O93,
f. 124ra; V630, f. 211va; N442, f. 127ra; P9629, f. 92va; W411, f.
251r; V1341, f. 151ra
XXII
ITEM INNOCENTII
PAPAE
AD
ALEXANDRUM ANTIOCENUM
EPISCOPUM DE
PACE.
<P9629,
f. 92vb> Apostolici
favoris gratia
magno pacis usque ad nos
decore
resplenduit tantumque
lucis gaudiorumque
infulsit fidelibus, ut
dicentes deo maximas laudes
maiores nos debere fateamur,
plusque a deo iucundati
sumus, quod discussis omnibus lateribus actionum tuae fraternitatis,
ita totum pietate ac patientia gestum cognovimus, ut in omnibus dominum
laudaremus
successumque ipsum
ideo praestitum tuis laboribus videamus, quod tota
virtute pacis amator exsistens eam requisitam inveneris
et
repertam summa
caritate servaveris,
cum ergo
omnes tam
praecipue circa
illos, qui quondam
<N442, f. 127rb> Paulini atque Evagrii
episcoporum censiti
fuerant nomine. Habeo
summam
votorum meorum, quod
antiqui naevi
purgatio tuis
temporibus tuisque meritis prorogatur. Quorum etiam illos eiusdem
nominis, qui
in Italia
meritum
clericatus acceperant,
censui bono quietis gratiam retinere susceptam.
Et quia noster compresbyter Cassianus gratum duxit
tuae forte
dignationi,
si meo consilio in civitate vestra clericatus ordinem ducere censeantur,
<W411, f. 251v> statui propter benivolentiam
tuam promissaque memorati, ut inter ceteros sacerdotes ministrosque,
qui in civitate sunt, adnumerentur, frater
karissime, libenter.
Praeterea
de episcopis Helpidio atque Pappo
cognovi, quod
sine quaestione
suas ecclesias recuperaverint
et multum in gestis,
ut subiecta
testantur, sollicitus
inquisivi, utrum omnibus
esset condicionibus satisfactum in causa beati et vere
deo
digni sacerdotis
Iohannis. Et cum per singula assertio legatorum ex
voto
completa esse fateretur,
gratias agens
domino
communionem ecclesiae
vestrae ita recepi,
ut prae
me feram apostolicae sedis condiscipulos primos dedisse ceteris viam
pacis, in qua firmatos
vos nosque
domini Christi ita
benignitas amplexabitur atque
communiet,
V1341, f. 151rb> ut
nullo de cetero titillamento
vel levi cuius<V630, f. 211vb>quam contentionis
pudore pulsetur.
Scripta
autem Attici
episcopi, quoniam cum
vestris sunt porrecta suscepimus, ne per vestram iniuriam
ille, qui olim a nobis suspensus fuerat, repudiaretur et tamen satis
abunde, quae
in actis statuimus,
sicut dignanter
relegere procurabis,
quid in eius persona debeat custodiri,
ut, si
per omnia vestris
consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit
<P9629, f. 93ra> esse communem,
praestetur seni
favore vestro
nostroque iudicio communionis ac litterarum a nobis gratia prorogata.
Subscripserunt
XX episcopi Italiae.
O93,
f. 124ra; V630, f. 211vb; N442, f. 127rb; P9629, f. 93ra; W411, f.
251v; V1341, f. 151rb