O93,
f. 126va; V630, f. 216va; N442, f. 133ra; P9629, f. 97va; W411, f.
259r; V1341, f. 156ra
ITEM
EPISTOLA
BONIFACII
PAPAE AD EPISCOPOS
GALLIAE DE MAXIMO EPISCOPO DIVERSIS
CRIMINIBUS ACCUSATO.
Bonifacius
episcopus Patroclo,
Remigio, Maximo,
Hilario, Severo, Valerio, Iuliano, Castorio, Leontio, Constantino,
Iohanni, Montano, Marino, Mauricio et ceteris episcopis per Gallias et
septem provincias constitutis.
Valentinae
nos clerici
civitatis <O93, f.
126vb> adierunt proponentes per libellum crimina, quae
<W411, f.
259v> Maximum teste tota provincia asserunt commisisse,
delegata quoties
cognitione
illum constituta semper subterfugisse
iudicia nec
confessum
conscientia festinasse, ut, si esset innocens, exami<V630, f.
217ra>natis omnibus purgaretur, quae
toties decreta ex nostrarum quoque cartarum
instructione cognovimus. Qui e contrario probavit
de se illa, quae
dicta sunt, qui
ad
ea confutanda, cum
essent innumera, a decessoribus meis provincialis est delegata
cognitio. Conventus etiam dicitur evitasse et adesse minime voluisse.
Et nullus dubitat, quod ita iudicium nocens subterfugit, quemadmodum ut
absolvatur, qui
est innocens, quaerit.
Sed astuta cavillatio eorum, qui versutis agendum credunt esse
consiliis, numquam innocentiae nomen accipiet.
Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere iudicium
dilationibus putat.
Veniet tamen
aliquando ille, qui talis perhibetur in medium, nec
prodest illi
latuisse
toties, toties
subterfugisse,
quem sui actus et commissa, quocumque fugerit
ea, quae obiciuntur illi,
si vera sunt, crimina persecuntur. Debueram quidem iam nunc dignam pro
eius accusatis in nostro iudicio actibus, qui cognitionem et
decretum iudicium saepe declinando credidit illudendum, ferre
sententiam. Hanc ne aliquis <P9629, f. 97vb> praeco quam
forsitan iudicaret et sibi,
qui absens
est, licet sit
quaesitus a nobis, reservatum esse
nihil diceret, maluimus inter<N442, f. 133rb>capedine
temporis data differri, cum hoc
etiam eius accusatores asserunt,
de
cuius intentionibus
et moribus sit securum, Maximum tanto magis damnanda
committere, quanto tardius se constituto iudicio praesentarit.
Quem Manichaeorum
<V1341, f.
156rb> involutum
caligine arguunt turpi
secta olim ita, ne eum posset
abluere animum sordidasse,
in
probationem
obiectae rei
gesta synodalia
proferentes
et commissis involutum
undique flagitiis nullum
eum
sanitatis habuisse
respectum.
Quem
furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque iudicium tribunali
subditum quaestioni, quod in vili quoque persona
turpissimum est, obicerent pervenisse et
homicidii
damnatum
asserunt,
gestis prolatis in
medium et hunc
talem post
tanta taliaque
commissa
episcopatus adhuc
sibi nomen in suis
latibulis vindicare in propriae civitatis infamiam
nimiis doloribus conquaeruntur et sanctum nomen vindicando
sibi velle polluere.
Ideoque,
fratres carissimi, quia
audiendus
hic praesentare
se noluit,
ne convictus
forsitan
ab accusantibus se
clericis possit,
digna tandem
aliquando praesentatus
episcopali iudicio pronuntiationis congruae feriri
sententia,
quamquam
illi, cum haec
edocta fuerint, quae
potest
huius nominis esse
iactura, qui pudorem numquam habuisse
sacerdotii perhibetur et locum suum
ne modico
quidem <V630, f.
217rb> tempore custodisse, dilationem tamen
dedimus et decrevimus
vestram debere intra provinciam esse iudicium et congregari
synodum ante diem Kalendarum Novembrium, <W411, f. 260r>
ut, si
adesse voluerit praesens, si confidit, ad obiecta respondeat. Si
vero
adesse neglexerit,
dilationem sententiae de absentia non lucretur. Nam manifestum
est confiteri eum de
crimine, qui indulto
et toties delegato
iudicio purgandi se
occasione
non utitur. Nihil
enim interest, utrum in praesenti examine omnia, quae dicta sunt,
<N442, f. 133va> comprobentur,
cum ipsa
quoque pro
confessione procurata toties constet
absentia.
Nos autem per omnes
provincias litteras dirigemus,
ne excusationem
sibi ignorationis
obtendat, ut ad
provinciam venire
cogatur et illic se constituto
praesentare iudicio. <P9629, f. 98ra> Quicquid autem
vestra
caritas
de
hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra,
ut condecet,
necesse est,
auctoritate firmetur.
Data
sub
die Id. Iun. Monaxio
v.
c. cons.
O93,
f. 126vb; V630, f. 217rb; N442, f. 133va; P9629, f. 98ra; W411, f.
260r; V1341, f. 156rb