O93,
f. 124va; V630, f. 212va; N442, f. 128va; P9629, f. 93vb; W411, f.
253r; V1341, f. 152ra
ITEM
EIUSDEM INNOCENTII PAPAE
AD
RUFUM ET
EUSEBIUM <O93, f.
124vb> CETEROSQUE
EPISCOPOS.
I Ut si sacerdos vel quilibet
ex clero viduam uxorem duxerit vel eiectam, suum perdat
officium.
II Ut, si quis caticuminus habuerit
uxorem et
defuncta
ea <V1341, f.
152rb> post baptismum acceperit alteram, clericus esse non
possit.
III
Quod non
admittantur
clerici ab hereticis ordinati.
<N442, f. 128vb> IIII Quod
in
ordinationibus crimina vel vitia non bene credantur
auferri.
V Quod hi, quod
a Bonoso heretico ordinati sunt, propterea
sint
recepti, ne scandalum
remaneret <P9629, f. 94ra> ecclesiae.
VI
Quod in ecclesia peccatum
populi
inultum soleat remanere.
VII Quod subreptum fuerit
apostolicae sedi
et suam in melius
sententiam commutarit,
quando damnationem Fotini
rescidit.
Innocentius
Rufo et Eusebio et ceteris episcopis Macedonibus et diaconis in domino
salutem.
Magna
me gratulatio habuit, cum post
discrimina totius, ut ita dixerim,
<W411, f. 253v> mundi Vitalis archidiaconus
vestrarum portitor litterarum
ex illis partibus
ad nos usque directus
advenit. Quem cum
vidissemus, illico, ut
oportebat, percontati de vestro statu sumus. Verum ubi repperimus vos
ex sententia degere, deo
nostro uberes gratias retulimus, quod vos famulos suos
suisque
altaribus servientes
et in adversis tuetur
et in prosperis gubernare
dignatur.
Qui cum tradidisset
epistolas, eas praecepi
illico
recenseri,
in quibus multa posita esse pervidi, quae stuporem mentibus nostris
indicerent facerentque nos non modicum dubitare, utrum aliter
putaremus, an ita illa
essent posita, <V630, f. 212vb> quemadmodum personabant.
Quae
cum saepius repeti
fecissem, adverti sedi
apostolicae, ad quam relatio quasi ad caput ecclesiarum missa currebat,
fieri iniuriam, cuius adhuc in ambiguum sententia duceretur. Unde
de
quibus iamdudum
scripsisse me
memini, nunc iterare
formam argumentis
evidentioribus geminata
percontatio
vestra
compellit.
UT,
SI SACERDOS VEL
QUILIBET
EX CLERO VIDUAM UXOREM
DUXERIT VEL ABIECTAM,
SUUM PERDAT OFFICIUM.
I Eos, qui viduas accepisse
suggeruntur uxores,
non solum clericos effectos agnovi, verum
etiam usque
ad infulas
summi
sacerdotii
pervenisse, quod contra legis esse praecepta
nullus ignorat. Nam cum <N442 f. 129ra> Moyses
legislator clamitet: Sacerdos uxorem virginem accipiat ac, ne
in hoc praecepto
aliquid putaretur
ambiguum, addidit: Non viduam neque <V1341, f. 152va>
eiectam.
Contra quod praeceptum divina auctoritate subnixum nulla defensio
mandati alterius
opponitur, nisi
consuetudo vestra, quae,
ut ipsi fatemini, ex ignorantia, ut verecundius
dicam, non ex apostolica traditione et ratione
integra
constitutum est. Nos
autem
omnes, quae
per orientem occidentemque
ecclesias noverit
vestra dilectio
<P9629, f. 94rb> haec
penitus non admittere,
nec ad ultimum ecclesiastici ordinis locum
tales assumere et, si reperti fuerint, submovere.
UT
SI QUIS CATICUMINUS
HABUERIT UXOREM ET
DEFUNCTA
EA
POST BAPTISMUM
ACCEPERIT ALTERAM, CLERICUS
ESSE NON POTERIT.
II Deinde ponitur non dici oportere
digamum eum,
qui caticuminus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum
fuerit aliam sortitus, eamque primam
videri,
novo
homini copulata sit, quia illud coniugium per baptismi sacramentum cum
ceteris criminibus sit ablutum. Quod cum de una utique
dicitur, certe si tres habuerit in vetere positus homine uxor,
erit eius,
quae post baptismum
quarta est, sic interpretantibus
prima, virginis
aeque
nomen accipiat,
quae
quarto ducta
est loco.
Quis, oro, istud non videat contra apostoli esse praeceptum, qui ait:
Unius uxoris virum oportet
fieri sacerdotem? <W411, f. 254r> Sed obicitur,
quod in baptismo totum,
quicquid in vetere
homine gestum est,
sit lotum.
