas ad nos vel ad nostram synodum utique <W411, f. 251r>
protulisti. Idque non petenti aestimes tribuendum, quod videas deprecantibus discussa ratione concessum. Communio enim
suspensa
restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, iam esse detersas
et
profitenti condiciones pacis impletas. Quod
neque apud vos neque
apud nos, ut praedixi, Atticus missis aliquibus <N442, f.
127ra>
suorum vel dicere voluit vel demonstrare completum, quemadmodum
Antiochenae ecclesiae frater et coepiscopus noster Alexander digna
legatione et prosecutus est et probavit. Quibus omnibus utique interesse dignatus cognovisti,
quemadmodum
singillatim omnia scriptorum nostrorum anteriorum hac de causa beatissimi Iohannis quondam episcopi
nostri
discusserim, ut quae illi in omnibus satis evidenter monstraverint universa, quae apud Antiochiam fieri debuerint, fuisse completa. Quorum amplexati pacem utique fidem
fecimus et
magno tramite omnibus eandem, <V630, f. 211va> quam
praestolaris, ostendimus, si modo, quae discussa sunt atque completa, etiam ipsi pro suo loco fecisse vel complesse aliquando monstraverint
<V1341, f.
151ra> communionemque, ut isti legatione solemniter destinata sibi rogaverint redhiberi. Exspectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus condicionibus,
quas
diversis temporibus praediximus, et petitionem communionis, ut recte et
petenti et probanti se eadem mereri reddamus, frater karissime. Nam de omnibus plenissimas ad
sanctam fratrum nostrorum synodum dudum litteras percepisti.
O93, f. 124ra; V630, f. 211va;
N442, f. 127rb;
P9629, f. 92va; W411, f. 251r; V1341, f. 151ra