O93,
f. 124va; V630, f. 212rb; N442, f. 128rb; P9629, f. 93va; W411, f.
252v; V1341, f. 151vb
LVIIII
ITEM
INNOCENTII PAPAE AD
MARCIANUM
NAISITANUM EPISCOPUM DE
SUSCIPIENDIS CLERICIS, QUOS BONOSUS,
ANTEQUAM DAMNARETUR,
ORDINASSE COGNOSCITUR.
<V1341,
f. 152ra> Innocentius
Marciano episcopo
Naisitano.
Superiori
tempore,
si
tamen recte recordor, me
minime tam ad dilectionem tuam quam ad fratres et coepiscopos nostros
Rufum <W411, f. 253r> et ceteros
huiusmodi litteras de
clericis Naissensibus
transmissae,
his videlicet qui se
ante damnationem
Bonosi asserebant
ab eodem tam presbyteros quam diaconos ordinatos, ut, si relicto atque
damnato eius
errore vellent
ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte, qui
<P9629, f. 93vb> essent digni recuperandae salutis, in
eodem
errore deperirent.
<N442, f.
128va> Verum nunc
in Ravennati urbe mihi
constituto propter Romani populi necessitates
creberrimas
Germanium,
qui se asserit esse presbyterum, atque Lupentium,
qui se diaconum dicit, multorum talium quasi legatione suscepta
prece fusa dolores proprios exprimere gestiverunt
asserentes se quidem
ecclesias in
dilectionis tuae
constitutas parrochiis
retinere, sed tuam communionem non potuisse se
mereri ea videlicet ratione,
quia
Rusticius quidam
nomine iterata ordinatione presbyterium
suscepisset. Et <V630, f. 212va> non levi impedimento fit,
dum aut illi dolent huiusmodi hominem in
ecclesia retineri
aut ille sic
peccare debere
in alios arbitretur,
quemadmodum
in se agnoscit esse
peccatum.
Et quamvis de eadem
re plenius litterae meae contineant, quas superius memoravi, tamen
etiam nunc admonendam
duximus fraternitatem tuam, ut, si vere
constet
aliquos ante
damnationem
Bonosi ab eodem
ordinatos postea voluisse vel nunc velle reverti, eos recipiendos esse
censemus, maxime cum
memorati asserant se
in tantum anteriori
tempore ordinatos, ut
sanctae recordationis virum Cornelium episcopum Sirmensis
urbis, necnon et fratrem nostrum Nicetam
aliosque nonnullos fuisse praesentes cum honoribus, quos se habere
commemorant, augerentur. Unde, frater
karissime, si eorum assertio
fidem recipit
veri, suscipiendos
esse ambigere non debes, quos
tamdiu ecclesias sibi creditas passus es retinere.
O93,
f. 124va; V630, f. 212va; N442, f. 128va; P9629, f. 93vb; W411, f.
253r; V1341, f. 152ra