O93,
f. 126va; V630, f. 216vb; N442, f. 132vb; P9629, f. 97rb; W411, f.
259r; V1341, f. 155vb
LIII
RESCRIPTUM HONORII
AUGUSTI
AD BONIFACIUM PAPAM,
IN QUO STATUIT, UT, SI
DENUO ROMAE
EPISCOPI ORDINATI
FUERINT DUO, AMBO DE CIVITATE PELLANTUR.
Victor
Honorius inclitus triumphator, semper augustus, sancto ac venerabili
Bonifacio papae urbis Romae.
Scripta
beatitudinis tuae debita
reverentiae
gratulatione suscepimus,
quibus recensitis egimus omnipotenti deo maximas gratias, quod
sanctimoniam tuam post longum
incommodum optatae redditam didicimus sanitati.
Et ideo reverentibus
venerabilibus viris
gaudium nostrum
sacrorum
apicum attestatione signamus ac petimus, ut cotidianis orationibus
apostolatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque imperium
nostrum dignetur impendere. Illud autem pietati nostrae satis placuisse
cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut
populi perturbatione sollicita est. Quae
ne
aliqua
ratione
possit evenire, satis
clementiae
nostrae credidit esse
<P9629, f. 97va> provisum. Denique praedicante
beatitudine tua id
ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut, si
quid forte religioni tuae, quod non optamus, humana sorte contigerit,
sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum,
ac
si duo forte contra
fas temeritate
certantum
fuerint ordinati, nullum ex eis futurum penitus sacerdotem, sed illum
solum in sede
apostolica
permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum iudicium
et universitatis consensus
elegerit. Unde id observandum est, ut omnes tranquillam mentem et
pacificos animos ex <N442, f. 133ra> serenitatis
nostrae
admonitione
custodiant nec
aliquid seditiosis
<V1341, f. 156ra> conspirationibus temptare conentur,
cum
certum sit nulli
partium sua studia
profutura.
O93,
f. 126va; V630, f. 216vb; N442, f. 133ra; P9629, f. 97va; W411, f.
259r; V1341, f. 156ra