O93,
f. 126ra; V630, f. 215vb; N442, f. 131va; P9629, f. 96rb; W411, f.
257r; V1341, f. 154va
L
EPISTOLA
DECRETALIS
PAPAE
ZOSIMI AD ESITIUM EPISCOPUM SOLONITANUM.
I Quod monachi vel laici nisi per gradus ecclesiasticos non debeant ad summum sacerdotium pervenire.
II Quod si quis interdicta
despexerit,
gradus sui periculo subiacebit.
III Quae
in
singulis clericorum
gradibus tempora sint
praefixa.
<P9629,
f. 96va> <V1341, f. 154vb> Zosimus
episcopus urbis Romae Hesitio episcopo Solonitano
salutem.
Exigit
dilectio tua
praeceptum apostolicae
sedis, in quo patrum decreta consentiunt, et significas nonnullos ex
monachorum coetu,
quorum
solitudo
quamvis frequentia
maior est, sed
laicos ad sacerdotium
festinare.
QUOD
MONACHI VEL LAICI NISI PER GRADUS ECCLESIASTICOS NON DEBEANT
AD SUMMUM SACERDOTIUM PERVENIRE
I Hoc autem specialiter
<W411, f. 257v> et
sub praedecessoribus nostris et nuper
a nobis interdictum constat
se
litteris ad Gallias
Spaniasque
transmissis, in quibus
regionibus familiarius
est ista
praesumptio, quamvis
nec Africa super hoc
<N442, f. 131vb>
admonitione nostra habeatur
aliena, ne quis penitus contra patrum praecepta, qui ecclesiasticis
disciplinis per ordinem non fuisset imbutus et temporum approbatione
divinis stipendiis eruditus,
nequaquam
ad summum ecclesiae
sacerdotium adspirare praesumeret, et non solum in
eo ambitio inefficax haberetur, verum etiam in ordinatores eius, ut
carerent <P9629, f. 96va> eo ordine, quem sine ordine
contra
praecepta patrum crediderant praesumendum. Unde miramur ad
dilectionem tuam
statuta apostolicae
sedis non fuisse perlata. Laudamus igitur propositum
constantiae tuae, frater
carissime, nec
aliud de pontificii
censura veteris auctoritatis genus exspectandum fuit, quam ut talibus
ambitionibus
praeceptis patrum in
procinctu fidei constitutus occurreres.
Igitur
si
quid auctoritati
tuae, quod non opinamur,
aestimas
defuisse, supplemus.
Vos obsistite talibus ordinationibus, obsistite superbiae
et arrogantiae venienti. Tecum faciunt praecepta patrum, tecum
apostolicae sedis auctoritas. Si enim officia saecularia principalem
locum non vestibulum actionis ingressis,
sed per plurimos gradus
examinatis
temporibus
deferunt, <V630, f. 216ra> quis ille tam arrogans, tam
impudens
invenitur, ut
in caelesti militia,
quae propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus
exploranda, statim dux esse desiderat, cum tiro
ante non fuerit et prius velit docere quam discere? Assuescat in domini
castris
in lectorum primitus
gradu divini rudimenta servitii nec illi vile
sit exor<V1341, f. 155ra>cistam, acolitum, subdiaconum,
diaconum
per ordinem fieri, nec hoc saltu
sed statutis maiorum
ordinatione
temporibus. Iam vero ad
presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas
impleat et meritum probitatis stipendia ante acta
testentur. Iure inde summi pontificis locum sperare debebit. Facit hoc
nimia remissio consacerdotum nostrorum, qui pompam
multitudinis quaerunt et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis
acquiri.
<N442, f.
132ra> Hinc
passim numerosa
popularitas etiam his
locis,
ubi solitudo est
talium, repperitur, dum parrochias
extendi cupiunt aut, quibus aliud praestare non possunt, divinos
ordines largiuntur. Quod oportet districti
semper esse iudicii,
rarum est enim
omne, quod magnum est.
QUOD
SI QUIS INTERDICTA DISPEXERIT,
GRADUS
SUI PERICULO
SUBIACEBIT.
II Proinde nos, ne quid meritis
dilectionis tuae derogaremus,
ad te potissimum scripta direximus,
quae
in omnium fratrum et
coepiscoporum nostrorum facies
ire
notitiam, non tantum
eorum, qui in ea provincia <W411, f. 258r> sunt, sed
etiam qui
<O93, f. 126rb> vicinis
dilectionis tuae provinciis adiunguntur.
Sciet
quisquis hoc
postposita patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit,
a
nobis districtius
vindicandum,
ut loci sui minime
dubitet sibi non constare
rationem, si hoc putat
post tot
pro<P9629, f.
96vb>hibitiones impune posse
temptari. Contumeliae
enim studio fit, quicquid interdictum
toties usurpatur.
QUAE
IN SINGULIS CLERICORUM GRADIBUS TEMPORA SINT PRAEFIXA.
III Haec autem singulis gradibus
observanda sunt
tempora. Si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit et
inter lectores usque ad vicesimum
aetatis annum continuata observatione perduret, si maior iam et
grandaevus accesserit, qui
tamen
post baptismum
statim se
divinae militiae
desiderat
mancipari, sive inter
lectores sive inter exorcistas quinquennio teneatur. Exinde acolitus
vel subdiaconus quattuor annis sit et sic ad
benedictionem diaconatus,
si meretur,
accedat, in quo
ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, adhaerere
debebit. Exinde suf<V1341, f. 155rb>fragantibus stipendiis
per tot gradus
datis propriae fidei
documentis,
presbyterium
poterit promereri. De quo
loco,
si eum
exactior ad bonos mores vita produxerit,
summum pontificatum <V630, f. 216rb> sperare debebit
hac tamen lege servata,
ut neque
digamus neque
viduae maritus neque poenitens ad hos gradus
possit admitti. Sane
etiam defensores ecclesiae, qui
ex
laicis fiunt,
supradicta observatione teneantur, si meruerint
in
ordine esse
clericatus.
Data
VIIII Kal.
Mart. dominis nostris Hono<N442, f. 132rb>rio XII et
Theodosio
VIII augustis
consulibus.
O93,
f. 126rb; V630, f. 216rb; N442, f. 132rb; P9629, f. 96vb; W411, f.
258r; V1341, f. 155rb