O93,
f. 124va; V630, f. 212rb; N442, f. 128ra; P9629, f. 93va; W411, f.
252v; V1341, f. 151va
XLVII
ITEM INNOCENTII
PAPAE AD LAURENTIUM
SINIENSEM
EPISCOPUM.
I
De Bonosiacis, <N442, f. 128rb> quod Iudaeis
sint comparandi.
II
De suscipiendis clericis, quos
Bonosus,
antequam damnaretur,
ordinasse cognoscitur.
Innocentius
Laurentio episcopo Siniensi.
Diu
mirati sumus dilectionis tuae litteris lectis hereticos Photini
venena
sectantes in
territorio dilectionis
tuae non solum esse, sed et publice sibi
conventicula in aliquorum possessionibus praeparare, cum de toto pene
orbe nusquam tam multi quam apud
vos delegerint habitare. Quorum doctrinae nefariae auctor
Marcus dudum de urbe pulsus temeritatis tantae est ductus audacia, ut
primum sibi inter eos vindicet locum. Sed ne ulterius debacchandi
habeant facultatem et animas simplicum
ac
rusticanorum secum in
gehennam,
cui destinati sunt,
trahant, actum est adversum eos a defensoribus ecclesiae nostrae, quod
eos possint expellere, ut, qui Christum deum ex patris
substantia ante saecula negant genitum, hi
cum Iudaeis, qui
eius deitatem
negaverint
et nunc usque negant,
participium habeant
damnationis. Tuum est,
frater karissime, quae praecepta sunt, non segnius agere,
ne
plebem tibi creditam
dissimulatione disperdas
et incipias deo de perditis reddere rationem.
O93,
f. 124va; V630, f. 212rb; N442, f. 128rb; P9629, f. 93va; W411, f.
252v; V1341, f. 151vb