O93,
f. 126rb; V630, f. 216rb; N442, f. 132rb; P9629, f. 97ra; W411, f.
258v; V1341, f. 155rb
LII
EPISTOLA DECRETORUM
PAPAE
BONIFACII
AD HONORIUM AUGUSTUM
SUPPLICATIO
EIUSDEM PAPAE, UT CONSTITUATUR A
PRINCIPE, QUATENUS IN URBE ROMA NUMQUAM
PER AMBITUM
PONTIFEX
ORDINETUR
<V1341,
f. 155va> Bonifacius episcopus Honorio augusto.
Ecclesiae
meae,
cui deus noster meum
sacerdotium vobis res humanas regentibus deputavit, cura constringit,
ne causis eius, quamvis adhuc corporis incommoditate detinear, propter
conventus, qui a sacerdotibus, universis
<V630, f. 216va> clericis
et christianae plebis perturbationibus <N442, f. 132va>
agitantur, apud aures christianissimi principis desim.
Si quidem secus, quam oportet, eveniat, non vos id facere, qui cuncta
aequa moderatione componitis, sed nos per nostram tacentes desidiam
videbimur,
quod civitatis quietem
et
ecclesiae pacem
pervertere valeat, admisisse.
Cum enim humanis rebus divinae
cultor religionis
domino iubente
praesideas,
<O93, f. 126va>
nostra
culpa erit, si non id
sub vestra gloria, qua
certum est divinis semper rebus animo promptiore favisse, firmo et
stabili
iure custodiatur,
quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit,
quos nulla nostrae
religionis cura
constrinxit,
ut fidens utatur
licitis et sub vestrae imperio clementiae
minime,
quae sunt illicita,
formidentur
.
Ipsa enim ecclesia devotionem
tuam, christianissime
imperator, meo quidem sermone, sed suo
venerabili appellat affectu,
quam
Christus deus noster
vestri
fidus
rector
et gubernator imperii
unam
desponsatam sibi et
intactam virginem servat, ut non eam
in
aliquos patiamini
insidiantium
procellarum fluctus
illidi et quietam
faciem tempestatis
insolitae tumore turbari, gloriosissime et tranquillissime imperator
auguste. <P9629, f. 97rb> Ipsa ergo, quae
uni
desponsata
vestra tamen
mater est
ecclesia ac
pietatem vestram
legatione,
quam suis
sacerdotibus commisit, appellat, praeterita praesentiaque repetit vobis,
inquit, religiose
imperantibus crevit
meus, qui
modo tuus est populus,
tam fidus
deo quam tibi, qui es
princeps
Christi.
Ecce enim inter ipsa mysteria, inter preces suas, quas
pro vestri
felicitate
dependit imperii teste, apud quem et
de cuius sede agitur sancto Petro sollicitis pro religionis
observantia vocibus
clamant,
cum sollicita
appetitione
miscetur oratio,
ne vos in
varias res semel
evulsa
distrahat
a
dei
culto
sollicita
temptatore
sollicitante
discordia.
Ageret
pluribus, princeps christianissime, nisi apud te suarum esset
secura causarum et in oppressionibus idolorum, in hereticorum
correctionibus
<V1341, f.
155vb> fide tua divino
cultu <N442, f. 132vb> pariter cum imperio semper
florente
vicisset. Habet
refugium tuae
mansuetudinis animum cum suae religionis veneratione <W411, f.
259r> coniunctum, cum, quicquid
huic proficiat,
vos agatis,
conferatis fratribus et consacerdotibus meis probatissimis
viris a me et ab omnibus, qui ecclesiam faciunt ista
munda legatio, quibus, precamur, sacrae <V630, f. 216vb>
causam
religionis
prosequentibus
in urbe
vestrae mansuetudinis hoc animo, quo
postulatis,
annuitis
in perpetuum statui
universalis
ecclesiae consulatis.
Data
Kal. Iul.
O93,
f. 126va; V630, f. 216vb; N442, f. 132vb; P9629, f. 97rb; W411, f.
259r; V1341, f. 155vb