Dicite mihi, cum
pace vestra loquor, crimina tantum dimittuntur in baptismo, ante
illa, quae secundum domini
praecepta ac dei instituta complentur?
Uxorem ducere crimen est aut non est crimen? Si crimen est, ergo
praefata
venia dixerim, erit
auctor in culpa, qui, ut crimina committerentur in paradiso, cum ipse
eos iungeret, benedixit. Si vero non est crimen, quia, quod deus iunxit,
nefas sit
crimen appellari
<O93, f. 125ra> et Salomon
addidit: <N442, f. 129rb> Etenim
a deo praeparatur
viro uxor, <V630,
f. 213ra> quomodo creditur inter crimina
esse dimissum, quod deo auctore
legitur consummatum? Quid
de talium filiis
percensetur? Numquid
non
erunt admittendi in hereditatis consortio, quia ex ea suscepti
sunt, quae ante baptismum fuit uxor? Eruntque
appellandi vel naturales vel spurii,
quia non est legitimum matrimonium nisi illud,
ut vobis <V1341, f. 152vb> videtur, quod post
baptismum assumitur. Ipse dominus, cum interrogaretur a Iudaeis, si
liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri
non
debere,
addidit: Quod ergo deus iunxit,
homo non separet.
Ac ne de
his locutus
esse credatur, quae
post baptismum
sortiuntur,
meminerint hoc et a Iudaeis interrogatum
et
Iudaeis esse responsum.
Quaero et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor eius, qui ante
caticuminus
postea sit fidelis
filiosque ex ea, cum esset
<P9629, f. 94va> caticuminus susceperit, ac postea alios,
cum
fidelis, utrum sint
fratres appellandi,
an non. Habeant postea defuncto patre herciscundae hereditatis
consortium, quibus filiorum nomen regeneratio
spiritalis creditur abstulisse?
Quod cum ita
sentire atque
iudicare absurdum est, quae ratio est hoc malum defendi et vacua
magis opinione iactari quam aliqua auctoritate roborari, cum non possit
inter peccata deputari, quod lex praecepit et
quod
deus
iunxit et lex iungit?
Numquid si quis caticuminus
virtutibus studuerit,
humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, elemosynas fecerit,
morti destinatos qualibet ratione eripuerit,
adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit, quaero,
si haec, cum fuerit factus fidelis, amittit,
quia per baptismum totum, quod vetus homo gesserat, putatur auferri?
Aspiciamus gentilem hominem Cornelium orationibus atque
elemosynis revelatione
Petrumque ipsum vidisse, numquid pro
baptismum haec illi
ablata
sunt, propter quae
ei <N442, f. 129va> baptismum videtur esse concessum? Si
ita
creditur, mihi credite,
non modicum erratur, quia, quicquid bene gestum fuerit et secundum
praecepta legalia custoditum, non potest facientibus deperire.
Nuptiarum ergo copula, quia dei
mandato perficitur, non
potest dici
peccatum et
peccatum non est, solvi inter peccata omnino
non debet eritque integrum aestimare, aboleri non posse <W411,
f.
254v> prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato,
quia
ex dei sit voluntate
completum.
QUOD
NON ADMITTANTUR
CLERI
AB HERETICIS ORDINATI.
III Ventum est ad tertiam
quaestionem, quae
pro sui difficultate longiorem exigit disputationem, cum nos dicamus ab
hereticis ordinatos vulneratum
per illam manus impositio<V630, f. 213rb>nem habere
caput. Ubi
vulnus infixum
est, medicina est adhibenda, <V1341, f. 153ra> qua
possit recipere sanitatem. Quae sanitas post vulnus secuta sine
cicatrice esse non poterit
atque, ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic
ordinationis
honorem
locum habere non posse. Nam si,
ut legitur, quod tetigerit immundus, immundum erit, quomodo ei
tribuetur, quod munditia ac puritas consuevit accipere? Sed econtra
asseritur eum,
qui honorem
amisit, honorem dare non posse nec illum
aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere.
Acquiescimus, et <P9629, f. 94vb> verum est. Certe qui,
quod non
habuit, dare non potuit. Damnationem utique, quam habuit,
per pravam manus impositionem dedit et, qui particeps factus est damnato,
quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum. Et
dicitur vera ac iusta
legitimi
sacerdotis
benedictio auferre omne vitium, quod a vitioso fuerat iniectum.
QUOD IN ORDINATIONIBUS CRIMINA VEL VITIA NON BENE
CREDANTUR AUFERRI.
IIII Ergo si ita est, applicentur ad
ordinationem
sacrilegi, adulteri
atque omnium criminum
rei, <N442, f. 129vb> quia
per
benedictionem
ordinationis
crimina vel vitia
putantur
auferri. Nullus
sit poenitentiae locus, quia
id potest praestare ordinatio,
longa
satisfactio
praestare consuevit. Sed nostrae lex est ecclesiae venientibus ab
hereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem
laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus
honorem
vel
exiguum, subrogare.
