O93,
f. 126vb; V630, f. 217rb; N442, f. 133va; P9629, f. 98ra; W411, f.
260r; V1341, f. 156ra
LV
ITEM
EPISTOLA
BONIFACII PAPAE AD
HILARIUM
NARBONENSEM EPISCOPUM, UT UNAQUAEQUE
PROVINCIA NEMO CONTEMPTO METROPOLITANO
EPISCOPUS
ORDINETUR.
<V1341,
f. 156va> Bonifacius episcopus urbis Romae Hilario
episcopo Narbonensi
salutem.
Difficilem
quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes domini pulsat
intentio, maxime cum eos loquuntur quippiam contra patrum statuta
temptasse, sed frequenter hoc
asserit sicut nunc multitudo causantium.
Ecce enim, ut cari<O93, f. 127ra>tas tua recognoscit, ex
subditis
Lutubensis
ecclesiae, cleri ordo
vel plebis preces suas vel lacrimas
ad nos, quantum datur intellegi, magno cum dolore miserunt dicentes
coepiscopum
nostrum Patroclum sua
petitione cessante in locum decedentis episcopi, nescio quem, in aliena
provincia praetermisso metropolitano contra patrum regulas ordinasse.
Quod nequaquam
possumus ferre
patienter, quia convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse
custodes. Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio
Nicenae,
quae ita praecipit,
ut eadem propria
verba ponamus: Per
unamquamque
provinciam ius
metropolitanos singulos habere debere, nec
cuiquam duas esse posse subiectas, quod illi, quia aliter credendum non
est, servandum
sancto spiritu
suggerente, sibimet censuerunt.
Unde,
frater
carissime, si ita res
sunt et ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra
auctoritate communi<V630, f. 217va>as,
quod quidem facere sponte deberis,
<N442, f. 133vb> desideriis
supplicantum
et voluntate respecta
ad eundem locum, in quo ordinatio talis celebrata dicitur,
metropolitani iure munitus et praeceptionibus nostris fretus accede
intellegens arbitrio tuo secundum regulas patrum, quaecumque facienda
sunt, a nobis esse concessa, ita ut
peractis omnibus apostolicae sedi,
quicquid statueris, te referente clarescat, cui
totius provinciae ordinationem liquet esse mandatam. Nemo
<P9629, f.
98rb> ergo eorum terminos
audax temerator
accedat
nec aliquid
in
illorum contumeliam partibus suis, quae sibi non videntur
<W411, f. 260v> concessa, defendat. Cesset
huiusmodi
pressa nostra
auctoritate praesumptio eorum, qui ultra digitum
suae limitem dignitatis
extendunt. Quod idcirco dicimus, <V1341, f. 156vb> ut
avertat
caritas tua adeo nos canonum praecepta servare, ut ista
constitutio
quoque nostra definiat,
quatenus metropolitani
sui unaquaeque provincia in omnibus rebus semper
ordinationem exspectet.
Data
V Id. Febr.
dominis nostris
Honorio XII et Theodosio
X consulibus
XXXIIII.
O93,
f. 127ra; V630, f. 217va; N442, f. 133vb; P9629, f. 98rb; W411, f.
260v; V1341, f. 156vb