O93,
f. 124rb; V630, f. 212ra; N442, f. 128ra; P9629, f. 93rb; W411, f.
252v; V1341, f. 151va
XXV
ITEM INNOCENTII PAPAE AD ATTICUM
BEROE
EPISCOPUM DE
<O93, f. 124va> IOHANNE CONSTANTINOPOLITANO.
<V1341,
f. 151vb> Adgaudere
litteris fraternitatem tuam
de
receptis Paulini
vel Evagrii
episcoporum clericis populisque
et de restitutis Helpidio
atque Pappo coepiscopis
percensuimus et vel sero
receptae
pacis gratiam te fovere
postposita omni contentione pervidimus. Unde
has
ad praestantissimum
fratrem et coepiscopum nostrum Alexandrum reddendas
tuae
transmisimus
unanimitati,
<P9629, f.
93va> videlicet ut, si omnem
inimicitiae,
omnis
aemulatio tam de nomine sancti Iohannis mirandi episcopi, quam de
omnibus eiusdem communionis
participibus
a tua animositate
discessit, has nostrae societatis recipias litteras, frater
karissime, modo ut omnia, quae
his
actis firmata sunt,
apud mediatorem nostrum amabilem Alexandrum ore proprio, ut
communicantem convenit fatearis. Ut enim haec nobis
unanimitatis caritatisque causa venerabilis est, sic inhaeret sollicita,
ne quid obliquum
aut subscivum
in <V630, f. 212rb> quoquam residere cognoscatur.
O93,
f. 124va; V630, f. 212rb; N442, f. 128ra; P9629, f. 93va; W411, f.
252v; V1341, f. 151vb