QUOD
HI, QUI
A BONOSO HERETICO
ORDINATI SUNT,
PROPTEREA SINT
RECEPTI, NE SCANDALUM REMANERET
ECCLESIAE.
V At vero hi, qui
a
catholica fide ad
heresim transierunt, quos non aliter oportet nisi per
poenitentiam suscipi,
apud vos non solum poenitentiam non agunt,
verum etiam honore cumulantur. <O93, f. 125rb> Sed Anisii
fratris
quondam nostri
aliorumque sacerdotum
summa deliberatio haec fuit, ut,
quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent
ac
fieret non mediocre
scandalum, ordinati reciperentur. Vicimus,
ut opinor,
ambigua. Iam ergo,
quod pro remedio ac necessitate temporis statutum
est, constat
primitus non fuisse
ac fuisse regulas veteres, <V1341, f. 153rb> quas ab
apostolis aut
apostolicis
traditas ecclesia
Romana custodit
custodiendasque
mandat
his,
qui eam
audire censuerint.
Sed necessitas
temporis id fieri mag<V630, f. 213va>nopere
postulabat. Ergo quod necessitas pro remedio repperit cessante
necessitate debet utique
cessare pariter, quod urgebat, quia
alius est ordo legitimus, <W411, f. 255r> alia usurpatio,
quam ad
praesens fieri tempus impellit. Sed canones <P9629, f.
95ra> apud
Niceam
constituti de
Novatianis
fieri permiserunt.
Prius
ille canon a
patribus institutus
ponendus est, ut
possimus advertere, vel quid vel qualiter ab eisdem
sensum sit
vel
praeceptum. De his, inquit, qui nominant seipsos catharos,
id
est mundos, et
aliquando veniunt ad catholicam ecclesiam, placuit sanctae et magnae
synodo, ut accepta manus impositione sic maneant in clero. Possumus
vero dicere de
solis <N442, f.
130ra> hoc Novatianis
esse praeceptum nec
ad aliarum heresium
clericos pertinere. Nam si utique de omnibus ita diffinirent,
addidissent a Novatianis
aliisque hereticis revertentes debere in suum
ordinem recipi. Quod si ita esset, etiam illud maxime, quod de
Paulianistis dictum est, poterit
confirmare,
a quibus venientes
etiam baptizari praecipiuntur. Numquid nam, cum de Paulianistis iubent
omnes, qui ab hereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi? Quod
cum
nullus audeat
facere, de ipsis tantum esse praeceptum ratio ipsa demonstrat. Denique
baptizatos rite ab evangelista Philippo
Petrus et Iohannes sola manus impositione consumant. Illos vero, quos
apostolus Paulus
Iohannis baptismate
baptizatos repperit
interrogavitque, an
spiritum sanctum accepissent,
fatentibusque se illud ne
quidem nomen audisse, iussit eos baptizari. Videtis ergo rite
baptizatos illo dono iterari non posse et aliter sola aqua lotos
baptizari in nomine
patris et filii et
spiritus sancti necessarium pervideri. Ita et
de Novatianis
tantum iussum esse
lucida manifestatione perlegitur. Quod idcirco distinctum esse ipsis
duabus heresibus
ratio manifesta
declarat, quia Paulianistae in nomine patris et filii et spiritus
sancti minime
baptizant, nec apud
istos de
unitate potestatis
divinae, hoc est patris et filii et spiritus sancti, quaestio aliquando
commota est. Et ideo
de
omnibus segregatis
haec sola electa
est, cui istud
crederent concedendum, quia
nihil in patris
et filii et spiritus
sancti sacramento peccarent. <V1341, f. 153va> Si
qui
vero de catholica ad
heresim transiens aut fidelis ab
apostasia
revertens et
resipiscens redire voluerit,
numquid
eadem ratione
poterit ad clerum permitti, cuius commissum nonnisi per longam
poenitentiam poterit
abole<P9629, f. 95rb>ri?
Nec
post poenitentiam
clericum
fieri ipsi canones
sua auctoritate permittunt.
Unde constat, qui de <V630, f. 213vb> catholica
<N442, f.
130rb> ad
Bonosum
transierunt
damnatum atque se
passi sunt vel cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ordinationis
ecclesiasticae suscipere dignitatem, qui commune
omnium ecclesiarum iudicium
deserentes
suam peculiariter
in Bonoso vanitatem
sequendam
esse duxerunt. Sed multos constat vim
passos atque invitos
<W411, f. 255v> attractos
repugnantesque ab eodem ordinatos. Dicat
mihi, volo, quisque hoc
credit, si non post ordinationem Bonosi interfuit, cum conficeret
sacramenta, si communicationi
eius participatus non est, si statim
discedens
de eius pessimo
conciliabulo ad
ecclesiam rediit,
iste talis potest habere colorem
aliquem excusationis. Ceterum qui post annum aut mensem ad ecclesiam
redierunt, intellegimus eos, quia in
catholicam
noverant
se propter vitia sua non posse suscipere ordinationem, idcirco ad illum
perrexisse, qui passim et sine ulla discussione ordinationes illicitas
faciebat, credentes se posse per istam
institutionem locum
in
ecclesia catholica repperire, de quo antea
disperarant.
