O93,
f. 126rb; V630, f. 216rb; N442, f. 132rb; P9629, f. 96vb; W411, f.
258r; V1341, f. 155rb
LI
ITEM
EIUSDEM ZOSIMI
PAPAE AD CLERUM
RAVENNENSEM.
Zosimus
episcopus
urbis Romae presbyteris
et diaconibus, qui Ravennae sunt.
Ex
relatione
fratris nostri Archidami
presbyteri, qualiter suscepti sitis,
vel quid egeritis, cognovimus, vel qualiter illi
suscepti sunt, qui contra canones adversum nos ad comitatum,
nescio, qua audaci temeritate, ire voluerunt. Ad vos
haec, quae nunc misimus,
olim scripta feceramus eorum, quas
iniuriose
miserant, respondentes
epistolis.
Sed quoniam non
potuerunt rei in sua, hoc est in nostra, ecclesia
Romana cum nostris compresbyteris commemorari,
has ad vos illis tradendas litteras destinamus,
in quibus decreto nostro sanximus,
memoratos perturbatores omnium
apostolicae nostrae sedis communione alienos
fuisse atque nostra subscriptione probatam sententiam suscepisse. Illos
etiam, qui effrenato huic
facto consilioque
assensum commodare
voluerunt, <P9629, f. 97ra> vestrae
caritatis est
aestimare, qualiter
habeantur. Quibus hoc obicere vos debetis,
quod iuxta canonum praecepta fortiter incurrere,
et qualiter presbyteros non decebat, rebelles
exsistere temptaverunt. Vos autem monemus in speculis esse debere neque
eorum
prorumpat
audacia, quos anathematizatos scit
sancta
et apostolica
ecclesia. De his vero, qui eorum se societati
iunxerunt, quid agere debeamus, <W411, f. 258v> cum
reversi
fueritis,
consilio meliore
tractabimus.
Et
alia manu. Data V Non.
Octobr. Honorio XII et
Theodosio augustis consulibus.
O93,
f. 126rb; V630, f. 216rb; N442, f. 132rb; P9629, f. 97ra; W411, f.
258v; V1341, f. 155rb