Nunc illud, quod
superest, interrogo, qui post mensem aut
eo
amplius rediit,
cum se presbyterum a Bonoso
confideret
ordinatum, si non
sacramenta
confecit,
si
non populis tribuit,
si non missas secundum consuetudinem complevit, quid
de
his censeatis,
quaeso, promatis apertius. Ad summam certe, qui nihil a Bonoso
acceperunt, rei
sunt usurpatae
dignitatis, qui <O93, f. 125va> conficiendorum
sacramentorum sibi
vindicaverunt
aut
non
vindicaverunt
auctoritatem atque ad
se putaverunt esse, quod de
eis
nulla fuerat
regulari ratione concessum.
QUOD
IN ECCLESIA PECCATUM POPULI INULTUM SOLEAT PRAETERIRI.
VI
Pervideat
ergo dilectio vestra
hactenus talia transisse et advertite, quod utique, ut dicitis,
necessitas imperavit,
in pace iam ecclesias constitutas non
praesumere, sed, ut saepe accidit, quoties a populis aut a
turba peccatur, quia in omnes <N442, f. 130va> propter
multitudinem non
potest vindicari,
inultum soleat transire. Priora ergo dimittenda dico dei iudicio
<V1341, f. 153vb> et de reliquo
maxima sollicitudine praecavendum.
QUOD SUBREPTUM FUERIT APOSTOLICAE SEDI ET SUAM IN MELIUS SENTENTIAM COMMUTARIT, QUANDO DAMNATIONEM PHOTINI RESCIDIT.
VII Veniam nunc ad maximum quasi ad
quoddam
thema Photinum et, quod mihi anxium est ac difficillimum, maiorum
revolvam sententias.
Fuerat de illo <P9629, f. 95va> quoquo
pacto, ut etiam
ipsi commeministis,
aliquid utique
gravius constitutum.
Verum quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi
et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit,
veniam nos hanc
in tantum vobis
annitentibus post condemnationem more apostolo
subrogamus tantisque vestris assertionibus vobisque bonis, tam
<V630, f. 214ra> caris non dare consensum, omnibus duris
rebus
durius
arbitramur. Pro vestra ergo approbatione, fratres carissimi, et
sententia
ac postulatione
episcopum Photinum
habetote. Licitum
est ita constituere, ut deprecamini, et nostram
in melius
conversam sententiam
labore vel <W411, f. 256v> testimonio
vestro compotem
vobis
suscipite atque
Eustatium
a
me saepissime
comprobatum
nolite exspectare,
ut diaconii
gratia spolietur.
Sollicitos enim vos pro salute libenter audio, contra caput, etiam si
faciendum
est, non libenter
admitto. Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo, cui porrigo, mecum
porrigite. Haec enim ad Corinthios apostolica
est declarata benignitas, ut in uno spiritu ductam ac
reductam sententiam boni
semper indifferenter sequantur. Nam, fateor, haec me primum res bene
habet erga Eustatium
diaconum, quod nec
contra fidem
quicquam locutus sit, nec
loquentem
admiserit, nec ad
mortem crimen aliquod com<N442, f. 130vb>misisse, vel
iactatum
umquam vel fictum recognoverim. Et qui in his salvus est, si quo pacto
conversationes amabiles non habet, habendus est, ut minus pro tempore
dilectus, non ut inimicus aestimatus,
diabolo
in perpetuo
mancipandus. Cognosco illum inter illas
simultates ac
turbines contra
multorum studia, non dico qualia,
diversa sensisse, et cum hinc res calamitatesque
ipsae
emendatae
sint, adhuc Dizoniani et Ciriaci
subdiaconorum
non potuisse apud
vos emendationem revivescere. Compescite, quaeso, ab illo praedictisque
quorumcumque videtis animos ac
non iustas aemulationes, ut ipse apud nos <V1341, f.
154ra>
integer, apud vos cum suis reparatus
mereatur pacem non fictam pervidens
caritatem. Omnibus igitur vobis ac singillatim
occurrat caritas et vinculis, quae nullis modis a Christo solvuntur,
vobiscum pariter in perpetuum connexa laetetur in domino.
O93,
f. 125va; V630, f. 214ra; N442, f. 130vb; P9629, f. 95va; W411, f.
256r; V1341, f. 154ra